Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum corpus abiciat animam per naturam
[lec3 q7] Circa septimam questionem sic proceditur et queritur utrum corpus abiciat animam per naturam. Et uidetur quod sic: omne mobile quod mouetur a motore contra inclinationem eius cum labore et pena mouente appetit per naturam abiectionem motoris. Set corpus est huiusmodi respectu anime, ergo corpus appetit abiectione anime per naturam. Maior per se patet. Minor patet per Aristotelem dicentem in libro De celo quod omne mobile compositum ex duobus e conuerso mobilibus mouet cum labore et pena, et tale est animatum et maxime animal.
Secunda ratio hec est: uidetur quod anima appetat abici a corpore per naturam hac ratione: omne existens in aliquo cuius existentia est in ipso non cum delectatione set uiolentia et cum labore et cui melius est extra quam intra, appetit abici extra per naturam. Set anima est huiusmodi respectu corporis, ergo appetit abici ab eo per naturam. Maior per se patet. Minor patet in primo De anima, ubi dicit Aristoteles in probando opinionem Platonis quantum ad hoc quod ponit animam esse circulum.
Ad oppositum: nullum perfectibile appetit suam perfectionem abicere que dat ei esse specificum et operationem et ipsum conseruat in esse per sui influentiam qua ab ipso egrediente expirat ipsum et marcessit. Set anima est huiusmodi respectu corporis, ergo animam non abicit corpus per naturam. Maior per se patet. Minor per se et per textum.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod corpus non est abiciens animam per naturam cum sit anima eius perfectio eo modo quo dictum est et sumatur corpus perfecte organizatum et non imperfecte, sicut semen in embrione habet ipsam pro motore ad ultimam suam perfectionem. Unde cum dicit Aristoteles, corpus per naturam non abicit animam, hoc est quia est eius perfectio et hoc intelligit quod habent anima et corpus nexum indissolubilem ut quando corpus est in potentia quo anima est in potentia et quando corpus est actu organizatum complete, quia tunc actu respectu anime tam cito anima est actu nec tamen propter hoc intelligit quin anima actualiter separetur a corpore. Set semper sicut unum habet esse ita et aliud.
Ad secundam dicendum est quod de anima intellectiua intellexit Aristoteles illud quod dictum est et non de aliis. Et cum hoc dictum est quod anima intellectiua consideratur multipliciter: uno modo secundum suum exitum in esse aut secundum suas operationes per quas mouentibus aliis uirtutibus et corpore completur et ordinatur ab bonum in uita ista aut secundum scientias et uirtutes quas adquirit per speculationem sensibilem et forsitam per quas completur, et istis omnibus modis est ei esse in corpore aut potest considerari secundum substantiam suam aut secundum contractionem suam aut secundum operationes quas principaliter corpus exercet sicut in contemplendo primum et diligendo et sic de aliis. Et hoc modo melius esset ei esse extra, et in una uia procedit ratio. In alia uero uia non.
On this page