Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint distense secundum distensionem corporis et partium eius existentes per distensionem in singulis partibus corporis.

[lec3 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum anima uegetabilis et sensibilis sint distense secundum distensionem corporis et partium eius existentes per distensionem in singulis partibus corporis. Et ostenditur quod non: nulla forma distensa secundum distensionem materie mouet sufficienter materiam in qua est. Et hoc probatur quia sufficientia mouendi debetur motori per distantiam a mobili, sicut diximus superius. Set anima secundum omnem sui differentiam mouet sufficienter materiam in qua est, secundum tamen magis et minus, ergo anima uegetalis et sensibilis non sunt distense per distensionem corporis in quo sunt, ergo, sicut si nauta esset alligatus naui et distensus per nauem non gubernaret nauem sufficienter, similiter nec anima ipsum corpus, si esset distensa per ipsum. Hoc autem confirmatur per Aristotelem dicentem in octauo, proprium est animatorum moueri se ipsis, quia habent intra se principium sufficiens sui motus, quod est distans a mobili, sicut nauta a naui.

Secunda ratio hec est: nulla forma distenditur secundum distensionem materie nisi que est forma tantum, et que non utitur materia tanquam instrumento nec diuersis uirtutibus diuersas operationes exercet in diuersis instrumentis. Set anima uegetalis et sensibilis habent predictas conditiones. Forme uero corporales habent priuationem illarum conditionum, ergo forme sole corporales distenduntur et non anima uegetabilis nec sensibilis. Maior patet, quia oportet formam, que est hoc aliquid, distare a materia et etiam quod utitur instrumento, oportet distare ab instrumento quod conuenit solum in differentiis anime et non in aliis formas.

Ad oppositum: sicut uult Aristoteles, sicut se habet anima ad totum corpus, ita se habent partes anime ad partes corporis, ergo necesse est quod tota anima sit in toto corpore et singule partes anime in singulis partibus corporis. Omnis uero forma que hoc modo comparatur ad materiam distenditur in partibus suis secundum distensionem partium materie, ergo anima uegetabilis et sensibilis distenduntur secundum distensionem partium materie.

Secunda ratio hec est: potentie anime distenduntur secundum distensionem partium corporis quia singule potentie sunt in singulis partibus corporis organici. Set non est potentia preter substantiam cuius est nec accidens preter subiectum, ergo simul cum suis potentiis est anima in qualibet parte corporis, ergo sicut potentie anima distenduntur per partes corporis similiter et substantia anime per partes corporis distendetur.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod quidam ponunt animam uegetabilem et sensibilem distendi per distensionem materie ponentes in eis distensionem substantie et potenciarum. Hoc autem non est uerum, sicut ostendunt rationes. Immo dicendum est quod anima uegetabilis et sensibilis non distenduntur per distensionem materie secundum substantiam. Duos autem sunt in eis, scilicet substantia earum et potentie. Substantia autem non distenditur nec coartatur ad aliquam partem potentie. Potentie uero non distenduntur per distensionem corporis, sicut forma ignis distenditur per distensionem materie ignis et partium eius. Set solum diffunduntur per partes corporis sine distensione. Differt autem distensio et diffusio, set potentie coartantur secundum diuersitatem partium corporis que respondent eis. Vnde potentia uisiua ad oculum coartatur et ipsum sibi appropriat et auditiua aurem.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod in anima uegetabili et sensibili duo sunt, scilicet substantia et potentie. A parte substantie non habet partes et ideo illa comparatio non habet locum in substantia anime. Anima a parte potentiarum habet partes, scilicet suas potentias, ut dicantur partes potentiales et a parte ista tenet illa comparatio et sic tota anima in toto corpore per substantiam et partes eius substantiales potentiales diuersis partibus corporis appropriantur non tamen distenduntur secundum distensionem partium corporis set potius diffunduntur et influunt per illas partes, sicut lumen infusum per aerem ipsum illuminans non tamen distenditur per ipsum.

Ad secundam rationem dicendum est dupliciter et ad proportionem in se. In se autem dicendum est quod duplex est accidens: quoddam quod comparatur ad subiectum tanquam ad illud solum in quo est, sicut risibile ad hominem et non est extra subiectum; aliud uero quod comparatur ad subiectum ut ad illud a quo influit super alterum, et tale potest esse extra subiectum proprium a quo fluit. De numero autem talium accidentium est potentia et ideo potest esse extra illud cuius est, et ideo potentie anime possunt esse preter animam a qua fluunt. Ad propositionem autem ita debet solui. Dicendum enim est quod in qualibet parte corporis est substantia anime et potentia, set anima est ibi tota, simul non coartata nec diffusa nec distensa. Virtutes autem eius uel potentie sunt in qualibet parte corporis coartate et diffuse, non tamen distense.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2