Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 3
Utrum anima intellectiua determinet sibi partem in corpore et appropriet et coartetur ad aliquam partem corporis.[lec3 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum anima intellectiua determinet sibi partem in corpore et appropriet et coartetur ad aliquam partem corporis. Et ostenditur quod non. Causa propter quam aliqua substantia coartatur ad aliquam partem est dependentia ipsius secundum substantiam uel uirtutem. Set anima intellectiua nec secundum substantiam nec secundum uirtutem dependet ab aliqua parte corporis, quia nullius partis corporis est actus nec quantum ad substantiam nec quantum ad uirtutem, sicut uult Aristoteles. Ergo anima intellectiua non coartatur ad aliqua partem corporis nec aliquam partem sibi determinat. Set omne quod existit in aliquo non coartatum ad aliquam partem eius est ubique in illo, ergo anima intellectiua non appropriat sibi partem. Set est ubique in corpore et in qualibet parte eius per substantiam.
Secunda ratio hec est: quod aliqua substantia coartetur ad aliquid, multipliciter est causa: una causa est priuatio simplicitatis et corporeitatis. Secunda causa est in modo sue potentie. Tercia causa est dependentia ipsius a materia corporali. Set anima intellectiua non habet compositionem materialem. Item non habet potentiam respectu partium corporis, quia totum corpus regit et ad totum corpus regendum coartatur et non ad eius partes. Iterum a nulla parte corporis dependet, ergo ad nullam partem corporis coartatur. Set per independentiam est in qualibet et ita in toto quod non in qualibet parte.
Ad oppositum: maioris simplicitatis est intelligentia quam anima intellectiua. Item minus coartatur substantia potentia quam potentia anime intellectiue. Item minus dependens est. Set intellectiua non potest simul et semel esse in diuersis, ergo multo fortius nec anima intellectiua determinat igitur sibi partem in corpore in qua est per essentiam.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima intellectiua ad nullam partem corporis coartatur, set per indifferentiam se habet ad omnes partes corporis et quo modo hoc sit huius ueritas postea patebit. Et concedende sunt rationes ad hanc partem quantum ad hoc quod ostendunt animam intellectiuam non appropriare sibi partem in corpore. Cum autem ostendunt ille rationes quod anima est in qualibet parte corporis non est intelligendum quod anima determinet sibi omnes partes corporis, sicut uegetabilis et sensibilis. Set est in omnibus partibus, quia per indifferentiam se habet ad omnes illas, nec ad illam earum coartatur nec situm habet in aliqua nec applicationem ad aliquam nec ad omnes applicatur, sicut uegetalibilis et sensibilis. Set per indifferentiam se habet ad omnes partes corporis et equaliter ita quod non possunt dicere quod applicatur huic uel isti nec illi uel isti, set toti applicatur ita quod nulli parti, et ita per indifferentiam se habet ad omnes alias partes. Si autem hoc modo probent rationes quod sit in qualibet parte bene procedunt, si autem non, set aliter procedunt ex falsis et semper accipitur quedam regula, scilicet omne illud quod non coartatur ad aliquam partem corporis set in corpore existit non coartatum ad aliquam partem eius ex ubique in illo nisi intelligatur hoc modo de anima intellectiua, quod sit in qualibet parte corporis, sicut dictum est. Hoc etiam modo intellexit Augustinus cum dixit auctoritatem predictam et cum comparauit existentiam anime intellectiue in minori mundo ad existentiam Dei in maiori mundo intellexit quantum ad hoc quod Deus existit in maiori mundo per essentiam non approprians partem regens mundum totum per essentiam et omnes partes eius non applicamus alicui, set per indifferentiam ad omnes se habens et omnes per indifferentiam regens. Et similiter anima intellectiua respectu corporis et sic non erit hoc contrarium Aristoteli dicenti quod ita est in toto quod non in aliqua parte. Hoc enim dixit quia nulli applicatur set toti et per totum operatur.
Ad rationes autem in contrarium que probant quod anima intellectiua appropriet sibi partem dicendum est et primo ad primam, quod si intelligentia esset perfectio alicuis corporis sicut est anima intellectiua non appropriaret sibi partem, sicut nec anima intellectiua. Set ita esset in qualibet parte, sicut anima intellectiua. Et uisum est quo modo sit in qualibet parte, set quia intelligentia non est perfectio corporis, ideo non procedit et sic soluitur ratio in se.
On this page