Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum intellectus moueat omnia

[lec 10 q1] Circa primam questionem sic proceditur, et queritur utrum intellectus moueat omnia, et ostenditur quod sic: sicut habetur in octauo Physicorum, in quolibet genere motus est ponere unum quod ita mouet quod non mouetur et ad illum est status, unde dicit quod primum ita mouet quod non mouetur. Medium autem mouet et mouetur, ultimum autem mouetur et non mouet. Ergo in genere naturalium mouentium est unus motor qui ita mouet quod non mouetur. Set motor primus qui, cum mouet non mouetur, mouet omnia uniuersaliter et ad ipsum est status omnium mouentium et non dependet aliquo modo a mobilibus, set omnis substantia que nullo modo mouetur omnino independens a materia corporali et a substantiis mobilibus est mouens omnia sola extra omnia existens separata. Propter hoc enim appellatur motus primus talis substantia in octauo, quia omnino separata est et extra omnia existens set omnis substantia que omnino separata est a materia est substantia spiritualis simplex, ergo motor mouens omnia est substantia spiritualis simplex. Set substantiis spiritualibus debetur cognitio sicut dicitur in libro Fontis uite, unde forme in illis colliguntur, sicut dicitur ibidem, et hoc est quia operatio simplex debetur substantie simplici. Intelligere autem est operatio simplex, ergo debetur substantie spirituali, que mouet omnia, set in illa non differt suus intellectus et sua essentia, quia ipsa est prima causa mouens omnia. Ergo intellectus illius omnia mo uet, intellectus ergo moueret omnia.

Secunda ratio talis est, sicut dicit Auicenna, omnis motor qui mouet ad diuersa differentias positionis et ad diuersos effectus est motor, qui cum mouet ad unum habet intentionem alterius. Set motor qui mouet omnia est huiusmodi quod mouet ad omnes differentias positionis. Mouet enim corpora superiora ad omnes differentias positionis et non ad aliquam determinatam. Inferiora autem mouet ad diuersos effectus, ergo motor ille est talis qui cum mouet ad unum habet ymaginationem alterius. Set, sicut uult Auicenna, talis motor est solus motor per intellectum, quia solus intellectus propter sui impermixtionem et independentiam habet respectum ad omnia et diuersa, ergo motor uniuersalis communium est intellectus.

Tercia ratio talis: sicut dicit raby Moysi recte in hoc dicens: solus intellectus et agentis per cognitionem est proprium quod cum mouet unus et idem inmobilis perseuerans et inuariabilis sit principium multarum opinionum. Set motor uniuersalis est motor a quo mediante ipso inuariabili et uno multa fluxunt. Ergo est solum agens per intellectum et uoluntatem, quia causa que producit in esse conseruat eas et per ipsam mouentur res et uniuersaliter uiuunt. Ergo a tali solo motore per intellectum exierint a tali solo mouetur, ergo omnes res mouentur per intellectum et intellectum mouet omnia.

Ad oppositum: Aristoteles improbat opinionem Anaxagore, quia ponebat intellectum mouere omnia, ergo secundum Aristoteles intellectus non mouet omnia.

Secunda ratio est ista: operatio sequitur exigentiam nature substantie, ergo prior operatio et uniuersalior sequitur priorem substantiam et uniuersaliorem. Set prior operatio est esse, quia est primus actus entis et uniuersalior, quia, sicut dicitur in libro De causis, prima rerum creatarum est esse et latius et communius. Vltimus autem actus inter omnes est intellectus, ergo operatio primi motoris uniuersalis non est intelligere, set esse uel aliud, ergo non mouet omnia per intellectum, ergo intellectus non mouet omnia.

Ad oppositum: Aristoteles improbat opinionem Anaxagore, quia ponebat intellectum mouere omnia, ergo secundum Aristoteles intellectus non mouet omnia.

Solutio. Dicendum est quod Anaxagoras posuit intellectum mouere omnia. Posuit enim intellectum primum a nullo dependentem nulli permixtum mouere omnia et omnia distinguere et esse principium ordinationis omnium, unde posuit chaos esse principium omnium et principium distinctionis illius posuit esse intellectum. Et concedimus rationes que probant auctoritatem eius. Ponimus enim uniuersalem motorem omnium esse intellectum et mouere per intellectum.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod descendunt sermones secundum exigentiam scientie. Anaxagoras uero posuit intellectum omnia mouere de solo primo intellectu intelligens et de motore primo, et ideo Aristoteles approbat positionem eius in locis illis in quibus loquimur de motore primo omnium, sicut in octauo et in Methaphysica et opinio eius fuit quod actio primi motoris est intelligere. Est iterum alius intellectus, scilicet intellectus permixtus, et hic est intellectus humanus, et iste non potest omnia mouere. Et ideo in scientia de anima humana et de intellectu humano esset hec opinio erronea, scilicet quod intellectus mouet omnia, et ideo in parte ista reprobat Aristoteles opinionem eius quantum ad hoc quod intellectus humanus mouet omnia et tamen Anaxagoras hoc non posuit, set quia non certificauit de quo intellectu intenderet, uisum fuit Aristoteli quod utrumque intellectum confunderet in simul et quod de utroque intelligeret, et ideo quantum ad intellectum humanum hoc reprobat, scilicet quod intellectus non mouet omnia, set tamen non uere improbat, quia procedit acs i Anaxagoras acciperet huiusmodi humanum intellectum.

Ad secundam rationem dicendum est quod prius est duobus modis: quoddam est prius in uia generationis et incompletionis, et hoc modo materia prior est forma, et hoc modo esse est prius quam intelligere. Est autem aliud prius secundum completionem uel in uia completionis et perfectionis et nobilitatis et sic intelligere est prior actus quam esse, quia est nobilissimus et completissimus. Actus uero completissimus debet conuenire motori uniuersali qui est completissimus, et ideo intelligere competit motori uniuersali omni qui mouet per intellectum. Et ideo intellectus mouet omnia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1