Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II

Quaestiones praeambulae

Problema 1

Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas

Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita

Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat

Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita

Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo

Praeambula, Problema 1, Quaestio 6 : Propter quid hoc est in intelligentia, scilicet quod cognoscit se ipsam, et non in sensibili

Praeambula, Problema 1, Quaestio 7 : Propter quid ita est in virtute intellectiva quod eadem virtus intellectiva cognoscit set ipsam

Praeambula, Problema 1, Quaestio 8 : Cuius virtutis animae intellectivae sit hoc facere, scilicet se ipsam cognoscere

Praeambula, Problema 1, Quaestio 9 : Utrum cognitio animae quam habet sui, sit per praesentiam aut per speciem

Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia

Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata

Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori

Praeambula, Problema 1, Quaestio 13 : Utrum anima sit subiectum in scientia de anima aut corpus animatum

Praeambula, Problema 1, Quaestio 14 : Utrum de anima secundum omnem sui differentiam determinatur in hac scientia

Praeambula, Problema 1, Quaestio 15 : Propter quid hae forma, cum sit forma corporis, potius facit scientiam separatam quam aliqua alia forma

Problema 2

Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 2 : Utrum debeat determinari de omni differentia animae cum scientia animae determinetur

Praeambula, Problema 2, Quaestio 3 : Propter quid in eadem scientia determinatur de corpore animato sensibili, humano et bruto, non autem de vegetali in eadem scientia aliquo istorum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 5 : Cum in libro de anima determinetur de augmento et in libro de generatione, queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 6 : Quomodo differenter determinetur de colore in libro de anima et in libro de sensu et sensato et in medicina

Praeambula, Problema 2, Quaestio 7 : Quomodo differenter determinatur de voce in libro de anima et in libro de sensu et sensato et in grammatica et in libro de animalibus et in musica

Praeambula, Problema 2, Quaestio 8 : Propter quid in libro de sensu et sensato non determinatur complete de voce sicut de aliis obiectis aliorum sensuum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 9 : Cum de sapore et odore determinetur in libro de sensu et sensato et in libro de anima et medicina et in libro vegetabilium queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 10 : Quomodo differenter determinatur in hac scientia de quatuor qualitatibus tangibilibus et in aliis scientiis

Praeambula, Problema 2, Quaestio 11 : Propter quid Aristoteles in libro de anima determinando de sensibus primo determinat de visu quam de aliis

Praeambula, Problema 2, Quaestio 12 : Cum de animalibus determinetur in libro de animalibus et in medicina, queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 13 : Quomodo differenter determinatur de morte et vita in medicina et in stronomia et in libro mortis et vite et de anima

Praeambula, Problema 2, Quaestio 14 : De comparatione huius scientiae ad alias in ordine, sicut ad scientiam de animalibus et det vegetalibus, quae sit prior inter illas

Praeambula, Problema 2, Quaestio 15 : Utrum scientia de memoria et reminiscientia sit eadem cum scientia de anima

Praeambula, Problema 2, Quaestio 16 : Propter quid quaedam operationes animae faciunt scientiam separatam, quaedam autem non

Praeambula, Problema 2, Quaestio 17 : Propter quid operationes animae intellectivae secundum Aristotelem non faciunt scientiam separatam ab anima intellectiva

Praeambula, Problema 2, Quaestio 18 : Cum in libro de anima determinetur de virtutibus sensibilibus et in libro de sensu et sensato et in medicina et in libro animalium, quaeritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 19 : Quare in secundo libro huius scientiae determinetur de sensibili et vegetabili et in tertio de intelligibili

Praeambula, Problema 2, Quaestio 20 : Quae sit distinctio scientiae a scientia et partis scientiae a parte scientiae

Problema 3

Praeambula, Problema 3, Quaestio 1

Praeambula, Problema 3, Quaestio 2

Praeambula, Problema 3, Quaestio 3

Praeambula, Problema 3, Quaestio 4

Praeambula, Problema 3, Quaestio 5

Praeambula, Problema 3, Quaestio 6

Praeambula, Problema 3, Quaestio 7

Liber 1

Lectio 1

Praeambulum

Quaestio 1

Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat

Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima

Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.

Quaesito 5

Praeambulum

Lectio 2

Quaestio 1

Quaestio 2

Quaestio 3

Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique

Quaestio 5

Quaestio 6

Quaestio 7

Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia

Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias

Quaestio 10 : De modo cognoscendi animam in scientia ista et quo modo reguletur ista scientia in cognitione ipsius anime, utrum, scilicet debeat incipere ab operationibus anime uel a substantia anime

Lectio 3

Praeambulum

Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint forme tantum uel forme et hoc aliquid composite ex quo est et quod est

Quaestio 4 : De anima intellectiua utrum ipsa sit forma et hoc aliquid ita quod in ea differat quo est et quod est

Praeambulum

Lectio 4

Quaestio 1

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum iste tres differentie anime que sunt uegetabilis, sensibilis, rationalis sint una substantia in homine et diuerse potentie

Quaestio 4 : Utrum iste differente anime que sunt uegetabilis et sensibilis sint eiusdem speciei secundum quod sunt in animali bruto et in homine et in plantis

Praeambulum

Lectio 5

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum sit una potentia anime inmediate influens ab anima que sit ante omnes alias potentias, et ad quam alie reducantur et mediante qua ab ipsa egrediantur

Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis

Praeambulum

Lectio 6

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes

Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate

Praeambulum

Lectio 7

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica

Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum

Praeambulum

Lectio 8

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum animatum et inanimatum differant in sufficientia motus ita quod animato corpori debeatur sufficienter motus, inanimato autem insufficienter

Quaestio 3 : Utrum causa propter quam quidam motores mouent sufficienter et quidam non sit hoc aliquid | uel distantia a materia et a mobili et independentia ut dicatur motor sufficienter mouere, quia sit hoc aliquid uel quia sit distans a materia uel a mobili

Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato

Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri

Lectio 9

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis

Quaestio 2 : De opinione philosophorum ponentium athomos esse naturam rerum et animam ex illis constitui

Lectio 10

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia

Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus

Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus

Quaestio 4 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit in omnibus secundum essentiam uel secundum uirtutem

Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura

Quaestio 6 : Utrum intellectus sit idem cum substantia anime ut dicatur quod intellectus sit ipsa anima, sicut posuit Democritus et Anaxagoras

Lectio 11

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis

Quaestio 2 : Utrum hec conformitas quam habet anima cum rebus sit per similitudines rerum uel per participationem nature et esse rerum ita quod anima sit conformis rebus, quia in ipsa sint secundum ueritatem uel quia in ipsa sint per similitudinem

Quaestio 3 : Utrum conformitas ista quam habet anima cum rebus in cognoscendo sit per representationem rerum uel principiorum rerum

Quaestio 4 : Que sunt hec principia quorum anima gerit similitudines, utrum, scilicet sint uniuersalia et forme uniuersales an sint alia sicut forme partis

Quaestio 5 : Utrum principia uniuersalia que sunt in anima per que anima cognoscit res sint uera principia extra secundum similitudines principiorum et extraria

Quaestio 6 : Utrum conformitas anime quam habet cum speciebus rerum uel principiorum rerum sit ei innata uel acquisita

Lectio 12

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum numeri sint principia exemplaria rerum uiuente conditoris primi producentis res in esse sicut posuit Plato

Quaestio 3 : Utrum substantia possit poni principium exemplare omnium, sicut res habens modum quantitatis, scilicet numerus

Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum

Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros

Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus

Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens

Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo

Lectio 13

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus

Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia

Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum

Quaestio 4 : Que sit illa uirtus per quam adamas attrahit ferrum, utrum illa sit uirtus alicuius quatuor qualitatum

Lectio 14

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima habeat conformitatem cum solis rebus corporalibus, sicut cum elementis aut cum rebus omnibus

Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis

Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum

Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia

Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium

Lectio 15

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum sint solum quatuor species motus et utrum generatio et corruptio sint species motus

Quaestio 2 : Quis est ille motus localis qui est prior aliis motibus, utrum, scilicet sit motus localis rectus aut circularis

Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia

Quaestio 4 : Quibus motoribus communicat moueri ad motum mobilis et quibus non, et que est causa huiusmodi motus, utrum, scilicet motoribus unitis mobili per essentiam conueniat hoc

Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia

Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali

Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra

Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis

Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat

Liber 2

Lectio 1

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens

Quaestio 3

Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur

Quaestio 5 : Utrum in compositis ex materia et forma proueniat unitas et hoc aliquid ex parte materie uel ex parte forme maxime

Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus

Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa

Quaestio 8 : Utrum anima sit motor corporis celestis ut possit dici quod corpus celeste habeat animam et quod ab anima moueatur.

Quaestio 9 : Utrum habeat animam tanquam sui perfectionem sicut habet animata ut possit dici animal uel corpus animatum

Lectio 2

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia corporea uel spiritualis ut dicatur quod sit forma corporalis manens naturalis aut forma spiritualis

Quaestio 3 : Utrum eadem sit comparatio anime ad corpus que est comparatio figure cere ad ceram et forme ad materiam

Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem

Quaestio 5 : De comparatione totius anime ad totum corpus et partium anime ad partes corporis, utrum eadem sit comparatio

Lectio 2

Praeambulum

Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore

Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint distense secundum distensionem corporis et partium eius existentes per distensionem in singulis partibus corporis.

Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua determinet sibi partem in corpore et appropriet et coartetur ad aliquam partem corporis.

Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius

Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa

Quaestio 6 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis perficiant corpus per suas substantias aut per suas potentias

Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam

Lectio 4

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum aliqua diffinitio sit demonstrabilis ut illa diffinitio sit conclusio demonstrationis

Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.

Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur

Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.

Quaestio 5

Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam

Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.

Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.

Quaestio 9 : Quo modo uia diffinitiua que procedit per diffinitionem dicentem propter quid applicatur hinc scientie

Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore

Lectio 5

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam

Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere

Quaestio 3 : Utrum moueri secundum locum sit uiuere rerum mobilium et loquamur de corporibus celestibus, et queritur utrum motus eorum secundum locum sit uita et esse eorum

Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere

Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite

Lectio 6

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis et intellectiua in homine sint una substantia uel differant secundum substantias

Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.

Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis

Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore

Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem

Lectio 7

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.

Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme

Quaestio 4 : Cui forme hoc competat, scilicet utrum forme que est forma tantum uel forme que est forma et substantia et hoc aliquid completum

Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.

Quaestio 6 : Utrum, scilicet hoc ei competat per naturam spiritualitatis aut per aliam, scilicet per distantiam a contrarietate

Quaestio 7 : Utrum anima uitat

Quaestio 8 : Quo modo differenter anima est illud quo uiuimus et similiter uita, et queritur utrum uita sit illud quo uiuimus

Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.

Quaestio 10

Lectio 8

Praeambulum

Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.

Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam

Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.

Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis

Lectio 9

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior

Quaestio 2 : Utrum anima intellectiua possit esse in corpore sine aliis differentiis anime que sunt anima uegetabilis et sensibilis

Quaestio 3

Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa

Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.

Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime

Lectio 10

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura

Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.

Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias

Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse

Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.

Quaestio 6 : Utrum generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam an ab anima uegetabili solum

Lectio 11

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.

Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.

Quaestio 3 : De uirtute illa anime quo modo procedat cum semine an per decisionem an per solam sui multiplicationem et influentiam.

Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.

Quaestio 5 : Utrum anima sit in semine actu uel potencia.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

1

De comparatione scientie de anima ad metaphysicam sit prior inter ipsas et nobilior
1

[lec1 q1.1] Circa primam sic procedit, et queritur de comparatione scientie de anima ad metaphysicam sit prior inter ipsas et nobilior, et uidetur quod metaphysica sit prior et nobilior, quia scientia dicitur nobilior et prior propter nobilitatem et prioritatem subiecti. Set subiectum methaphysice est nobilius et prius quam subiectum scientie de anima, ergo metaphysica est nobilior et prior quam scientia de anima. Maior patet. Minor patet sic, subiectum enim superius nobilius est et prius, set subiectum methaphysice est superius quam subiectum scientie de anima, ergo est nobilius et prius ipso. Quod autem sit superius patet, quia subiectum metaphysice est ens in quantum ens. Ens autem superius est ad omnia, sicut dicitur in libro De causis: prima rerum creatarum est esse quia esse latius est et communius et extenditur ultra substantias corporeas et incorporeas. Item est supra alias et hoc confirmatur per Aristotelem in libro Posteriorum dicentem quod uniuersale est nobile et honorabile, ergo cum ens sit uniuersalius quam anima patet quod est nobilius quam anima et honorabilius, et ita prius.

2

Secunda ratio hec est: subiectum metaphysice est triplex secundum diuersos philosophos. Vno modo est subiectum metaphysice illud principium a quo fluunt omnia, et sic Deus est subiectum in metaphysica, quia ab ipso fluunt omnia de quibus est metaphysica. Secundum subiectum est illud in quo radicantur omnia in illa scientia et sic substantia subiectum est in metaphysica. Tercium subiectum est illud quod est commune anologum ad omnia in illa scientia et sic ens est subiectum in metaphysica. Set primum subiectum est nobilius et prius quam anima. Secundum autem subiectum et tercium nobilius est et prius quam anima et superius. Ergo quodlibet subiectum metaphysice est prius et nobilius quam anima. Scientia ergo metaphysice prior est et nobilior quam scientia de anima.

3

Tercia ratio est hec: scientie distinguuntur secundum rerum distinctionem et habet nobilitatem et ordinem a parte rerum. Set superiores sunt nobiliores et priores quam res inferiores. Scientia autem metaphysica considerat res superiores sicut substantias separatas. Hec autem scientia de anima cum sit naturalis considerat res naturales et coniunctas et ita inferiores, ergo scientia metaphysica est de superioribus et nobilibus et prioribus quam scientia de anima, ergo est nobilior et prioribus quam scientia de anima.

4

Quarta ratio est hec: in illa scientia est nobilior que propter sui nobilitatem non est possibilis ab homine attingi, set scientia metaphysice est huiusmodi, sicut uult Aristoteles, cum natura humana sit maxime subdita seruituti. Dicit etiam ibi Aristoteles quod natura humana illam habere non potest, quia natura humana multipliciter est ancilla, cum Deus sit liber solus, Deus habet hec senium, id est illam scientiam senem, sicut dicit Simonides. Ergo a parte subiecti uidetur quod metaphysica sit nobilior et prior quam scientia de anima. Quod autem a parte demonstrationis et modi demonstrandi sit metaphysica prior et nobilior quam ista scientia sic ostenditur: omnis scientia que est regulans principia omnium aliarum et que per suam potentiam supra omnes influit excellit scientiam de anima et omnes alias in nobilitate demonstrationis. Metaphysica est huismodi, sicut uult Aristoteles, ergo excellit scientiam de anima et omnes alias in nobilitate demostrationis.

5

Quinta ratio est hec: sicut habetur ab Aristotele in Metaphysica illa scientia est certior omni scientia que procedit per causas maxime uniuersales et que considerat illa que maxime sunt remota a sensu et proxima intellectui et nature et illa sunt uniuersalia. Metaphysica est huismodi, ergo excellit scientiam de anima et a parte nobilitatis et prioritatis subiecti et modi demonstrandi.

6

Ad oppositum sunt rationes: illa scientia est nobilior et prior que est de principio materiali et effectiuo cuiuslibet scientie. Scientia de anima est huiusmodi, ergo est nobilior et prior omni scientia et quam metaphysica. Minor patet, quia scientia de anima est de anima. Anima autem est subiectum materiale cuiuslibet scientia, quia quelibet scientia est in anima et similiter effectum, quia quelibet scientia est ab anima quia ipsam efficit.

7

Secunda ratio hec est. Scientia metaphysica procedit secundum modum abstractionis et separationis et circa res abstractas et separatas. Omnis autem abstractio est ab anima et a potentiis eius, ergo non potest cognosci modus abstractionis nisi cognoscatur anima et eius differentie et potentie. Anima ergo prior est quam scientia metaphysice, ergo scientia de anima est nobilior et prior illa.

8

Tercia ratio hec est: cum ergo omnium rerum est per cognitionem status humani et per cognitionem anime et corporis, quia anima est speculum in quo omnia relucent, iterum corpus humanum est illud de cuius participatione sunt omnia corpora et ita anima secundum cognitionem participat omnia, et corpus secundum substantiam participat omnia. Iterum homo inuestigat omnia per participationem differentie anime. Set illa natura que est omnia participans et que omnia inquirit secundum participationem prior est. Hec est huiusmodi, ergo homo prius subiectum est cuiuslibet scientie, ergo scientia de homine est prior quam scientia, set scientia de anima est de homine et de eius anima, ergo scientia de anima est prior omni scientia et nobiliori et ita prior metaphysica.

9

Quarta ratio hec est: omnis scientia et est de anima et propter anima, quia omnis scientia est ad hoc ut anima perficiatur et maxime in cognoscendo se ipsam, quia ad hoc ordinantur omnes scientie, ergo illa scientia per quam maxime habetur cognitio anime sui ipsius est prior et nobilio inter omnes. Set scientia de huiusmodi, ergo scientia de anima est prior et nobilior omni scientia et maxime quam metaphysica, et sic uidetur quod a parte subiecti scientia de anima sit prior et nobilior. Quod a parte modi procedendi et demonstrandi sit prior et nobilior hec apparet similiter: omne enim principium certitudinis est a parte aspectus anime supra res secundum quod anima inuestigat, set principium huius inuestigationis procedit per potentias anime, ergo a scientia illa que determinat potentias anima debet accipi certitudo in qualibet scientia. Set scientia de anima est huiusmodi, ergo ab illa debet accipi quelibet certitudo in scientia, set scientia a qua accipi certitudo in aliis est nobilior et prior ipsis quantum ad modum procedendi et demonstrandi, ergo scientia de anima est nobilior et prior omnibus aliis quantum ad modum demostrandi et maxime quam metaphysica.

10

Solutio. Ad hoc dicendum est quod quidam dicunt quod scientia de anima nobilior est et prior metaphysica secundum utrumque modum coniuctum, scilicet quantum ad nobilitatem subiecti et certitudinem demonstrationis. Set secundum alterum modum est metaphysica prior et nobilior, scilicet quantum ad nobilitatem subiecti et non quantum ad certitudinem demonstrationis, quia scientia de anima procedit per causas manisfes tiores. Scientia autem metaphysice procedit per effectus cum procedat de substantiis separatis que multum sunt occulte et cause earum similiter, et ideo scientia de anima complectitur utrumque modum et propter hoc est nobilior metaphysica. Alia est positio quam uidetur tangere Commentator, scilicet quod metaphysica est nobilior simpliciter quam scientia de anima, sicut ostendunt rationes, quod autem ponit Aristoteles, hanc scientiam esse nobiliorem et priorem. Hoc non est per comparationem ad diuinam que est metaphysica, set per comparationes ad naturales que sunt sui generationis. Tercio modo dicendum est quod in scientia est nobilitas dupliciter: uno modo a parte subiecti, alio modo a parte modi demonstrandi.

11

A parte autem subiecti sunt multe nobilitates: una est ratione prioritatis et communitatis subiecti, et sic ens prius et nobilius, quia extenditur supra omnia. Secunda est quia subiectum est principium omnium que in qualibet scientia determinantur, et sic subiectum metaphysice quod est Deus, et prius et nobilius. Tercia est a parte status et supereminentie subiecti secundum quod dicimus quod substantie separate sunt nobiliores quam coniuncte. Quarta est a parte principiorum radicatorum in subiecto scientie per que possunt omnes scientie regulari et probari et sic nobilius est subiectum metaphysice quod est substantia uel ens, quia in eo omnia principia radicantur omnium scientiarum, et hiis modis nobilitatis et prioritatis subiecti metaphysica nobilior est et prior a parte subiecti quam scientia de anima. Quinta autem nobilitas in scientia a parte subiecti est, quia subiectum in illa scientia est sustinens omnem scientiam sine quo nulla scientia potest esse, sicut anima est subiectum omni scientie et sine qua nulla scientia potest esse. Sexta est quia subiectum illius scientie est principium abstractionis cuiuslibet scientie et cognitionis rerum, sicut anima est principium cuiuslibet abstractionis. Omnis autem scientia habetur per abstractionem, et quantum ad hoc est anima principium cuiuslibet scientie, et hiis duobus modis hec scientia de anima et suum subiectum precedit subiectum metaphysica et nobilius est ea non in se, id est, non a parte substantie subiecti metaphysice set a parte qua subiectum metaphysice scitum est, et prout cadit in scientia, quia non habetur cognitio de ipso sine anima. Septima nobilitas est a parte subiecti est in aliqua scientia, quia omnis scientia ordinatur ad subiectum illius scientie, et sic iterum scientia de anima nobilior est, et sic anima nobilissimum subiectum, quia propter animam est omnis scientia et ad ipsam ordinatur. Octaua nobilitas in scientia est a parte subiecti, quia suum subiectum est principium distinctum cuiuslibet scientie secundum eius partes et potentie omnes scientie distinguntur et cuius partes et potentie sunt uie in omnem scientiam, et sic iterum scientia de anima habet nobilius subiectum quam metaphysica.

12

Nobilitas autem a parte modi demonstrandi est multiplex: uno modo est scientia nobilior quam alia a parte modi demonstrandi, quia procedit per causas superiores et priores, et notiores quo ad naturam. Secundo modo quia scientia illa est ratio omnium aliarum scientiarum et dirigens omnes alias et influens super omnes, et hiis duobus modis est metaphysica nobilior et prior quantum ad modum demonstrandi quam scientia de anima. Tercio modo est nobilitas in scientia a parte modi demonstrandi, quia illa scientia est procedens per ea que sunt priora quoad naturam et notiora nobis, et sic scientia de anima nobilior est. Procedit enim per obiecta que certiora sunt nobis et priora quoad naturam perfectionis et diffinitionis, quia hoc modo actus et obiecta precedunt potentias. Metaphysica autem quantum ad substantias separatas non procedit per causas set per effectus, quia cause non possunt capi ab intellectu humano set excellunt. Quarto modo est nobilitas in scientia a parte demonstrandi, quia illa scientia procedit de rebus que sunt inmediatiores anime cognoscenti et in qua scientia idem est subiectum et illud quod debet cognoscere subiectum et passiones eius, et sic scientia de anima nobilior est et certior et prior. Quinto modo, quia illa scientia est de illis que sunt principia cuiuslibet certitudinis et sine quibus non est processus in certitudine. Hec autem sunt differentie anime et obiecta, et propter hoc isto modo est ista scientia nobilior a parte modi demonstrandi quam metaphysica. In statu ergo scientie scientia metaphysice est nobilior et prior, in statu autem alio de quo dictum est scientia de anima nobilior est.

2

De comparatione huius scientie ad mathematicas scientias secundum nobilitatem
13

[lec1 q1.2] Secundo queritur circa hoc de comparatione huius scientie ad mathematicas scientias secundum nobilitatem, et uidetur quod mathematice scientie sint nobiliores quam ista, quia tria sunt negotia. Vnum est de separatis sicut metaphysica, alterum est de abstractis quodam modo, et quodam modo coniunctis; tercium est de ommino coniunctis. Mathematice sunt de abstractis quodam modo. Naturalis autem scientia et scientia de anima sunt de coniunctis, set quanto res sunt separabiliores a motu et materia tanto sunt nobiliores in se et in statu scientie. Set res de quibus sunt mathematice sunt remotiores a materia quam res de quibus est ista scientia, cum sit naturalis. Ergo sunt nobiliores quam ea de quibus est ista scientia, ergo mathematice scientie sunt nobiliores ista scientia.

14

Secunda ratio hec est, dicit Auicenna quod quedam sunt forme quas, cum intellectus apprehendit, nec ante nec post eis appropriat materiam ut forme mathematice. Sunt alie quas cum inuenit, intellectus non appropriat eis statim materiam, set secundum successionem et maximam diligentiam ut sunt accidentia communia, ut albedo. Sunt alie forme quibus statim appropriat materiam ut sunt forme naturales. Forme ergo mathematice sunt communiores et altiores secundum naturam et intellectum omnibus aliis formis, ergo et nobiliores, ergo sunt nobiliores quam anima, de qua determinatur in scientia de anima. Scientie ergo mathematice sunt nobiliores quam scientia de anima.

15

Tercia ratio hec est: dicit Boetius in prohemio Arithmetice quod sapientia est eorum que sunt suique impermutabiles sortiuntur substantiam comprehensio ueritatis et iste sunt forme metaphysice, que de se incorporales sunt, ergo metaphysice cum sit de illis nobiliores sunt quam scientia de anima. Iterum ostenditur quod a parte modi demonstrandi metaphysice sint nobiliores quam scientia de anima, quia metaphysice scientie procedunt per causas infalibiles. Hec etiam scientia procedit per uniuersalia et per comparationes exteriores que fallibiles sunt et corporales, ergo metaphysice sunt nobiliores hac scientia.

16

Ad oppositum, substantia nobilior est quolibet accidente, sicut uult Aueroys in principio De anima, set mathematice sunt de accidentibus. Scientia autem de anima est de substantia, sicut de anima et corpore, ergo est de nobilioribus quam mathematice, ergo est nobilior illis.

17

Secunda ratio hec est: omnis scientia cuius primum subiectum est principium et fundamentum omnium scientiarum per se et per suas differentias et a qua sumunt omnes alie certitudinem est nobilior aliis, et quantum ad nobilitatem subiecti et quantum ad modum demonstrandi. Hec est talis, ergo est nobilior quam mathematice.

18

Ad hoc dicendum est quod quidam ponunt quod mathematice scientie sunt nobiliores ista scientia de anima, et cum dicit Aristoteles quod hec scientia est nobilior loquitur de ipsa per comparationem ad alias naturales solum. Dicendum autem est quod hec scientia est nobilior quam mathematice scientie.

19

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duplex est nobilitas in scientia. Vna est a parte subiecti, alia est a parte modi demonstrandi. Nobilitas autem a parte subiecti duplex est, quia una est a parte substantie eius et necessitatis et nature eius. Alia est a parte modi abstractionis eius. Primo modo est ista scientia nobilior illis a parte subiecti, quia ista scientia est de substantia ille uero de accidentibus. Alia causa est quia hec scientia est de anima que est principium abstractionis illius scientie. Tercia causa est, quia hec scientia est de anima que est subiectum cuiuslibet scientie. Quarta causa est quia est de anima que per suas differentias est principium inuestigationis cuiuslibet scientie. A parte autem alia mathematice sunt nobiliores, set hoc non est nobilitas simpliciter. A parte autem modi demonstrandi est nobilitas inter scientias dupliciter: uno modo quia illa scientia procedit per causas magis abstractas a sensibilibus et proximiores intellectui, et sic mathematice sunt nobiliores a parte modi demonstrandi. Alio modo quia illa scientia procedit per uiam que est proximior nobis et nature et sic hec scientia est nobilior a parte modi demonstrandi quam ille, quia obiecta anime et operationes que sunt proximiora nobis et in omni scientia sunt uia demonstrandi, quia per obiecta deuenimus in scientiam et dirigimur que determinantur in hac scientia, et procedit hec per illa.

3

De comparatione huius scientie a parte nobilitatis ad scientiam physicorum
20

[lec1 q1.3] Tercio queritur circa hoc de comparatione huius scientie a parte nobilitatis ad scientiam physicorum, et uidetur quod scientia physicorum sit nobilior scientia de anima et prior, quia scientia est prior et nobilior que est de magis uniuersalibus et prioribus, set scientia physicorum est huiusmodi, ergo est prior quam scientia de anima, sicut ergo metaphysica est prior omnibus scientiis que sunt de parte, quia est de omnibus, ita scientia physicorum prior est ista. Minor patet quia scientia physicorum est de corpore non contracto, scilicet de corpore mobili simpliciter et communiter sumpto.

21

Secunda ratio hec est: sicut dicit Aristoteles in Metaphysica, illa scientia prior est, que non se habet ex appositione quam illa que se habet ex appositione, set scientia physicorum non se habet ex additione. Scientia uero ista se habet ex additione ad illam, quia addit animatum supra corpus, ergo scientia physicorum est prior ista. Quod autem a parte modi demonstrandi sit prior sic ostenditur, quia illa scientia est nobilior et prior a parte demonstrationis cuius principia supponuntur in alia scientia et influit supra eam, set scientia physicorum est huiusmodi respectu scientie de anima, quia scientia de anima supponit ab ea corpus et motum, ergo scientia physicorum a parte demonstrationis est prior quam scientia de anima.

22

Ad oppositum est hoc quod dicit Aristoteles in litera in principio De anima.

23

Secunda ratio hec est: illud subiectum scientie est nobilius quod est completiuum in genere uniuersali, et propter quod facta sunt ea que facta sunt in uniuerso et ad quod est status in uniuerso. Set homo est huiusmodi, et anima rationalis, ergo homo est nobilius subiecto cuiuslibet scientie, ergo scientia de homine uel de anima rationali est nobilior qualibet scientia. Hec est ista scientia, ergo ista scientia est nobilior quam scientia physicorum. Minor patet quia sicut dicit Auensorel elementa sunt propter mixtum, mixtum propter uegetabile, uegetabile propter sensibile, sensibile proter rationale et in hoc est status.

24

Ad hoc dicendum est, nobilitas in scientia dupliciter est, uno modo a parte subiecti, alio modo a parte demonstrationis, et similiter prioritas. Prima duplex est, quedam enim est prioritas et nobilitas subiecti in uia generationis et incompletionis, et sic corpus simpliciter est ante corpus animatum. Est autem alia que est in uia perfectionis et nobilitatis et sic corpus animatum prius est et nobilius quam corpus simpliciter, quia ad ipsum ordinantur omnia corpora. Primo modo a parte subiecti est scientia physicorum prior ista. Secundo modo, scilicet a parte perfectionis et completionis et cognitionis est ista scientia prior a parte subiecti. A parte autem modi demonstrandi dicendum quod hec est prior illa, quamuis enim hec supponat quedam principia ab illa, tamen modus demonstrandi in ista est certior quam in illa et sic ista simpliciter precedit illam. Illa autem secundum quid est prior ista et nobiliori et non simpliciter.

4

De comparatione huius scientie a parte nobilitatis ad scientiam celi et mundi
25

[lec1 q1.4] Quarto queritur circa hoc de comparatione huius scientie a parte nobilitatis ad scientiam celi et mundi, et uidetur quod scientia celi et mundi sit nobilior, sit nobilior sic: omnis scientia de incorruptibili est nobilior illa que est de corruptibili. Scientia celi et mundi est de incorruptibili, quia est de corpore celesti quod est incorruptibile et ingenerabile. Scientia autem de anima est de corpore animato quod est generabile et corruptibile, ergo scientia celi et mundi nobilior est ista.

26

Secunda ratio hec est, sicut uult Aristoteles corpora superiora uiuunt nobiliori uita quam inferiora, ergo sunt nobiliora quam inferiora corpora. Sunt ergo nobiliora quam corpus animatum de quo determinatur in scientia de anima. In libro autem de celo et mundo de corporibus superioribus, ergo scientia est prior que est de celo et mundo quam scientia de anima.

27

Tercia ratio est hec: duplex est mundus, scilicet mundus maior qui est uniuersitas corporum omnia apprehendens et mundus minor qui est corpora animatum. Maior autem mundus nobilior est quam minor, set in scientia celi et mundi determinatur de maiori mundo, in scientia autem ista de minori, scilicet de corpore animato. Ergo scientia celi et mundo est nobilior quam scientia de anima.

28

Quarta ratio est hec: ille scientie sunt nobillissime in quibus consistit summa cognitionis naturata, set summa cognitione nature consistit in corporibus et in prissionibus earum et in eis que determinatur in scientia celi et mundi, sicut testatur quia in principio illius libri, ergo scientia celi et mundi nobilior est ista.

29

Ad oppositum est illud quod testatur Aristoteles in principio De anima, quod hec scientia nobilior est aliis secundum utrumque modum.

30

Secunda ratio hec est: sicut se habent subiecta ita se habent scientie, set omnes res naturales corporales ordinantur ad corpus animatum, sicut uult Auensorel, ergo omnes scientie sunt propter scientiam de corpore animato, et ad ipsam ordinantur, set scientia de anima est de corpore animato, ergo ad ipsam alie ordinantur. Omnis talis est nobilior, ergo ista scientia est nobilior quam scientia celi et mundi.

31

Ad hoc dicendum est quod hec scientia certior est scientia celi et mundi quantum ad modum demonstrandi, quia per certiorem modum procedit. A parte autem subiecti est multiplex nobilitas: uno modo quia subiectum illud est incorruptibilius et sic subiectum scientie celi et mundi est nobilius, quia est incorruptibilius, quia est de corpore celesti quod est incorruptibile. Alio modo dicitur subiectum nobilius quia est completius finaliter et ad ipsum fit status in natura, et sic homo nobilius est subiectum et sua scientia nobilior que est scientia de anima. Tercio modo quia illud subiectum habet nobiliorem perfectionem et sic corpus humanum uel animatum nobilius est quolibet corpore. Quarto modo quia ad meliorem finem ordinatur et secundum finem uicinius ordinatur ad primum, et sic corpus humanum et anima sua nobilius est. Primo ergo modo scientia celi et mundi nobilior est ista a parte subiecti. Aliis autem tribus modis scientia de anima nobilior est illa a parte subiecti.

5

De comparatione huius scientie ad moralem a parte nobilitatis
32

[lec1 q1.5] Quinto queritur circa hoc de comparatione huius scientie ad moralem a parte nobilitatis, et uidetur quod moralis nobilior sit sic: omnis scientia que nobiliori modo unit nos, illa est nobilior. Moralis est huiusmodi, quia unit nos creatori quia docet nos qualiter habebimus uirtutes per quas unimur creatori, ergo cientia moralis est nobilior quam scientia de anima.

33

Secunda ratio hec est: habetur in Topicis quod dignum est unumquodque a fine de nominari, qui enim aufert finem aufert bonum sicut, dicit Boetius, ergo scientia que nos ordinat ad finem nobiliorem nobilior est. Scientia moralis est huiusmodi, quia unit nos creatori et uite eterne, sicut dicit Algazel. Ergo scientia moralis est nobilior quam scientia de anima.

34

Tercia ratio est hec: ordo attenditur in perfectionibus anime et secundum perfectiones suas unimur creatori, que sunt scientie et uirtutes. Set in anima scientia precedit et uirtus sequitur et est ultimum complementum ipsius anime et nobilius anima, quia ultimum complementum rei nobilius est quod res cuius est complementum, ergo scientia de uirtute est scientia nobilior quam scientia de anima.

35

Ad oppositum, substantia nobilior est operationibus illicitis a substantia, set scientia ista est de substantia anime. Moralis autem de operationibus anime que ab anima egrediuntur, ut de uirtutibus et operationibus nostris, ergo ista scientia nobilior est quam scientia moralis.

36

Secunda ratio hec est: quedam res egrediuntur in esse preter opus nostrum et de talibus est scientia speculatiua, sicut dicit Auicenna. Sunt et alie res que exeunt in esse per opus nostrum et de talibus sunt scientie practice uel morales. Res autem que non sunt ab opere nostro sunt nobiliores et priores quam res que sunt ab opere nostro, ergo cum scientia de anima sit de rebus que non sunt ab opere nostro, scientia autem moralis sit de rebus que sunt ab opere nostro, uidetur quod scientia de anima sit nobilior quam scientia moralis. Quod autem res que sunt ab opere nostro sint posteriores hoc patet, quia nos sumus ultimum in natura.

37

Solutio. Ad hoc dicendum quod nobilitas scientie est dupliciter: uno modo a parte subiecti, alio modo a parte modi procedendi. A parte autem modi procedendi scientia de anima nobilior est quam scientia moralis, quia procedit uia notissima et perfectissima. Moralis autem procedit typo et figuraliter, quia est de operibus nostris. In subiecto autem est duplex nobilitas: uno modo quia prius est et plus participat naturam essendi et causalitatem, et sic subiectum scientie de anima prius est quam uirtus que est subiectum morale et nobilius, quia anima est causa uirtutum et sic scientia de anima est nobilior illa. Secundo modo dicitur subiectum nobilius, quia ad meliorem finem nos ordinat et sic uirtus nobilior est et scientia de uirtute et hoc modo nobilior est. Iterum notandum est quod comparatio est duplex, scilicet scientie ad scientiam et subiecti ad subiectum in nobilitate. Scientia autem est nobilior alia tripliciter aut quia est de nobiliori aut quia est nobiliori modo tradita aut quia ad meliorem finem ordinat. Primis duobus modis est scientia de anima nobilior. Tercio autem modo est scientia moralis nobilior. Comparando autem subiectum ad subiectum sic scientia de anima nobilior est quia suum subiectum est nobilius et sic simpliciter loquendo scientia de anima nobilior est illa.

38

Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod ordo respectu finis nobilioris tria conspicit, scilicet, ordinans et quod ordinatur et medium siue dispositionem ordinandi. Ordinans uero ad meliorem finem est primum, quia est dans illum. Illud autem quod ordinat est anima. Medium autem uel dispositio ordinandi est uirtus que dispositio non est nobilior subiecto nec agente, quia causatur ab illis ab uno sicut excitante et conferente sicut a Deo, ab alio sicut operante, scilicet ab anima.

6

Que scientia sit nobilior aut ista scientia aut sermocinalis scientia que est logica
39

[lec1 q1.6] Sexto queritur circa hoc que scientia sit nobilior aut ista scientia aut sermocinalis scientia que est logica. Et uidetur quod logica, quia omnis scientia cuius potentialis uirtus ad plura se extendit est nobilior. Set scientia sermocinalis est huiusmodi, ergo est nobilior ista. Minor patet quia sermocinalis scientia dirigit omnes scientias.

40

Secunda ratio hec est: illa scientia est nobilior et prior que est de communioribus. Set logica est huiusmodi, ergo est nobilior ista. Minor patet quia logica est generis indeterminati, et est de omnibus, sicut uult Aristoteles.

41

Tercia ratio est hec: omnes scientie sunt ad hoc ut dirigant et perficiant intellectum, set sermocinales scientie sunt que dirigunt et perficiunt primo et inmediate, et sine directione ipsarum non habentur alie scientie, ergo sunt priores et ita nobiliores. Logica ergo prior est ista scientia.

42

Ad oppositum sic: omnis scientia que est de rebus nobilior est illa que est de signis, quia res nobilior est signo. Set scientia de anima est de rebus, scientie sermocinales ut logica sunt de signis, ergo scientia de anima nobilior est quam logica.

43

Secunda ratio hec est: omnis scientia propter quam alia est et cui alia famulatur est nobilior et alia uilior. Hec sunt uerba Aristotelis in Metaphysica. Set scientia de anima est huismodi respectu scientie sermocinalis, quia scientia sermocinalis est propter ipsam et propter naturales, quia sermocinales scientie non sunt propter se set propter alias, ergo scientia de anima nobilior est quam sermocinalis uel logica.

44

Ad hoc dicendum est quod ista scientia est simpliciter nobilior logica uel scientia sermocinali.

45

Ad rationes in contrarium dicendum est quod aliqua scientia dicitur esse nobilior altera dupliciter siue multipliciter: uno modo quia est de nobiliori subiecto et magis perfectiua intellectus est et magis est status ad ipsam, et hec est nobilitas simpliciter. Et hoc modo scientia de anima nobilior est sermocinalibus et aliis ut uisum est.

46

Secundo modo dicitur scientia nobilor alia in uia dispositionis et inquisitionis scientie, quia scilicet disponit intellectum ad generationem scientie et adquisitionem exhibendo etiam modum cognoscendi et operandi circa scientiam, et sic logica est nobilior scientia uel semorcinalis. Set hoc non est nobilitas simpliciter set diminuta respectu prime, et ideo scientia de anima est nobilior simpliciter quam logica uel sermocinalis scientia. Illa autem est nobilior secundum quid solum. Scientia igitur de anima omnes rationales excellit scientias omnibus excellentie modis, quamuis ab ipsis inferioris doctrina sine qua nulla procedit ueritatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1

1

2

3

4

5

6