Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

[lec3 q2] Circa secundam questionem queritur primo sic procedendo simpliciter de anima non contrahendo ad aliqua differentiam utrum sit materia uel forma uel compositum. Ostenditur autem quod anima sit materia per duas rationes, quarum prima talis est: inter differentias anime anima intellectiua est magis spiritualis et magis inmunis a materia. Omne autem illud est in genere materie in quo est aliqua natura in quo omnia nata sunt fieri et ei respondet agens quo est omnia facere, set anima intellectiua est huiusmodi, quia in ea est intellectus potentialis que est omnia fieri et agens quo est omnia facere, ergo anima intellectiua habet naturam materie, ergo est materia, ergo anima est materia.

Secunda ratio talis est: omnis substantia que manens una et eadem differens est a quolibet et possibilis ad receptionem cuiuslibet per naturam est habens naturam materie. Anima est huiusmodi, ergo anima est materia. Minor patet, quia anima una et eadem est, sicut tabula rasa in qua nichil scriptum est, et tamen est possibilis ad receptionem cuiuslibet rei intellectum naturalem.

Ad oppositum talis est ratio: natura spiritualis attribuitur forme. Natura autem corpulentie attribuitur materie, set anima est substantia spiritualis, ergo habet intensionem actus uel forme et non materie.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est substantia, forma et non materia.

Ad rationes in contrarium dicendum est, et primo ad primam, quod dupliciter est loqui de anima: uno modo in quantum corpus perficit et sic habet naturam forme, alio modo est loqui de ipsa in quantum recipit species et sic non est materia, set habet intensionem materie recipientis ut dictum est, et propter hoc dicitur intellectus possibilis et materialis et etiam agens reducens illum de potentia ad actum.

Ad secundam rationem dicendum est quod duplex est possibilitas: quedam est possibilitas ad receptionem formarum corporalium. Alia est possibilitas ad receptionem specierum rerum per quas res spiritualiter cognoscit. Prima autem debetur materie, secunda autem debetur substantie spirituali a parte sue potentie receptiue que materialis dicitur, et hoc modo recipit anima species rerum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2