Table of Contents
Expositio in librorum De angelica hierarchia beati Dionysii
Prologus
Caput secundus : Quod convenienter divina et celestia per dissimilia signa manifestantur
Caput Tertius : Quid est Ierarchia et que secundum Ierarchiam utilitas
Caput Quartus : Quid significat angelorum nominatio
Caput Quintus : Quod omnes celestes substantie communiter angeli dicuntur
Caput Sextus : Quis primus celestium substantiarum ornatus, quis medius, quis ultimus
Caput Septimus : De seraphin, et cherubin, et thronis
Caput Octavus : De dominationibus et virtutibus et potestatibus et de media eorum Ierarchia
Caput Nonus : De principatibus et archangelis et angelis et de postrema ipsorum Ierarchia
Caput Decimus : Repetitio et congregatio angelice bone ordinationis
Caput Undecimum : Quare omnes celestes substantie communiter virtutes celestes vocantur
Caput Duodecimum : Quare hominum ierarche angeli vocantur
Caput Decimum Tertium : Quare a seraphin dicitur purgatus fuisse propheta Isaias
Caput Decimum Quartum : Quid significat traditus angelicus numerus
Angelica Hierarchia, Caput decimum quartum
Titulus autem huius capituli est quid significat traditus angelicus numerus. Ut enim plenum esset gaudium creature rationalis, ordinavit ab eterno divina providentia, ut, ad fruendum sue dulcedinis vel beatitudinis ineffabilem magnitudinem, innumerabilem crearet fruentium vel participantium multitudinem. Si enim sine socio nulla iocunda est rei possessio, multo fortius, ut possessio summi boni foret iocundissima, creari debuit a divina bonitate creature rationalis multitudo innumerabilissima. Ideo autem divina sapientia ipsum suum numerum voluit angelos latere, ut ex inconprehensibili numerositate fruentium et rei fruite maius gaudium possent habere.
Et hoc autem etc. usque in finem capituli talis est sensus: Congruit etiam angelico principatui quod legitur in Daniele: Milia millum ministrabant ei et decies centena milia assistebant ei, ubi maximus simplex numerus, idest millenarius in se revolvitur et multiplicatur, per quod manifeste significatur quod celestes substantie nobis sunt innumerabiles. Multe siquidem sunt beate mentes celestes et infimam et constrictam mensuram nostrorum materialium numerorum excedunt. Et a solo celesti intellectu et scientia et cognitione diffiniuntur sibi datis a divina scientificatione infinite cognitionis, que est supersubstantiale principium et substantificativa causa et virtus contentiva et terminatio conprehensiva omnium existentium.
On this page