Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Quo modo anima appelletur forma secundum rationem

[lec2 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur quo modo anima appelletur forma secundum rationem. Et queritur potius quam alie forme que sunt naturales. Videtur autem quod anima non sit forma et hoc secundum rationem, quia nulla forma que dat esse solum est forma secundum rationem. Set anima est huiusmodi, ergo anima non est forma secundum rationem. Set anima est huiusmodi. Maior patet quia prima principia diffinitionis secundum rationem sunt forme uniuersales de quibus dicit Ysaac quod dant se et sua nomina eis quorum sunt, et hoc idem in uegetabilibus, et ita forma secundum rationem non dat esse solum. Minor patet quia anima suum nomen non dat corpori nec composito.

Secunda ratio hec est: nulla forma que non est principium diffinitionis secundum speciem est forma secundum rationem. Anima est huiusmodi, ergo anima non est forma secundum rationem. Maior patet in specto illo quod dicit Aristoteles in principio De anima quod differenter diffiniunt phisicus et logicus, quia hic reddit speciem, scilicet logicus. Ille uero materiam, scilicet phisicus. Minor patet per hoc idem et quod uerum sit hoc pateat, cum sola diffinitio logica sit per principia secundum rationem cuius diffinitionis non est anima.

Deinde queritur utrum quelibet alia forma sit forma secundum rationem et queritur prius de forma nature. Et uidetur quod sic, quia omnis forma que per sui presentiam esse apponit in materia secundum speciem et a materia operationem et per suam absentiam aliud et aliam operationem alia forma adueniente est forma secundum rationem, set quelibet forma nature est huiusmodi, ergo quelibet forma nature est forma secundum rationem. Maior patebit inferius exposito quid est forma secundum rationem. Minor patet in libro Phisicorum per Aristotelem dicentem quod sub alia forma alia erit materia. Deinde queritur utrum forma artis sit forma secundum rationem, et uidetur quod sic, quia sicut habetur in libro Phisicorum ars imitatur naturam. Set forma nature comparatur ad materiam sicut forma secundum rationem, sicut ostensum est. Ergo et forma artis comparatur ad materiam sicut forma secundum rationem.

Solutio. Ad hoc intelligendum est quod anima inter omnes formas substantiales dicitur forma secundum rationem, quia per sui existentiam in corpore dat esse specificum corpori et in ipso est principium operationis speciei conuenientes, et per sui recessum facit corpus esse in ratione materiale non susceptibilis alterius forme que ei dat esse secudum speciem et est in ipso priuatio operationis predicte, ita enim corpus quod est materia anime quod non est sus ceptibile alterius forme, sicut materia solum in genere suo appropriatur sue forme sub qua est tota. Set aliter de forma est que separata a materia non manebit materia sub aliqua forma specifica, cum sit ad multas formas et quibus sub alio et alio esse, sicut dictum est, et idem etiam de forma artis in genere suo, unde bene uerum est quod quelibet forma substantialis est forma secundum rationem, sicut ostensum est. Set aliter et aliter est anima forma secundum rationem.

Ad primo obiectum dicendum est quod ratio multis modis dicitur: ratio enim idem est quod uirtus anime, alio modo essentia uniuersalis, alio modo diffinitio uel descriptio, et hiis modis non dicitur anima forma secundum rationem. Alio modo dicitur ratio forme que confert composito esse specificum et operationem speciei conuenientem. Et hoc modo dicitur anima forma secundum rationem et per hoc idem patet solutio ad secundum. Et notandum quod forma dicitur in quantum dat esse et ex informi materia facit informatam et ex turpi bonum. Dicitur species in quantum distrahit et terminat fluxum potentie materie. Dicitur forme perfectio in quantum complet incompletum. Dicitur ratio in quantum est principium organizationis et etiam predicto modo dicitur actus in quantum perficit potentiam a parte operationis. Dicitur natura in quantum continuat et conseruat in esse et est principium cuiuslibet motus in composito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4