Quaestio 1
Quaestio 1
[lec2 q1] Circa primam questionem proceditur sic, et ostenditur quod sit una scientia communis que docet modum diffiniendi communiter in omni scientia per duas rationes, quarum prima talis est: multiplex est cognitio, scilicet cognitio diffinitiua et cognitio demostratiua. Diffinitio uero fit per principia rei. Demonstratio autem per causas rei, set est aliqua communis demonstratiua que docet modum demonstrandi in qualibet scientia et regulat omnes in modo demonstrandi, ergo debet esse aliqua communis scientia que doceat et regulet omnes alias scientias in modo diffiniendi.
Secunda ratio hec est: si enim non sit una communis scientia que regulet omnes alias scientias in modo diffiniendi, tunc quelibet scientia habet proprium modum diffiniendi, set tunc est difficultas intellectui ad cognoscendum quem modum diffiniendi habeat ista scientia et illa. Ergo si per scientiam non regulatur intellectus de hoc indirecte circa modum diffiniendi procedit, cum ergo scientia sit propter directionem intellectus, necesse est ponere aliquam scientiam que regulet intellectum communiter in omnibus scientiis in modo diffiniendi.
Ad oppositum sunt due rationes: prima talis est, diffinitio datur per uera rei principia, set uera rerum principia non sunt eiusdem nature, ergo et diffinitiones diuerse, ergo cum diuerse scientie sint de diuersis rebus que habent diuersa principia diuersimode diffinient et diuersas habebunt diffinitiones. Sicut ergo uera rerum principia non deducuntur ad unum ita nec scientie quantum ad suas dispositiones ad idem et unum non reducentur. Non est ergo una communis scientia a qua omnes alie accipiant modum diffiniendi.
Secunda ratio hec est: sicut dicit Commentator super Metaphysica, ars logica non est uniuersalis omnibus scientiis, set si esset aliqua scientia que doceret modum diffiniendi omnibus scientiis, hec esset quemadmodum logica cum ipsa doceat modum procedendi in aliis. Ergo cum hoc sit falsum, quia non est uniuersalis, aliis uidetur quod non sit aliqua scientia communis de modo diffiniendi in omnibus scientiis.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod necesse est ponere unam scientiam communem que doceat modum diffiniendi communem in qualibet scientia et a qua quelibet scientia accipiat modum diffiniendi et que tradat communiter principia diffinitionis, et que sit illa scientia iam patebit, et concedo rationes ad hoc inductas.
Ad rationes in contrarium dicendum est, et primo ad primam, quod res dupliciter considerantur: uno modo prout sunt sub suis principiis propriis. Alio modo prout sunt sub suis principiis communibus. Res autem prout considerantur sub suis principiis communibus eundem habent modum diffiniendi communem. Habent enim omnes res essentiam et principia essentie et ex illis sortiuntur diffinitionem, et sic a parte principiorum communium determinatur modus communis diffiniendi res in illa scientia communi. Res autem considerate sub diuersis principiis cadunt in diuersis scientiis quantum ad diffinitiones et diuersas habent diffinitiones. Modus autem diffiniendi uniuersalis est et communis et apropriatur eis.
Ad secundam rationem dicendum est quod scientie considerantur duobus modis: uno modo a parte communium principiorum per que procedunt. Alio modo a parte propriorum principiorum. A parte autem propriorum principiorum non est ars logica uniuersalis omnibus scientiis set a parte communium principiorum.
On this page