Text List

Praeambulum

Praeambulum

Bonorum honorabilium notitiam opinantes et cetera. Ex predeterminatis patuit notitia subiecti istius scientie et intensionis ipsius. Nunc autem insistendum est diuisioni huius scientie in suas partes ut secundum speciales partium distinctiones singulorum intensio declaretur.

Diuisio. Recipit autem hec scientia diuisione in duas partes principales, in quarum prima determinatur quedam antecedentia preambula que ante substantiam scientie et eius necessitatem preexiguntur. In secunda, scilicet in hac, intendentes de anima necesse est simul dubitare de quibus bene dubitare oportet et cetera. Determinatur exsecutio circa principale propositum huius scientie.

Prima autem pars diuiditur in duas, in quarum prima determinatur excellentia nobilitatis huius scientie propter quam aliis preponitur et iuuamentum quod omnibus scientis affert. In secunda, scilicet in hac, inquirimus autem cognoscere et considerare naturam ipsius et substantiam et cetera. Determinatur manifestatio eorum circa que est intensio in hac scientia et modus procedendi circa ipsam.

Prima autem pars spectat ad presentem lectionem.

Est igitur intensio in presenti lectione determinare excellentiam nobilitatis huius scientie propter quam aliis preordinatur et utilitatem quam affert aliis scientiis. Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima determinatur excellentia nobilitatis huius scientie. In secunda, scilicet in hac, uidetur autem et ad omnem ueritatem cognitio ipsius maxime proficere et cetera. Tangit iuuamentum quod affert omnibus scientiis.

Prima autem diuiditur in duas, in quarum prima tangitur duplex modus nobilitatis secundum quam una scientia exsuperat aliam. In secunda, scilicet in hac, propter utraque hec et cetera, concluditur quod per utrumque modum nobilitatis qui in hac scientia specialiter repertitur. Hec scientia est aliis proponenda. Pars autem secunda in qua tangitur iuuamentum quod affert hec scientia omnibus scientiis diuiditur in duas, in quarum prima tangitur iuuamentum quod generaliter hec scientia affert omnibus scientiis. In secunda, scilicet in hac, maxime autem ad naturam et cetera. Tangitur speciale iuuamentum quod maxime affert hec scientia scientiis rerum naturalium, et huius reddit causam cum dicit, est enim tanquam principium animalium et cetera.

Diuisio recollectio. Sunt igitur in presenti lectione partes quatuor, in quarum prima tangitur duplex modus nobilitatis secundum quam una scientia ab alia differt in excellentia. In secunda concluditur propter utrumque predictorum in hac scientia spiritualiter repertum ipsa aliis est proponenda. In tercia tangitur iuuamentum quod affert hec scientia omnibus scientiis generaliter. In quarta tangitur iuuamentum quod affert scientie rerum naturalium, et subiungit huius causam.

Hec autem est diuisio huius partis.

Sententia prime partis, de distinctione nobilitatis scientie. Circa primam partem proceditur hoc modo. Inquit Philosophus: nos opinamur scientiam esse de genere rerum bonarum et honorabilium et assignamus differentiam unius ad alteram in nobilitate maiori uel minori secundum duos modos, quorum unus est propter certitudinem et subtilitatem est confirmationem demonstrationis secundum quem una scientia meliori modo procedit quam alia. Alius autem modus est propter nobilitatem et honorem subiecti de quo est scientia. Sententia secundae partis de concludenda nobilitate huius scientie, deinde concludit ex hiis quod propter utrumque modum nobilitatis narratio anime in primis ponatur, et formatur sic sillogismus: omnis scientia superans alias in certitudine et subtilitate demonstrationis et in subiecti nobilitate est aliis proponenda. Set scientia de anima considerans est huiusmodi, ergo scientia de anima considerans est aliis proponenda. Sententia tercie partis de iuuamento istius scientie ad alias. Consequenter tangit iuuamentum quod affert hec scientia omnibus aliis generaliter, dicens quod cognitio de anima habita magnum affert iuuamentum in omni cognitione ueritatis. Sententia quarte partis est de speciali iuuamento ad scientiam naturalem. Postea tangit iuuamentum speciale quod affert scientie naturali dicens quod hec cognitio maxime confert iuuamentum in scientia naturali et causam huius subiungit hoc modo: omnis scientia que determinat de eo quod est principium animalium maxime affert iuuamentum in scientia naturali. Ex omnibus autem hiis elicitur talis sillogismus: omnis scientia que generaliter affert iuuamentum ad omnem cognitionem ueritatis et precipue in scientia naturali, cum subiectum eius sit principium animalium de quibus considerat maxima et nobilissima pars scientie naturalis est, omnibus scientiis proponenda et precipue scientie naturali et maxime illi parti eius que de rebus considerat animatis. Set scientia determinans de anima est huiusmodi, ergo scientia determinans de anima est omnibus scientia preponenda et precipue scientie naturali et maxime illi parti eius que de rebus considerat animatis. Et sic manifestatur intensio huius partis.

Ad maiorem autem euidentiam predictorum quinque questiones incidunt inquerende. Prima [lec1 q1] autem est de com paratione huius scientie ad alias scientias superiores et inferiores ratione excellentie nobilitatis et prioritatis. Secunda [lec1 q2] est de modo certitudinis secundum quam dicit auctor hanc scientiam maxime procedere. Tercia [lec1 q3] est de modis nobilitatis scientie quos tangit Aristoteles quod unus est a parte demonstrationis, alius est a parte subiecti. Quarta [lec1 q4] est de iuuamento quod affert hec scientia omnibus aliis scientiis. Quinta [lec1 q5] est quo modo anima sit principium animalium sicut ponit in principio.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum