Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

[lec2 q2] Circa secundam questionem sic proceditur: habito quod sit una scientia communis de modo diffiniendi in omnibus scientiis queritur que sit illa, et uidetur quod illa sit metaphysica per duas rationes, quarum prima talis est: principia scientie sequuntur subiectum et partes eius. Item diffinitiones in scientia dantur de partibus subiecti. Subiectum autem communissimum est ens, et propter hoc ponitur esse principium omnium, sicut uult actor De causis, dicens quod prima rerum creatarum est esse, id est principium rerum creatarum est esse, quia latius est et communius. Ergo illa scientia que considerat ens considerat principium omnium, ergo si res diffiniuntur per sui principium illa scientia que considerat ens, considerat diffinitiones et modos diffiniendi. Hec autem est Metaphysica, ergo Metaphysica docet modum diffiniendi in omnibus scientiis.

Secunda ratio talis est: sicut dicit Aristoteles, demonstratio appropriatur accidentibus. Diffinitio autem appropriatur substantiis, ergo illa scientia que considerat substantiam in quantum substantia est et principium eius debet considerare et docere diffinitiones omnium. Hec autem est Metaphysica, ergo Metaphysica docet modum diffiniendi omnium.

Ad oppositum sunt due rationes: prima talis est, illius scientie est determinare diffinitiones omnium cuius est regulare omnes scientias in modo procedendi circa omnia. Set talis est logica, ergo logice est docere diffinitiones omnium et modum diffiniendi.

Secunda ratio talis est: scientia logice regulat rationem circa sua opera, ergo si est ars in logica que est communis ad omnem ordinationem predicamentalem, scilicet scientia predicamentorum, et est ars in logica que est communis ad omne opus componendi, sicut scientia Peryarmeneias, et est ars logica que est communis ad omne opus conferendi, sicut scientia de sillogismo, et est ars in logica, que est communis ad omne opus demonstrandi, sicut ars Posteriorum, ergo cum diffinire sit eodem modo opus rationis debet esse aliqua ars communis in logica que doceat modum diffiniendi communiter.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod tradere et docere modum diffiniendi in omnibus scientiis pertinet ad metaphysicam sicut ostendunt rationes. Ipsa enim considerat principia omnium et ideo considerat diffinitiones constitutas ex principiis omnium, et ideo in septimo Metaphysice determinat Aristoteles genera omnium diffinitionum per sua principia et docet modum diffiniendi communem ad omnem scientiam qui communis est secundum proportionem.

Ad rationes in contrarium simul dicendum est quod in diffinitionibus sunt duo, scilicet principia diffinitionis et modus diffiniendi. Principia autem diffinitionis sunt dupliciter: quedam enim sunt communes intensiones et talia principia diffinitionis considerat Topicus.Alia sunt principia que sunt uera rei principia integrantia rei substantiam et ista considerat metaphysicus. Et sic primo modo considerat Topicus in sexto diffinitiones. Secundo modo metaphysicus. Modus autem diffiniendi duo respicit, scilicet ordinationem intellectus et ordinationem et exigentiam rerum in quantum entes sunt. In quantum autem modus diffiniendi respicit ordinationem intellectus et cadit aspectus rationis super ipsum sic pertinet ad logicum. Secundo autem modo pertinet ad metaphysicum. Item modus diffiniendi cadens in aspectu rationis dupliciter consideratur: uno modo prout cadit supra intensiones communes que sunt genus et differentia, et sic consideratur a Topico, secundo modo prout cadit supra uera rei principia que ordinantur ad demonstrationem in se recipiendo modum cause, et sic pertinet ad secundum Posteriorum. Vno ergo modo pertinet ad librum Posteriorum et aliter ad librum Topicorum, et aliter ad metaphysicum. Et sic procedunt rationes ad hoc ducte.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2