Praeambulum
Praeambulum
Distinctio tercia de potentia corporis ad actum anime cuius anima est causa et inseparabilitate et separabilitate anime a corpore. Continuatio intensionis.
Est autem non abiciens animam, cum potentia sit sicque uiuere set quod est habens et cetera. Postquam determinauit Philosophus quod anima comparatur ad corpus sicut perfectio substantialis secundum speciem ad proprium perfectibile et quod anima se habet ad corpus sicut actus dans ei uitam et corpus se habet ad ipsam sicut potentia uitam habens, in parte ista determinat secundum quem modum potentie corpus dicitur potentiam participans cum potentia multipliciter dicatur, et per hoc habetur manifestatio ultime partis diffinitionis anime que est quod anima est perfectio corporis organici potentia uitam habentis, et deinde accedit ad partem illam in qua declarat quo modo cum anima aliter diffiniatur per sui inherentiam cum corpore quo modo quantum ad aliquas sui differentias habet indissolubilem nexum cum corpore sicut quantum ad uegetabilem, sensibilem et non quantum ad aliquam, sicut quantum ad intellectiuam habet nexum separabilem.
Diuisio. Et sic sunt due partes in presenti lectione, quarum intensio manifesta est. Prima autem incipit a predicto loco. Secunda uero hic incipit: quod igitur non sit separabilis a corpore et cetera, prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima ostendit. Secundum quam potentiam dicatur corpus uitam participare per unionem anime cum ipso. In secunda, scilicet in hac, sicut igitur uisio et uisus sic uigilantia et actus et cetera, declarat intensionem suam per exemplum. Secunda autem pars principalis in qua ostendit inseparabilem inherentiam anime ad corpus quantum ad duas differentias et separabilem quantum ad unam. Recipit diuisionem in duas, in quarum prima ostendit que differentie anime habent inseparabilem nexum cum corpore. In secunda, scilicet in hac, at uero quasdam nichil prohibet propter id quod nullius partis corporis sint actus, ostendit que differentia ipsius a corpore potest separari.
Diuisionis recollectio. Sunt igitur in presenti lectione partes quatuor, in quarum prima ostendit secundum quem modum potentie se habet ad corpus ad uite participationem, cum ab anima perficiatur. In secunda declarat intensionem suam per exemplum. In tercia ostendit quantum ad quas differentias anima habet inseparabilem nexum cum corpore. In quarta ostendit quantum ad quam sui differentiam a corpore est separabilis.
Sententia prime partis est in qua ostendit secundum quem modum potentie corpus cuius anima est perfectio uitam participat. Circa primam partem sic procedit Philosophus hoc modo dicens quod cum potentia dicatur multipliciter corpus quod dicitur potentia participare uitam non dicitur uitam participare potentia primo uel habitu, set solum actu secundo, unde tale corpus non dicitur uitam participare potentia tanquam illud a quo ablata est anima, et quod caret anima, quamuis sit potentia ad illam. Set sicut illud quod habet animam et anima informatur ut uitam semper habeat habitu quamuis non semper actus uite actualiter exerceat. Ostendit quod est corpus consequens uitam potentia sine actu et habitu. Tale autem est fructus et semen in plantis prout plantas sunt et sanguis menstruus in animalibus et sperma uiri et femine que mundum ante corporis completionem et organizationem habent animam, quamuis sint potentia ad ipsam. Unde duplex est potentia: quedam est que est pura potentia et incompleta et secundum talem fructus, sperma et semen uitam participant. Alia autem est potentia que est habitus coniuncta actui primo et non secundo et secundum talem potentiam corpus organicum, cuius anima est perfectio uitam participat. Actus autem alius est secundus, qui respondet huic potentie et non est necesse hoc corpus semper participare.
Sententia secunde partis de manifestatione intensionis per exemplum. Consequenter declarat intensionem suam per exemplum assignans differentiam inter actum primum, quem semper participat corpus in uiuendo, et secundum, quem non semper participat et hoc declarat per exemplum. Distinguit igitur duplicem actum primum et secundum, et dicit quod in securi est actus primus qui est aptitudo ad secundum quamuis actu aliter non semper secet, et in ipsa est actus secundus qui est actualiter sectio per ipsam exercita. Eodem modo est in oculo: actus primus qui est aptitudo uisus uel habitus et in ipso est actus secundus qui est exercitium uidendi. Eodem modo in corpore uiuente est actus primus, qui est habitus, et iste est sicut sompnus. Et est actus secundus qui est operatio et iste est sicut uigilia. Unde actus primus sensuum, qui est habitus, est sicut sompnus, set usus actus primi qui usus est actus secundus est sicut uigilia, cum ergo corpus organicum est potentia ad uitam intelligendum est quod est actu participans uitam secundum actum primum et est potentia habens uitam secundum actum secundum. Et hoc est quia semper habet actum primum, et ideo est potentia ad ipsum, sicut securis est semper actu habens actum primum. Quandoque autem habet actum secundum et quandoque non, sicut oculus, semper habet actum primum, et ideo non est potentia ad ipsum. Quandoque autem habet actum secundum et quandoque non, et ideo est potentia ad ipsum. Eodem modo se habet corpus uiuens respectu uite quantum ad actum primum et secundum. Unde semen, fructus et sperma et sanguis menstruus sunt potentia ad actum secundum et primum cum nondum necque primum nec secundum participent. Corpus autem organicum cuius anima est perfectio est actu respectu uite quantum ad actum primum, cum semper ipsum actu participet. Est autem potentia respectu secundi cum ipsum aliquando participet et aliquando non, et sic patet secundum quem modum corpus cuius anima est perfectio est potentia uiuens.
Sententia tercie partis in qua ostendit differentie anime habent inseparabilem nexum cum corpore. Consequenter agreditur partem illam in qua ostendit quantum ad quas differentias anima habet inseparabilem nexum cum corpore dicens quod manifestum est animam quantum ad aliquas suas differentias, sicut quantum ad uegetabilem et separabilem non esse separabilem a corpore, et hoc probat hac ratione: nulla forma que alicuius partis corporis est separabilis a corpore. Set anima quantum ad suas differentias que sunt uegetabilis et sensibilis est huiusmodi, ergo anima quantum ad istas differentias non est separabilis a corpore.
Sententie quarte partis in qua ostendit que differentia anime habet separabilem unionem cum corpore. Consequenter ostendit secundum quam differentiam anima uidetur habere nexum separabilem cum corpore dicens quod quibusdam differentiis anime latet utrum sint inseparabiles, sicut in differentiis et potentiis anime intellectiue et inducit hanc rationem ad hoc: omnis substantia que nullius partis corporis est actus est separabilis, set anima quantum ad differentias intellectiue est huiusmodi, ergo anima quantum ad illas differentias est separabilis. Deinde, quia cum anima rationalis sit perfectio corporis, uidetur propter hoc esse inseparabilis, cum omnis perfectio non possit separari ab eo cuius est perfectio, ideo ostendit secundum quem modum anima rationalis est perfectio corporis dicens quod est eius perfectio, sicut gubernator eius solum non dependens ab ipso, et est in ipso sicut nauta gubernans nauem in naui. Set omnis talis gubernator et perfectio potest separa ri a corpore quod gubernat et perficit et ex hoc potest elici ratio ad propositum ostendendum. Hoc autem intendit cum dicit, amplius autem manifestum est si sit sic actus corporis et cetera. Ultimo autem in fine ponit epylogum uniuersalem, cum dicit, figuraliter quidem igitur et cetera, dicens quod secundum uiam exemplarem et etiam per uiam cause hoc modo determinatum est de anima. Hec autem est expositio intensionis huius partis, et sic terminatur hec pars in qua determinatur anime diffinitio et principia diffinitionis eius que diffinitio est communis non ostendens causam rei.
Questiones. Circa partem istam nouem incidunt questiones. Prima [lec3 q1] questio est de existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore. Secunda [lec3 q2] est utrum utraque sit forma distensa secundum distensionem materie. Tercia [lec3 q3] est de existentia intellectiue in corpore. Quarta [lec3 q4] est utrum ipsa sit forma distensa similiter. Quinta [lec3 q5] est utrum appropriet sibi partem a qua secundum substantiam dependeat ab ipsa ad alias suas uirtutes transmittens. Sexta [lec3 q6] est utrum alicuius partis corporis sit actus uel secundum substantiam uel secundum uirtutem. Septima [lec3 q7] est utrum sit separabilis a corpore. Octaua [lec3 q8] est utrum anima se habeat ad corpus sicut nauta ad nauem. Nona [lec3 q9] est utrum differentie anime perficiant partes corporis et totum corpus per substantiam an per suas potentias.
On this page