Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 1
De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens[lec3 q1] Circa primam questionem sic proceditur, et queritur de quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens. Ostenditur autem quod anima sit accidens per duas rationes, quarum prima talis est: in naturalibus enim corporibus forma est principium operationis et non quelibet forma set forma accidentalis, sicut patet in elementis. Set anima est principium motus et operationis in naturalibus, ergo anima est forma accidentalis et ita accidens.
Secunda ratio talis est: proprium est accidentis diffiniri per subiectum et per principia subiecti et per res alterius generis, et ideo omne quod sic diffinitur est accidens. Set anima diffinitur hoc modo, quia diffinitur per corpus et per principia corporis, sicut patet in secundo, ergo anima est accidens.
Tercia ratio talis est: in genere accidentium fiunt denominationes, in genere substantiarum non fiunt denominationes. Set ab anima fit denominatio corporis, quia dicitur corpus animatum, ergo anima non est in genere substantie se accidentis.
Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: nullum accidens habet potentias sibi proprias et sibi insitas, quia sola substantia habet potentias distinctas. Set anima est huiusmodi quod habet potentias proprias sibi distinctas, ergo anima est substantia.
Secunda ratio hec est: nullum accidens recipit contrarietatem manens unum et idem, sicut subiectum. Set anima manens una et eadem est subiectum contrarietatis, ergo anima non est accidens set substantia.
Tercia ratio talis est: nullum accidens est nobilius suo subiecto. Anima est nobilior corpore prior et antiquior sicut uult Aristoteles, ergo anima non est accidens.
Quarta ratio hec est: si anima esset accidens esset accidens corporale, quia est forma corporalis, set omne accidens corporale distenditur secundum distinctionem materie, ergo anima distenderetur secundum distinctionem materie. Nulla autem est talis forma mouet sufficienter, ergo anima non moueret sufficienter. Hoc autem falsum, ergo non distendetur, ergo non est accidens. Iterum si anima sic distenderetur, anima non esset spiritualis. Hoc autem falsum est, ergo anima est substantia.
Ad primam rationem in contrarium est dicendum quod formarum quedam sunt corporales, quedam spirituales. In formis autem corporalibus principium operationis est a formis accidentalibus, quia actio que est in illis formis per earum contrarietatem. Contrarietas autem solum recipitur in accidentibus et non in substantia. In formis autem spiritualibus non est operatio omnino per accidentia, set etiam per essentias. Dicendum autem est quod actio debetur forme duobus modis: uno modo tanquam instrumento inmediate operandi. Alio modo tanquam primo principio regulanti et necessitatem operationi imponenti. Primo modo debetur actio forme accidentali. Secundo modo debetur actio forme substantiali et sic operatur anima per suam substantiam, sicut regulans operationem. Operatur autem mediantibus suis potentiis ut mediante instrumento, et sic non est accidens in sui essentia.
Ad secundam rationem dicendum est quod aliquid diffinitur per subiectum dupliciter: uno modo tanquam propria passio eius causata a propriis eius principiis. Alio modo tanquam completio eius. Quod primo modo diffinitur est accidens, quod secundo modo diffinitur est forma substantialis, et hoc secundo modo diffinitur anima per corpus, sicut eius completio et ideo dicitur quod anima est perfectio corporis organici et cetera.
Ad terciam rationem dicendum quod duplex est denominatio, una est substantialis, alia est accidentalis. Iterum in anima similiter ista, scilicet substantia, forma et operationes. A parte ergo substantie non denominat anima. A parte autem qua est forma et a parte operationum denominat, unde dicitur animato. Set hec denominatio non est substantialis set accidentalis. Alio modo non constitueret animatum differentiam in genere substantie. Denominatio autem substantialis potest esse in substantiis licet non accidentalis.
On this page