Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum iste tres differentie anime que sunt uegetabilis, sensibilis, rationalis sint una substantia in homine et diuerse potentie

[lec4 q3] Circa terciam questionem sic proceditur, et queritur utrum iste tres differentie anime que sunt uegetabilis, sensibilis, rationalis sint una substantia in homine et diuerse potentie. Ostenditur autem quod sic tali ratione: sicut dicit Auicenna, cum una potentia anime uiget et operatur retrahit aliam a sua operatione et debilitatur alia, et retrahitur ad operationem illius, ut quando intellectiua intendit sue operationi retrahit alias ad suam operationem. Unde cum intendit studium non bene diggeritur cibus nec bene operatur anima sensibilis. Iterum quando uegetabilis uiget debilitatur sensibilis, ut patet in sopno. Vegetabilis enim nutrit et auget, sensibilis autem cessat ab operationibus ad minus exterioribus, set quecumque ad inuicem se retrahunt in suis operationibus habent unam radicem in qua habent colligentiam, que radix quando unum dimittit aliud dirigit. Set potentie anime sunt huiusmodi in homine, ergo habent unam radicem. Hec autem radix non est nisi substantia anime que contrahitur ad unam et operatio alterius retrahitur. Potentie ergo anime in homine radicantur in una substantia anime et sunt una anima per essentiam, licet diuerse potentie.

Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: omnes ille substantie differunt per essentiam quarum una precedit reliqua tempore et natura. Set tres anime sunt huiusmodi respectu hominis, ergo in homine differunt per essentiam. Minor patet, quia in libro De animalibus scriptum est quod anima cibatiua est prius in embrione et postea sensitiua. Intellectus uero est ab extrinseco et datus est diuinitus.

Secunda ratio talis est: omnes forme que in diuersis perfectibilibus secundum genus et secundum speciem nate sunt reperiri diuerse ad inuicem et differentes per essentiam si sint in aliquo perfectibili eodem adhuc differunt per essentiam, quia que differunt specie in diuersis in eodem non possunt esse unum, quia diuersitas specie non potest reduci ad idemptitatem. Set iste anime nate sunt reperiri in diuersis perfectibilibus secundum speciem et genus, ergo in homine non possunt esse eedem per essentiam. Minor patet, quia uegetabilis reperitur in planta et sensibilis in bruto et intellectiua in homine. Hec autem omnia differunt genere et specie.

Et confirmatur hec ratio in hunc modum: differentie enim fundantur in principiis nature ut rationale fundatur in anima rationali, sensibile in sensibili. Per istas autem essentias differimus et communicamus cum aliis essentialiter, quia per animatum communicamus cum planta essentialiter, per sensibile differimus essentialiter ab ipsa et essentialiter per sensibile communicamus cum bruto. Per rationale autem differimus essentialiter ab hiis omnibus. Ergo necesse est istas differentias anime fundari super essentialia in homine, set potentia est de genere accidentium, ergo non fundantur in homine super potentias anime, fundantur ergo super substantiam anime. Hee autem differentie sunt diuerse essentialiter in homine et essentialiter non faciunt differre, ergo fundantur supra diuersas substantias anime et non super unam in homine, ergo necesse est ponere diuersas animas per essentiam.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod circa hanc questionem multiplex est positio. Quidam enim ponunt quod hee anime in homine sunt idem in substantia, differentes autem in potentiis. Alii ponunt quod differunt in homine et in potentiis et in substantiis. Alii ponunt quod anima uegetabilis et sensibilis sunt idem in substantia in homine et diuerse in potentiis, quia sunt ab eodem principio quod est natura. Intellectiua autem diuersa est ab illis et in substantia et in potentia. Alii ponunt quod anima intellectiua et sensibilis sunt idem per essentiam in homine, et propter hoc communicationem cognitionis. Vegetabilis autem omnino differt ab illis. Eligatur autem que istarum positionum uidebitur preualere. Et quia ueritas istius questionis perspicatius determinabitur in secundo sustineatur ad presens gratia disputationis prima positio, scilicet quod tres anime sunt una per essentiam in homine, diuerse autem solum in potentiis.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod uegetabilis et sensibilis prius sunt in embrione et prius est uegetabilis nutriens et operans et postea sensibilis et ultimo rationalis. Set ille due, scilicet uegetabilis et sensibilis non sunt substantie set potentie, quia sicut testantur auctores, cum spermate deciduntur sue potentie que sunt uegetabilis et sensibilis, uirtus et spiritus et calor cum eis que sunt instrumenta illarum uirtutum et uirtus operatur in semine, sicut artifex ad productionem fetus, quia illa uirtus operatur sicut anima patris generantis et decidentis que ei confert uirtutem, quia sicut dicit Nicholaus in questionibus suis, si primum conferat uirtutem suam secundo, secundum operatur sicut primum, unde si faber conferret uirtutem suam martello, martellus operaretur sicut faber. Similiter autem est de ista uirtute que operatur in semine regulatur etiam illa uirtus et conseruatur et dirigitur a uirtute maturis, et uirtus uegetabilis operatur secundum regulationem sensibilis. Sensibilis autem secundum regulationem intellectiue que debet aduenire, quia omnes dispositiones operantur secundum exigentiam forme ultime. Completo autem corpore infunditur anima intellectiua cum tribus potentiis et tunc cessant alie due que ibi erant et operantur iste et sic omnino se habent secundum prius et posterius in temporesecundum quod sunt differentie unius anime, et potentie que prius sunt non sunt eius potentie, set decise a patre cum semine. Et si obiciatur quod accidens non est sine subiecto, potentia autem est accidens anime, ergo potentia non est sine anima. Potentia autem uegetabilis et sensibilis non sunt prius in semine decise sine anima. Et dicendum ad hoc quod duplex est accidens: quoddam est quod comparatur ad subiectum ut ad illud in quo est solum, et tale non est sine subiecto illo. Aliud est quod comparatur ad subiectum ut ad illud a quo fluit supra alterum et tale potest esse sine subiecto a quo fluit et erit supra alterum in quo fluit. Sic autem est potentia uel uirtus, unde potentia est tale accidens.

Ad secundam rationem dicendum est quod illa ratio in procedendo supponit quod tres anime secundum essentiam sint in homine et probat quod ex illis tribus essentiis non fit una. Certe hoc bene concedendum est quod si tres secundum essentiam essent in homine ex illis non fieret una, set sic non est, quia non est nisi una substantia anime et potentie diuerse. Unde sicut in diuersis est diuersitas istarum potentiarum ita non est in homine. Ad confirmationem dicendum quod iste potentie ad substantiam reducuntur et sic in ipsis possunt fundari differentie essentiales uel in substantia anime per illas potentias.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3