Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.

[lec4 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur de distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum. Si enim multe diffinitiones ponuntur ita quod quedam sunt demonstrabiles quedam non. Quedam positione differentes a demonstratione necesse est assignare differentiam inter eas et diuersitatem.

Solutio: Ad hoc dicendum est quod diffinitionum alia est dicens quid est quod dicitur, alia est dicens quid est, et huiusmodi alia quid est solum alia quid et propter quid, et hec dupliciter consideratur: aut enim prout dicit propter quid et sic est medium in demonstratione aut prout integratur ex diffinitione subiecti et causa passionis ex subiecto et passione. Et sic est demonstratio positione differens. Item illa que dicit quid est solum est duplex, quedam fit per principia solum dantia esse, alia fit per principia dantia esse et nomen, et dupliciter consideratur aut in quantum accipit intensiones et sic est Topyca aut in quantum accipit ipsas res et naturas, et sic est aliquando demonstrationis forte diffinientis subiectum. Item que fit per principia dantia esse solum est duplex, quedam est que dicit quid est subiecti, alia autem que dicit solum quid passionis in subiecto circumscripta causa et hec est conclusio demonstrationis. Item que dicit quid est subiecti dupliciter consideratur aut enim prout nondum componitur cum illa que dicit propter quid aut prout componitur cum illa que dicit propter quid et nunc ingreditur demonstrationem secundum substantiam. Item illa que dicit quid subiecti prout nondum componitur cum illa que dicit propter quid est dupliciter, quia aut solum dicit quid subiecti et sic est per cognitio aut prout ea utimur pro principio, et sic est suppositio uirtute intrans demonstrationem.

Et notandum quod illa diffinitio que dicit quid est communis est et secundum quod accipit intensiones est de consideratione dyaletici, secundum autem quod accipit rem et dicit quid subiecti est per cognitionem, secundum autem quod iam per ipsam probatur aliquid est principium demonstrationis indemonstrabile, secundum autem quod ei causa additur et dicit quid et propter quid est medium in demonstratione. Illa autem diffinitio que dicit quid est passionis in subieto est conclusio demonstrationis. Exemplum uero diffinitionis materialis que demonstratur et non demonstrat tale est: in omni corpore humido aquoso ex uaporibus generato, coagulato a frigore in media parte aeris in quo est extinctio ignis est continuus sonus. Set nubes est huiusmodi, ergo in nube est sonus continuus. Sonus uero continuus est diffinitio tonitrui quod est passio nubis. Et hec diffinitio demonstratur de nube ut de subiecto, sicut et tonitruum per extinctionem ignis sicut per causam. Aliud est exemplum in diffinitione eclipsis que diffinitio talis est: eclipsis est priuatio luminis a luna. Est enim diffinitio eclipsis et demonstratur de luna sicut eclipsis. Diffinitio uero que est indemonstrabilis que est principium remotum demonstrationis est sicut diffinitio circuli que est: circulus est figura plana una linea contenta in cuius medio punctus a quo omnes linee ad circumferentiam ducte sibi inuicem equales. Indemonstrabilis uero que est in demonstratione est diffinitio nubis uel lune, sicut hec: nubes est corpus humidum aquosum in medio aeris a frigore coagulatum. Diffinitio lune est, luna est receptiuum corpus luminis a sole. Diffinitio positione differens a demonstratione est aggregatio diffinitionis subiecti et cause passionis et ipsius passionis, sicut eclipsis est priuatio luminis a corpore receptiuo luminis a sole propter terre obiectum et dicitur differre positione a demonstratione, quia contrario modo disponuntur termini et in demonstratione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4