Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

1

[lec2 q5.1] Circa quintam questionem queritur, et primo sic proceditur et queritur per quam uiam habeatur diffinitio, utrum, scilicet per diuisionem aut per compositionem, et ostenditur quod habeatur per diuisionem hac rationem: diffinitio procedit descendendo a genere generalissimo differentias colligendo et eas coartando. Set omnis talis processus est processus diuisionis. Processus autem in ascendendo est procesus collectionis et compositionis, ergo si per primum processum habetur diffinitio, diffinitio habetur per uiam diuisionis et non per uiam collectionis et compositionis.

Ad oppositum est talis ratio: uia diffinitiua procedit ad constitutionem rei ex suis principiis. Constitutio autem rei ex suis principiis habetur per compositionem, ergo diffinitio habetur per compositionem.

2

[lec2 q5.2] Postea queritur utrum diffinitio habeatur per uiam demonstrationis et utrum procedat uia demonstrationis, sicut procedit uia compositionis uel diuisionis, et ostenditur quod sic: diffinitio datur per causas et per uera rei principia, set talis processus est demonstratiuus, ergo diffinitio datur et procedit uia demonstrationis, habetur ergo per demonstrationem.

Ad oppositum est talis ratio: omnis demonstratio competit accidenti prout subiecto inheret per causam in subiecto radicatam. Diffinitio autem datur per principia rei in suo genere, ergo cum iste uie sunt opposite diffinitio non habetur per uiam demonstrationis.

Ad primam rationem dicendum est quod, sicut dicit Auerroys circa hoc supra principium libri De anima, tres fuerunt positiones philosophorum de diffinitione: una fuit quod demonstratio habetur per demonstrationem et per causas et hanc positionem posuit Ypocras. Secunda fuit quod diffinitio habetur per uiam diuisiuam et hec fuit positio Platonis. Tercia est quod diffinitio habetur per uiam compositiuam per quam diffinitio ex suis principiis componitur et hec est positio Aristotelis in secundo Posteriorum.

Ad rationes uero in contrarium dicendum est quod duplex est uia in diffinitionem. Vna est remota, et hec est uia in uiam, et hec est uia diuisiua per quam extrahuntur partes a toto et postea componuntur et diffiniunt totum, et sic uia diuisiua est uia in diffinitionem. Alia autem est uia proxima et hec est uia compositiua secundum quam partes constituentes in diffinitione ponuntur. Et cum uia diuisiua sit uia in hanc, propter hoc dicitur esse uia in uiam et non principalis uia set remota.

Ad secundam questionem dicendum est quod demonstratio non est proprie uia in diffinitionem.

Ad rationem in contrarium dicendum est quod cognitio per causas est duplex: una est que procedit secundum constitutionem rei ex suis principiis et hec est diffinitiua. Alia est que est et procedit ad cognitionem rei inherentis subiecto per causas sue inherentie que causant rem in subiecto propter quas causas res in subiecto inherent, et hec est cognitio demonstratiua et sic diffinitio non habetur nec procedit uia demonstratiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5

1

2