Text List

Praeambulum

Praeambulum

Paragraphus tercius de manifestatio ne existentie anime in corpore per causam operationum eius continens tres distinctiones. Prima est de modo processus.

Continuatio intensionis.

Quoniam autem ex incertis certioribus autem certior fit et secundum rationem notius et caetera, compleuit Philosophus anime distinctionem uniuersalem in parte precedenti. Set cognitio distinctionis uniuersalis anime et etiam cuiuslibet rei non sufficit ad cognitionem propriarum differentiarum ipsius siue dicatur uniuoce diffinitio siue equiuoce cum faciat solum cognitionem uniuersalem et non specialem et ideo in hac parte Philosophus determinat uiam per quam habetur cognitio propria cuiuslibet differentiarum anime. Hec autem uia procedit per proprias operationes et actus primos et secundos proprios et proprias potentias cuiuslibet specialium differentiarum ipsius.

Diuisio.

Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima ostendit uiam secundum quam intendit procedere esse necessariam in hac doctrina. In secunda, scilicet in hac, dicamus igitur principium accipientes et cetera, procedit secundum illam uiam circa propositum intensionis.

Prima autem pars spectat ad presentem speculationem et sic patet de quo est intensio in hac parte. Intendit enim Philosophus ostendere necessitatem uie secundum quam procedere intendit. Recipit autem hec pars diuisionem in partes tres, in quarum prima ostendit quod secundum aliam uiam a predicta procedendum est circa noticiam completam anime. In secunda, scilicet in hac, non enim quod quicquid est diffinitiua ratione oportet ostendere et cetera, reddit causam huius et ostendit quod diffinitio preassignata non sufficit in completa cognitione anime. In tercia parte, scilicet in hac, nunc autem sunt conclusiones rationes terminorum et cetera, ostendit quod quedam sunt diffinitiones conclusiones demonstrationis que per principia alia probantur, quedam sunt principia demonstrationis. Hec est autem diuisio huius partis.

Sententia prime partis in qua tangitur modus procedendi circa cognitionem differentiarum anime. Circa uero primam parte procedit Philosophus hoc modo, dicens quod ordo naturalis in scientia est procedere a manifestis quo ad naturam et inmanifestis quo ad nos ad ea que sunt inmanifesta nature et iste est processus a communibus ad propria. Per hunc enim processum fit unumquodque certius et notius secundum rationem. Set aliter est secundum Auerroysticum procedendum ut a prioribus quo ad nos, posterioribus uero quo ad naturam fiat processus ad priora secundum naturam quoniam ab operationibus potenciis propriis differentiarum spiritualium anime contingit deuenire in noticiam singularum differentiarum ipsius.

Sententia secunde partis in qua assignatur distinctio diffinitionum, consequenter reddit causam sui processus dicens quod uia superius assignata non sufficit ad habendum completionem de anima, quia diffinitio predicta est simul diffinitionibus que sunt demonstrationis conclusiones et tales diffinitiones non sufficiunt ad perfectam rei noticiam. Tales enim sunt uniuersales communes et non sunt proprie alicui et predicta diffinitio non est alicui differentie anime propria set oportet inquirere diffinitiones dicentes proprias causas rerum et differentiarum singularum.

Sententia tercie partis in qua assignatur distinctio diffinitionum, consequenter distinguit modos diffinitionum dicens quod quedam sunt conclusiones demonstrationis, sicut hec figura orthogonia equilatera est parte altera longiori figure equalis. Talis enim demonstrabilis est. Alie sunt diffinitiones que sunt conclusiones demonstrationis, set potius principia ut figura habens tres angulos uel quatuor que tetragonismus dicitur est media rei inuentio proportionalis. Hec enim diffinitio est principium propter quod figura orthogonia est equalis parte altera longiori per quam hec conclusio probatur, et hec declarantur in Geometria. Alia sunt exempla competencia que in questionibus huius loci requirantur, et in hiis terminatur hec pars.

Circa partem istam queruntur decem questiones. Prima [lec4 q1] questio est utrum aliqua diffinitio sit demonstrabilis. Secunda [lec4 q2] est utrum illa diffinitio sit materialis an formalis. Te rc ia [lec4 q3] est que sit illa materialis que demonstratur. Quarta [lec4 q4] est de distinctione diffinitionum omnium ut accipiantur ille que intenduntur. Quinta [lec4 q5] est utrum diffinitio naturalis que est per principia naturalia demonstret diffinitionem logicam, que est per principia predicabilia, que sunt principia secundum rationem. Sexta [lec4 q6] est utrum naturalis artifex diffiniat per omnem causam uel per unam solum. Septima [lec4 q7] est utrum anima possit demonstrari de corpore. Octaua [lec4 q8] est per quam uiam possit demonstrari de corpore. Nona [lec4 q9] est quo modo uia diffinitiua que procedit per diffinitionem dicentem propter quid applicetur hinc scientie. Decima [lec4 q10] est de modo ymaginandi existentiam anime in corpore.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum