Quaestio 5
Quaestio 5
De comparatione totius anime ad totum corpus et partium anime ad partes corporis, utrum eadem sit comparatio
[lec2 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur de comparatione totius anime ad totum corpus et partium anime ad partes corporis, utrum eadem sit comparatio. Et ostenditur quod non: nulla forma que secundum diuersitas operationes perficit totum et partes dans denominationem toti quam partes non suscipiunt non eodem modo comparatur secundum se totam ad totum perfectibile, sicut partes eius ad partes perfectibilis. Anima est huiusmodi, ergo non eodem modo comparatur ad totum corpus sicut partes ad partes. Maior patet per ea que superius dicta sunt. Minor patet quia totum animal dicitur animal ab actu totius anime. Non autem partes dicuntur animalia ab actu partium anime et idem patet in planta.
Secunda ratio hec est: nulla forma que non perficit perfectibile secundum partium distensionem ipsius comparatur ad ipsum secundum suas partes, set solum per se totam. Set anima est huismodi respectu corporis, ergo non comparatur ad ipsum secundum suas partes set secundum se totam. Maior patet quia talis forma erit tota in qualibet parte et non secundum diuisionem suarum partium. Minor patet per ea que superius dicta sunt, et hoc est quod dicit Augustinus, quod anima in partibus corporis existens nec in minimis est minima nec in maximis est maxima, set in singulis est tota.
Deinde queritur utrum hoc conueniat anima rationali, scilicet quod similiter comparetur tota anima rationalis ad totum corpus et partes eius ad partes corporis. Et uidetur quod non, quia nulla forma uel substantia que nullius partis corporis est actus comparatur ad totum secundum se totam sicut partes eius ad partes corporis. Maior per se patet. Minor patet per textum.
Solutio. Ad hoc dicendum est de operatione anime uegetabilis et sensibilis ad totum corpus et partes eius quia utraque perficit totum et partes per diuersas perfectiones et diuersas operationes, sicut animal et sicut recedente una parte anime a parte corporis iam non manet pars in specie partis nec secundum esse nec secundum operationem sic tota anima recedente a toto corpore expirat et marcessit nec habet esse specificum nec operationem, et hoc patet per textum et per quartum Metheororum in quo hoc idem quod hic tangit dicit.
On this page