Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

[lec4 q2] Circa secundam questionem sic proceditur. Ostenditur autem quod diuersitas sit in potentiis anime a parte corporis solum per duas rationes, quarum prima talis est: sicut enim dictum est, substantia spiritualis est duplex, quedam est a materia separata, quedam autem est materie applicata. Set substantia spiritualis que non est materie corporalium applicata habet diuersitatem potentiarum, set substantia spiritualis materie applicata habet ipsam. Anima autem est substantia spiritualis corpori applicata habens diuersitatem potentiarum, ergo applicatio ad corpus est causa illius diuersitatis in potentiis anime. Diuersitas ergo in potentiis anime est a parte corporis et non a parte anime.

Secunda ratio hec est: spiritus est medium differens uirtutes anime et secundum diuersitatem potentiarum anime et uirtutum est diuersitas spiritum, scilicet, set spiritus animalis, uitalis, naturalis sunt uirtus spiritus, set differunt per appellationem, quia per appellationem ad epar dicitur naturalis, per applicationem ad cor dicitur uitalis, per applicationem autem ad cerebrum dicitur animalis. Sic autem est de potentia anime. Potentie ergo anime per comparationem ad animam sunt una potentia. Si autem differantur hoc est propter applicationem ad diuersas partes corporis et sic diuersitas in potentiis anime prouenit a parte corporis. Et confirmatur hec ratio in hunc modum, quia sicut lux habet eandem operationem de se applicata tamen ad diuersas materias, diuersas habet operationes et uirtutes ita est de potentiis anime, hoc est exemplum Auicenne.

Ad oppositum est hec ratio: omnis potentia que est cognoscitiua differt per essentiam ab ea que non est cognoscitiua, set potentia uegetabilis est non cognoscitiua. Potentia autem sensibilis et rationalis sunt cognoscititue, ergo differt ab illis per essentiam. Iterum cognoscitiua accidentium solum differt ab ea que cognoscitiua omnium, scilicet actionum et substantiarum, set sensibilis est cognoscitiua accidentium solum. Intellectiua autem est cognoscitiua accidentium et substantiarum, ergo potentia sensitiua et intellectiua et uegetabilis differunt per essentiam. Quecumque autem habent differentiam per essentiam non solum habent diuersitatem a parte alterius set a parte sui, ergo diuersitas in potentiis anime est a parte sui uel animarum quarum sunt et non solum a parte corporis.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod potentie anime differunt per essentiam sicut ostendit ratio. Sunt enim potentie diuersarum animarum et in eodem, unde dicendum est quod differunt per essentiam et non solum a parte corporis, set etiam a parte anime. De diuersitate autem potentiarum anime uegetabilis in se et de diuersitate anime sensibilis determinabitur in sequenti sicut in secundo.

Ad rationem autem in contrarium primam dicendum est quod anima est substantia simplex et diuersitas potentiarum est a parte sui et a parte nature sue et a parte sue creationis tanquam a priori causa. A parte autem corporis est diuersitas illarum tanquam a posteriori causa. Unde sicut ars habet diuersitatem essentialem a parte sui, accidentalem autem a parte suorum instrumentorum, sicut est de potentiis anime, quia a parte anime habent diuersitatem essentialem. Unde sic habet anima diuersitatem essentialem a parte sui, accidentalem autem habet a parte corporis. Anima enim utitur corpore sicut instrumento ut habetur in secundo, unde dicit Aristoteles quod sicut ars utitur instrumentis ita anima corpore utitur. In hac autem diuersitate deficit predicta ratio. Iterum deficit in hoc quod iste potentie sic differunt, quia una est non cognoscitiua, alie autem sunt cognoscitiue, set differunt quia una est cognoscitiua materialium, alia spiritualium. Iterum due sunt separabiles, tercia uero non. Iterum due respiciunt partes corporis, tercia non.

Ad secundam rationem dicendum est quod non est simile de spiritu et de potentiis anime, nam spiritus est corpus, sicut uapor et ex uno et eodem corpore possunt plura corpora fieri secundum maiorem et minorem subtiliationem, et propter hoc ex eodem spiritu materialiter fiunt tres spiritus per maiorem et minorem subtiliationem illius ita quod grossior dicitur naturalis. Subtilior autem uitalis, subtilissimus autem dicitur animalis, subtiliationes autem iste non possunt attendi in potentiis anime nec a parte anime nec a parte corporis et ideo non est simile nec ualet ratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2