Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias

[lec2 q9] Circa nonam questionem sic proceditur, et queritur utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias, et ostenditur quod non per duas rationes, quarum prima talis est: illud enim quod maxime est abstractum in ipsa anima est intellectus agens et potentia et operatio eius, set intellectus agens operatur simul cum possibili. Operatio autem intellectus possibilis est communis, ergo et operatio intellectus agentis est communis, ergo omnia accidentia anime sunt communia.

Secunda ratio hec est: sicut testatur Aristoteles non est intelligere sine phantasmate, set omnis intellectus qui est a phantasmate habet operationes communes et non proprias, quia omnis habet cum corpore, ergo omnis operatio anime intellectiue est communis et nulla propria.

Tercia ratio hec est: omne quod est intellectu prius fuit in sensu, unde intellectus recipit a sensu. Set operatio sensitiua est communis, ergo operatio intellectiua erit cum generaretur a sensu et ita anime intellectiue est omnis operatio communis.

Ad oppostium sunt due rationes: prima ratio talis est: sicut testatur Aristoteles in principio De anima, omnis substantia que habet aliquam propriam operationem et potentiam est separabilis et e conuerso. Set anima intellectiua est separabilis, ergo habet aliquam propriam operationem.

Secunda ratio hec est: sicut dicit Commentator, communes operationes anime sunt in quibus operatur anima mediante corpore uel partibus eius, set omnes operationes anime intellectiue sunt ille in quibus operatur anima in corpore et sine partibus corporis, ergo cum tales sint proprie omnes operationes anime intellectiue erunt proprie.

Tercia ratio talis est: nulla potentia que nullius partis corporis est actus habet communes operationes set proprias. Set anima intellectiua est huiusmodi, ergo anima intelleciua nullas habet operationes communes set omnes proprias.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod quedam sunt operationes anime communes, quedam uero proprie. Proprie autem sunt dupliciter: quedam enim est propria operatio anime intellectiue que ita conuenit anime quod non corpori et que competit anime separate, sicut cognitio eius post separationem, et hec est operatio intellectus agentis. Alia est eius operatio propria quam habet in corpore et in corpore exercet, et hec est operatio intellectus possibilis. Tamen anima non eget corpore nec partibus eius ad illam complendam et talis est, sicut ymaginatio intellectiua que licet quantum ad receptionem habeat ortum a corpore, tamen quantum ad collectionem et conuersionem supra res receptas et operationes non eget corpore nec corporis partibus.

Communis autem operatio anime intellectiue est illa que perficitur per corpus uel per partes corporis et hec est duplex, quia quedam habet ortum ab anima et inest corpori per animam, ut operationes sensitiue et motus anime supra corpus.

Alie autem sunt communes que habent ortum a corpore et per corpus insunt anime et iste sunt sopnus et uigilis et consimiles. Et sic anime intellectiue competit habere operationes communes et proprias. Sensitiue uero et uegetabili non, set omnes habent communes, et hoc est quia sunt actus alicuius partis corporis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9