Quaestio 3
Quaestio 3
Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
[lec4 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur que sit illa diffinitio materialis que demonstratur. Et ostenditur quod sola illa diffinitio materialis que demonstratur est diffinitio passionis inherentis subiecto, sicut habetur in Methaphisica, diffinitio conuenit substantie, demonstratio conuenit proprie accidentibus, ergo illud quod demonstratur proprie habetur naturam accidentis, ergo si aliqua diffinitio demonstratur illa diffinitio erit accidentis prout est accidens. Hoc autem accidentis subiecto inherentis, ergo diffinitio materialis que est diffinitio passionis inherentis subiecto demonstratur.
Secunda ratio hec est: duobus modis considerantur res: uno modo prout sunt in genere per sua principia, et sic conuenit eis diffinitio. Alio modo consideratur prout applicantur ad subiectum in quo habent causam et sic conuenit demonstratio. Si igitur alicuius diffinitionis est demonstratio illius diffinitionis materialis que datur per principia subiecti de ipsa passione que subiecto inheret.
Tercia ratio hec est: omne quod demonstratur habet diffinitionem que est ex additamento per principia alterius cui ostenditur inesse per sua principia. Hoc autem est accidens solum, ergo accidens habet demonstrari, ergo diffinitio quedam demonstrari habet rationem accidentis in quantum accidens. Hoc autem est diffinitio passionis prout ad subiectum applicatur, ergo illa sola materialis est que est talis diffinitio materialis demonstratur.
Quarta ratio hec est: illa sola diffinitio demonstratur que habet aliam causam. Set causa est duplex: una in essendo, alia in habendo alicui extraneo, a quo differt per essentiam. Illa autem diffinitio que demonstratur habet causam inherendi*, quia omne quod demonstratur est inherens habens causam mediam inter se et illud cui inheret. Hoc autem sola diffinitio materialis, que est accidentis inherentis subiecto. Ergo illa diffinitio materialis que demonstratur est diffinitio accidentis inherentis subiecto.
Ad oppositum: sicut dicit Aristoteles in libro Posteriorum, quedam sunt diffinitiones formales, quedam uero materiales, et dicit quod omnes materialis habent alteram causam. Omnes igitur materiales sunt demonstrabiles, quia omne habens causam alteram est demonstrabile.
Secunda ratio hec est: sumpta ab opinione omnium qui ponunt uniuersaliter diffinitionem materialem et formalem demonstrare ipsam.
Solutio: Ad hoc dicendum est quod diffinitio materialis est duplex, quedam est subiecti et hec proprie non demonstratur, immo sicut demonstratur hec diffinitio materialis per formalem ita e conuerso. Tamen potior est demonstratio in qua formalis demonstrat istam materialem quam e conuerso. Alia est diffinitio materialis dicens inherentiam passionis ad subiectum et hec proprie demonstratur et dicitur materialis, quia fit per subiectum uel per rem alterius generis. Ad hoc enim quod aliquid demonstraretur tria requiruntur: primum est ut sit aliqua res inherens. Secundum est ut sit res aliqua fixa cui illud inheret, et hoc est subiectum. Tercium est ut sit causa media a parte subiecti per quam inherens ei inhereat. Hec autem tria solum reperimus in accidentibus propriis, et ideo hec sola demonstrantur. Item sole diffinitiones materiales consequentes propria accidentia prout inherent subiectis per causas proprias demonstrantur, sicut enim accidentia habent proprias causas in subiecto per quas demonstrantur de ipso. Talis autem est ista diffinitio, tonitruum est continuus sonus in nubibus. Hec enim datur per inherentiam passionis in subiecto et propter hoc dicit Aristoteles quod nichil differt dicere sonum continuum in nubibus et tonitruum.
On this page