Text List

Praeambulum

Praeambulum

Paragraphus tercius de opinione Anaxagore. Continuatio intensionis. Similiter autem et Anaxagoras animam dicit mouentem et cetera, facta narratione circa predictas opiniones diffinientium animam per motum que sunt edite a Democrito, Leucipo et a Pitagoricis. In hac parte recitat Philosophus opinionem Anaxagore diffinientis eodem modo animam per motum.

Diuisio. Recipit autem pars ista diuisionem in partes duas, in quarum prima recitat opinionem Anaxagore et comparat eam ad opinionem Democriti. In secunda, scilicet in hac, quicumque igitur considerant in id quod mouetur anima et cetera, concludit sub secundo quodam epylogo intensionem diffinientium animam per motum. Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima tangit opinionem Anaxagore uniuersaliter. In secunda, scilicet in hac, non tamem penitus sicut Democritus et cetera, comparat eius opinionem ad opinionem Democriti ostendens ipsorum differentiam ad inuicem. Prima autem pars remanet indiuisa. Secunda pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima assignans opinionem Democriti ad opinionem Anaxagore tangit intensionem opinionis Democriti. In secunda, scilicet in hac, Anaxagoras autem minus certificat de ipsa et cetera, tangit intentionem opinionis Anaxagore per quam differenter posuit.

Diuisionis recollectio. Sunt igitur in presenti lectione partes quatuor, in quarum prima tangit opinionem Anaxagore. In segunda assignans differentiam opinionis Democriti ad opinionem Anaxagore tangit intentionem Democriti. In tercia tangit intentionem opinionis Anaxagore. In quarta sub quodam epylogo concludit intentionem omnium communiter diffinientium animam per motum.

Hec est diuisio huius partis.

Sententia prime partis de opinione Anaxagore. Circa primam partem uero sic procedit hoc modo: inquit Philosophus Anaxagoras dicit sicut omnes alii dicunt quod anima est res se ipsam mouens.

Sententia secunde partis de intensione Democriti. Consequenter tangit differentiam intensionis Democriti ad intensionem Anaxagore dicens quod quamuis Anaxagoras quoad aliquid posuit sicut et Democritus tamen Democritus aliter intellexit. Posuit enim animam et intellectum esse idem, et ratio sua fuit hec: ueritatem enim in aliquo non credidit esse nisi in eo quod sensui est manifestum, set non uidit sensibiliter manifestam ueritatem circa diuersitatem intellectus et sensus, et ideo posuit intellectum et sensum idem esse et uniuersaliter omnem differentiam anime ad intellectum reduci. Confirmauit autem Democritus intensionem suam per sermonem Homori uersificatoris, qui accepit intellectum pro anima, cum dixit quod Hector cum in bello troiano patiebatur apoplexia, hec priuationem sensus et motus propter cerebri passionem habet sapientiam quasi sopitam et non intellectam circa discretionem ueri uel falsi et boni et mali, sicut homo inanimatus. In hoc enim sermone accepit Homerus intellectum pro anima. Hector enim non solum deficiebat in intellectu, set in sensu et motu et intellectu et uulgariter accipitur sensus pro intellectu et e conuerso, et priuatio sensus pro priuatione intellectus et e conuerso.

Sententia partis tercie de intensione Anaxagore, deinde tangit intensionem Anaxagore et primo tangit ipsius opinione que diuersa est. Quandoque enim posuit intellectum non esse animam set dicit ipsum esse causam omnis bonitatis et rectitudinis et cuiuslibet ueritatis. Posuit enim intellectum esse causam omnium et mouentem omnia nulli permixtum nulli dependens, omnia conseruans, ordinans et gu bernans de intellectu diuino intelligens. Set omnis talis intellectus differt a sensu et ita posuit intellectum differre a sensu et ab anima differre. Aliquando autem posuit intellectum esse animam hoc modo: omnes enim res que in omnibus animalibus paruis et magnis, nobilibus et uilibus, sicut ipsorum motor et perfectio, est anima. Set intellectus est huiusmodi, quia in omnibus animalibus posuit intellectum, ergo intellectus est anima et in hoc intellectu accepit intellectum communiter pro qualibet cognoscitiua. Et sic in hoc certitudinem credidit opinionem suam ponens quandoque intellectum esse diuersum ab anima et quandoque e un dem. Consequenter cum dicit, non uidetur autem secundum prudentiam dictus intellectus et cetera, ducit positione ultimam ad inconueniens et est sua ratio talis: inconueniens est et contra rationem et prudentiam intellectum inesse similiter omnibus animalibus nobilibus et uilibus, scilicet rationabilibus et irrationabilibus, set neque etiam omnibus hominibus cum homines habeant diuersos intellectus secundum naturam et substantiam et bonitatem maiorem et minorem. Set hoc ponit opinio Anaxagore, ergo inconueniens est opinio Anaxagore et contra rationem et prudentiam.

Sententia quarte partis de epylogo. Consequenter ad ultimum concludit sub epylogo intentionem ponentium uniuersaliter animam per motum diffiniri dicens quod omnes illi qui opinati sunt animam per motum diffiniri, maxime opinati sunt animam participare motum in mouendo alia et se ipsam, et sic exponitur intensio philosophi, et sic terminatur ista pars que est de opinionibus philosophorum diffinientium animam per motum.

Questiones.

Post predictas opiniones sequitur inquirere de opinione Anaxagoris, qui ponebat intellectum omnia mouere circa quam opinionem sex incidunt questiones. Prima [lec 10 q1] est utrum intellectus moueat omnia [lec 10 q1]. Secunda questio [lec 10 q2] est supposito quod sic, utrum ille intellectus sit creatus aut increatus. Tercia questio [lec 10 q3] est utrum ille intellectus sit permixtus an impermixtus. Quarta questio [lec 10 q4] est utrum insit in omnibus secundum essentiam uel secundum uirtutem solum ut dicatur quod moueat per suam presentiam uel per suam uirtutem solum. Quinta questio [lec 10 q5] est utrum ille intellectus sit omnia in omnibus ut apelletur in inanimatis forma cuiuslibet eorum, inanimatis autem anima. Sexta questio [lec 10 q6] est utrum intellectus sit substantia anime et idem quod anima.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum