Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sit una potentia anime inmediate influens ab anima que sit ante omnes alias potentias, et ad quam alie reducantur et mediante qua ab ipsa egrediantur
[lec5 q2] Circa secundam questionem sic proceditur, et queritur utrum sit una potentia anime inmediate influens ab anima que sit ante omnes alias potentias, et ad quam alie reducantur et mediante qua ab ipsa egrediantur. Et ostenditur quod sic duabus rationibus, quarum prima talis est: sicut dicit Auicenna una potentia anime retrahit aliam in sua operatione ut quando uirtus intellectiua uiget, sensibilis cessat, ut patet in multum studentibus qui uidere non possunt transeuntes dum student. Set omnes tales potentie reducuntur ad aliquam primam potentiam mediante qua egrediuntur et diriguntur, ergo necesse est ponere unam primam anime potentiam me diante qua alie ab anima egrediantur.
Secunda ratio hec est: in omni genere rerum in quibus est ordo et reductio multitudinis ad unitatem. Set potentie anime sunt ordinate, ergo debent reduci ad unam primam potentiam anime mediante qua ab anima fluant alie potentie anime.
Ad oppositum est hec ratio: potentia cognoscitiua est reducibilis secundum idemptitatem essentie ad potentiam non cognoscitiuam et e conuerso. Set hec differentia anime que est uegetabilis est non cognoscitiua. Alie autem differentie anime sunt cognoscitiue, ergo non reduncuntur ad idemptitatem essentie in genere substantie nec in genere potentie. Set talia non habent supra se commune in quo communicent et ad quod reducantur et mediante quo ab alio fluant, ergo potentie anime non reducuntur ad unam primam potentiam anime me diante qua ab anima fluant.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod quidam posuerunt autem differentias anime que sunt uegetatiua, sensitiua et intellectiua. Aliam potentiam priorem regentem istas et dirigentem mediante qua alie eggrediantur ab anima et hanc appellauerunt potentiam regitiuam. Dicendum est autem quod non est aliqua potentia anime prima ante istas inmediate fluens ab anima mediante qua alie eggrediantur ab anima immo iste potentie inmediate ab anima eggrediuntur et concedo rationem hoc ostendentem.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod una potentia distrahit aliam, set hoc non est propter reductionem earum ad unam primam potentiam, set propter reductionem earum ad substantiam anime que dirigit potentias et organa, sicut patet cum uiget sompnus requiescunt sensus exteriores. Et anima trahit calorem naturalem exteriorem et interiorem ad locum digestionis ut nutrimentum digeratur et similiter est de intellectiua in suis operationibus, et sic per reductionem ad animam et substantiam anime una retrahit aliam.
Ad secundam rationem dicendum est quod reductio potentiarum anime est ad illud ad quod ordinantur. Ordo autem ipsarum non est ipsarum ad inuicem respectu sui, nec respectu potentie alicuius, set respectu substantie anime, et ideo cum habeant ordinem respectu eius reducuntur ad substantiam anime que precedit eas respectu nature et dirigit.
On this page