Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

[lec2 q6] Circa sextam questionem sic proceditur et queritur cui proprie et per se competat demonstratio, et circa hoc duo queruntur: prima autem questio est cui proprie et per se competat demonstratio, et ostenditur quod accidenti duabus rationibus quarum prima talis est: omni illi et soli competit demonstratio cuius diffinitiones dantur per additamenta et per causas alterius generis. Demonstratio enim procedit per causas alterius generis. Hoc autem est solum accidens, ergo solum accidens de monstratur.

Secunda ratio hec est: et est ab auctoritate, quia, sicut testatur Aristoteles in Metaphysica, solius substantie est diffinitio, solius autem accidentis est demonstratio, solum ergo accidens demonstratur.

Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: sicut dictum est, illi competit demonstratio quod alicui inheret et inter quod et relicuum cadit medium. Set inter formas substantiales et materiam cadit medium, scilicet dispositiones materie, et inter genus et speciem cadunt differentie medie et inter speciem et indiuiduum cadunt principia media. Hec ergo possunt demonstrari, set hec cadunt in genere substantie, ergo substantia potest demonstrari.

Secunda ratio est hec: principia demonstrationis fundantur in principiis nature et ab eis causantur ut rationale fundatur in anima rationali et causatur ab illa, et sensibile fundatur in anima sensibili et uiuens in anima uegetabili, ergo cum fundentur in eis tanquam in causis possunt per ea demonstrari de substantia tanquam per causas. Set huius principia rationis sunt de genere substantie ut si queratur propter quid est homo rationale demonstretur quod propter animam rationalem, ergo illud quod est in genere substantie demonstratur et non solum accidens.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod demonstratio solum soli competit inherenti quod habet causam sue inherentie in subiecto in quo est inter quod et illud cui inheret cadit causa media. Diffinitio autem competit rei fixe aggregate ex suis propriis principiis et quia illud quod primo modo se habet est accidens uel modum eius habens. Illud autem quod secundo modo se habet est substantia uel modum substantie habens, ideo solum accidens demonstratur. Sola uero substantia diffinitur.

Ad rationem in contrarium dicendum est quod forma dupliciter comparatur ad materiam: uno modo in uia compositionis in genere substantie prout cum ea conficit compositum. Alio modo comparatur ad materiam per uiam generationis et introductionis sue in materiam per comparationem nature. Primo modo non monstratur forma de materia nec sic cadit medium inter ipsas, et sic consideratur forma in genere substantie. Secundo autem modo habet intensionem accidentis, quia sic inheret materie per dispositiones medias per quas demonstratur de materia.

Ad secundam rationem dicendum quod si ostendantur principia rationis de composito per principia nature in quibus fundantur, hec non est proprie demonstratio, set potius diffinitio et uia diffinitiua quam diffinitionem una diffinitio alteram declarat, quare una est sicut radix alterius, quia diffinitio que fit per principia non est radix diffinitionis que fit per principia rationis et declaratur una per alteram, sicut si dicatur quod hic homo est sensibilis rationalis quia homo habet animam rationalem et sensibilem, uel dicendum est aliter quod principia rationis non demonstrantur in quantum habent rationem scientie, set in quantum habent rationem inherentem et quantum ad hoc habent rationem accidentis.

Secunda questio circa hoc est utrum cuilibet accidenti competat demonstratio tam communi quam proprio. Ostenditur autem quod sic unica ratione que talis est: subiecta materia et forma est causa omnium accidentium, sicut habetur in fine primi Physicorum, set quedam accidentium consequuntur communem materiam ut quantitas. Quedam autem accidentia consequuntur subiecta propria, ut risibile consequitur hominem. Sicut ergo accidentia propria de proprio subiecto per causam propriam demonstratur ita accidentia communia de communi subiecto per commumen causam demonstrantur et per illud de subiectis propriis communia accidentia sunt demostrabilia.

Ad oppositum est hec ratio: communia accidentia insunt toti subiecto demonstrationis, ergo si de communibus accidentibus fieret demonstratio, fieret demonstratio de toto subiecto scientie. Hoc autem est inconueniens, quia non fit demonstratio de toto subiecto scientie set de partibus eius et sic accidentia communia non sunt demonstrabilia. Propter hoc queritur que accidentia sunt demonstrabilia et que non sunt demonstrabilia.

Ad hoc dicendum est quod duplex est accidens. Est enim quoddam accidens commune et quodam proprium. Accidens autem proprium est quod habet propriam causam in subiecto proprio et tali accidenti competit demonstratio. Tale enim demonstrabile est de subiecto proprio per causam propriam. Accidens autem commune duplex est: quodam enim est quod causatur a principio transmutabili in subiecto, quodam autem est quod non. Accidens autem quod causatur in subiecto a causa transmutabili duplex est: quodam enim est quod fit a causa inordinata sicut illud accidens quod est a casu et a fortuna. Aliud autem est quod fit a causa ordinata interminata tamen operante ad opposita, sicut accidentia que causantur a uoluntate. Voluntas enim ordinata est, tamen ad opposita operatur, et hec accidentia communia que causantur a casu et fortuna et a uoluntate de subiecto aliquo non sunt demonstrabilia. Si autem sint accidentia que non causantur a principio transmutabili, set a causa determinata et ordinata, talia sunt duobus modis, quia quedam illorum sunt a causa super coniuncta actui secundum omne tempus, quedam autem sunt coniuncta actui secundum tempus determinatum producente effectum, et de utroque istorum est possibilis demonstratio. Set de illis que sunt a causa semper coniuncta actui secundum tempus determinatum est demonstratio ut semper cum tamen fiant sepe. Vnde dicit Aristoteles quod eorum que sepe fiunt sunt demonstrationes non ut sepe set ut semper.

Hec autem omnia considerantur dupliciter: uno modo prout comparantur ad subiecta propria cum quibus non sunt conuertibilia, sicut habere tres non est conuertibile cum ysoscele, et de illis non demonstrantur nisi per accidens. Alio modo considerantur per comparationem ad subiectum commune cum quo sunt conuertibilia et cuius sunt propria et de illo sunt demonstrabilia proprie et per se, sicut habere tres proprie et per se demostratur de triangulo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6