Quaestio 10
Quaestio 10
De modo cognoscendi animam in scientia ista et quo modo reguletur ista scientia in cognitione ipsius anime, utrum, scilicet debeat incipere ab operationibus anime uel a substantia anime
[lec2 q10] Circa decimam questionem sic proceditur et queritur de modo cognoscendi animam in scientia ista et quo modo reguletur ista scientia in cognitione ipsius anime, utrum, scilicet debeat incipere ab operationibus anime uel a substantia anime. Et uidetur quod incipiat ab operationibus: omnis substantia spiritualis cognoscitur per suas uirtutes et operationes, set anima est huiusmodi, ergo cognoscitur per suas uirtutes et operationes, ergo hec scientia in cognitione anime incipit ab operationibus eius.
Secunda ratio hec est: in secundo De anima habetur quod actus primi sunt et priores potentiis in uia cognitionis, e conuerso autem est in uia generationis et incompletionis, set a prioribus in uia cognitionis incohandum est in scientia, ergo in hac scientia inchoandum est ab actibus uel operationibus ipsius anime et non a substantia eius.
Secunda ratio hec est: quia in secundo De anima prius incipit Aristoteles a substantia anime et diffinitione eius et postea determinat de obiectis potentiis et operationibus anime, ergo incipiendum est a substantia anime.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod tria requiruntur de anima, scilicet substantia anime et manifesta existentia eius in corpore et cognitio singularium potentiarum eius et obiectorum et operationum. Dicendum est ergo quod actor in scientia ista prius incipit a substantia anime et ab eius diffinitione, sicut patet in secundo De anima, postea determinat de existentia eius in corpore quam probat per actus et operationes et maxime per uitam. Postea uero determinat de potentiis eius et incipit ab obiectis et actibus quia prima sunt potentiis, et diffinitur anima per actum. Set duplex est actus, scilicet primus et secundus. Primus est uita et quasi esentialis anime et propter hoc per illum diffinit animam et non per secundum qui est accidens, unde dicendum est quod actor incipit ab illis omnibus, set secundum diuersos respectus, quia ponendo diffinitionem anime incipit ab eius substantia hoc est necesse. Probando autem eius existentiam in corpore incipit ab actibus, postea quia per actus probatur etiam illa existentia incipit etiam ab obiectis et operationibus, sicut ostendunt rationes inquirendo potentias ipsius anime, quia incipit ab obiectis quia prima sunt potentiis, et sic secundum diuersos respectus incipit ab omnibus illis. Et sic procedunt rationes ad utramque partem.
On this page