Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

1

[lec5 q1.1] Circa primam questionem sic proceditur et queritur utrum eadem diffinitio communis competat omnibus differentiis anime, et ostenditur quod sic, tali ratione, quia Aristoteles ponit istam diffinitionem communem in secundo omni anime: anima est actus organici corporis potentia uitam habentis. Forma enim diffinitur per rationem perfectionis in materia, ergo cum differentie anime sint forme et ita perfectiones, patet quod hec diffinitio eis competit et ita habent communem diffinitionem.

Ad oppositum est ista ratio: sicut dictum est, substantie cognoscitiue differunt a non cognoscitiuis. Iterum ille que sunt actus partis differunt ab eis que non sunt actus partis, ergo cum differentie anime se habeant secundum istas comparationes quod quedam sunt cognoscitiue, quedam non, et quod quedam sunt partis, quedam non. Necesse est quod differant omnino. Non habent ergo diffinitionem communem nisi secundum prius et posterius ad minus.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod duobus modis est loqui de anime differentiis: uno modo a parte ipsarum essentiarum et sic non habent diffinitionem communem nisi equiuocam et remotam que sit: anima est substantia spiritualis et cetera. Alio modo contingit loqui de ipsis prout habent intensionem perfectionis, et sic communicant in diffinitione quia diffinitio ponitur in secundo de anima, et hoc patet quia ibi diffinitur anima per perfectionem. Essentie autem ipsarum proprie non habent diffinitionem communem.

Prima ratio procedit de anima secundum quod est perfectio et a parte diffinitionis quam habet per perfectionem, quia talis datur ab Aristotele in secundo.

2

[lec5 q1.2] Secundo queritur circa hoc, utrum differentie anime que sunt eedem habeant eandem diffinitionem in omnibus in quibus sunt ut uegetabilis habeat eandem diffinitionem in omnibus uiuentibus, et ostenditur quod non, quia, sicut dictum est, iste forme in diuersis differunt secundum speciem. Set talia non habent diffinitionem communem, ergo uegetabilis in diuersis non habet unam diffinitionem communem nec similiter sensibilis.

Ad oppositum, sicut se habent perfectibilia et differentie perfectibilium ita se habent perfectiones ad inuicem in quibus fundantur ille differentie communes et proprie set perfectibilia istarum differentiarum habent diffinitionem communem et genera ipsorum similiter et differentie ipsorum proximam dico uel remotam. Ergo et iste differentie anime prout sunt in diuersis non habent eandem diffinitionem communem. Maior patet, minor similiter manifesta est, quia omnia ea in quibus est anima sensibilis communicant in diffinitione aliqua et similiter omnia in quibus est uegetabilis, ut dictum est. Ergo uegetabilis in diuersis habet eandem diffinitionem, et similiter sensibilibus in omnibus, in quibus est.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod communitas est multis modis: quedam enim est communitas proportionis et similitudinis et secundum quam omnia contenta in aliquo genere communicant in illo que communitas non est in aliquo principio quod sit natura fixa, set intentio et similitudo multorum, et sic omnes substantie communicant in substantia que est genus. Secunda communitas est in aliquo principio quod est natura fixa et natura aliqua sicut dicimus quod eadem mensura fixa et determinata est communis diuersis mensuratis loquendo de mensura extra fixa. Tercia communitas est a parte idemptitatis nature et sic materia corporum elementorum est communis et eadem per essentiam, quia est eiusdem nature et potentie, et sic dicimus quod omnis aqua est eadem per essentiam, quia est eiusdem nature communis. Quarta communitas est secundum modum accipiendi sicut dicimus quod eadem nunc secundum modum accipiendi mensurantur omnia. Differentie igitur anime prout sunt in diuersis ita quod uegetabilis est in diuersis et sensibilis similiter habent communitatem primam que est communitas proportionis et secundum illam habent diffinitionem communem secundum proportionem. Et hoc cadit maxime in aspectum rationis, unde uegetabilis in omnibus in quibus habet hoc modo diffinitionem communem quantum autem ad secundam et terciam communitatem non habent diffinitionem communem eandem, quia non sunt eiusdem nature nec eiusdem essentie fixe. De quarto autem modo communitatis non multum curandum est ad presens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1

1

2