Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Praeambulum
Distinctio secunda de operationibus anime ab eius potentiis emanantibus per quas eius existentia in corpore declaratur. Continuatio intensionis.
Dicamus igitur principium accipientes intensionis et cetera, cum declarauit Philosophus quod diffinitiones uniuersales diminute ostendunt essentiam cuiuslibet rei et assimilantur diffinitionibus que sunt conclusiones demonstrationis et diffinitiones proprie assimilantur principiis propriis demonstrationis cum demonstratur per causas proprias et ostendit modum secundum quem procedere intendit esse necessarium. In hac parte intendit determinare de anima secundum proprias noticias differentiarum propriarum ipsius et uia secundum quam procedit est a prioribus quo ad nos que sunt opera et potencie anime per que manifestatur eius existencia in corpore ad priora secundum naturam que sunt substantie differentiarum ipsius.
Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima determinat actus differentiarum anime per quos ostenditur existencia ipsarum in corpore quod perficiunt. Quia uero isti actus eliciuntur a potentiis ideo in hac parte, potentiarum anime autem que dicte sunt et cetera, determinat de potentiis anime comparando ipsas ad inuicem et ad corpora in quibus sunt.
Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima determinat noticiam differentiarum anime per actus ipsarum. Quia autem anima que est perfectio corporis cuius existencia in corpore per actus declarantur, comparatur ad corpus in aliquo genere cause, ideo in secunda parte, scilicet in hac, quoniam autem quo uiuimus et sentimus differentias et cetera, ostendit in quo genere cause anima ad corpus comparetur. Pars autem recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima dat noticiam anime per actus ipsius proprios. Et quia fecit in primo intentionem de distinctione partium et potenciarum anime et ipsarum diuisione, ideo in secunda, scilicet in hac, utrum autem unumquodque horum est anima et cetera, mouet questiones incidentes circa diuisionem partium anime et potenciarum ipsius. Prima autem pars spectat ad presentem speculationem. Patet igitur de quo est intensio in hac parte, quia in ipsa intendit Philosophus tradere noticiam de anima.
Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in duas, in quarum prima dat predictam noticiam de anima. Quia autem operationes diuerse insunt anime per differentias diuersas suarum potentiarum habentium ordinem ad inuicem, ideo in secunda parte, scilicet in hac, separari quidem hoc ab aliis possibile est et cetera, tangit naturalem ordinem uirtutum anime a quibus exeunt manifeste operationes.
Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima ostendit actum per quem omne corpus participans animam a corpore inanimato distinguitur, qui est actus uite, et ipsum per suas differentias distinguit. Quia uero operationes uite minus sunt manifeste in uiuentibus uegetabilibus quam in aliis uiuentibus, ideo in secunda parte, scilicet in hac, unde et uegetatiua omnia uidentur uiuere et cetera, ostendit animam et uitam et operationes uite eis necessario in esse.
Secunda autem pars principalis recipit diuisionem in duas, in quarum prima ostendit ordinem uirtutis uegetabilis ad alias in uiuentibus. In secunda, scilicet in hac, animalia autem per sensum primum et cetera, ostendit ordinem primum sensus qui est tactus ad alias differentias anime posteriores prout sunt in animalibus.
Diuisionis recollectio. Sunt igitur in lectione presenti partes quatuor, in quarum prima determinat actum primum anime per quem manifestatio habetur de ipsa et de sua existencia in corpore. In secunda animam et uitam existere in uegetabilibus. In tercia ostendit ordinem differentie uegetabilis ad alias. In quarta ostendit ordinem primi sensus ad differentias consequentes.
Sententia prime partis in qua tangitur actus primus uniuersalis anime qui est uiuere per quem manifestatur eius existentia in corpore cuius est perfectio.
Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo: primo actum primum rerum animatarum dicens quod accipiamus principium intensionis nostre incipientis a prioribus quo ad nos, et dicamus quod res animata distinguitur ab inanimata per actum uiuendi. Secundo assignat distinctionem modorum uiuendi qui sunt quatuor, et primus est intelligere, secundus est sentire, tercius est moueri secundum locum et quiescere, quartus est uti alimento et augmento et detrimento.
Sentencia secunde partis in qua manifestatur uita in partis, consequenter quia uita et existentia anime non est manifesta in uegetabilibus. Ideo probat ipsa habere uitam et animam. Dicit igitur quod ex predictis patet quod uegetabilia omnia participant uitam. Ratio autem ad hoc inducta talis est: omnia corpora habentia in se ipsis potenciam et principium per quod augmentum et detrimentum accipiunt secundum contrarios situs participant uitam et animam. Predicti motus secundum situs contrarios et omnem partem ab anima sunt non a natura. Set plante sunt huiusmodi, ergo plante participant animam et uitam. Deinde probat quod plante augentur et diminuuntur secundum predictum modum cum dicit, non enim quidem sursum augere deorsum autem non, et est ratio talis: omnia in quibus est augmentum et detrimentum secundum sursum et deorsum augmentur et decrescunt secundum oppositos situs. Set plante sunt huiusmodi, ergo plante augmentur et decrescunt secundum oppositos situs. Set motus ad situs oppositos non conuenit corporibus per naturam et uirtutem corporalium formarum, quia aut sunt corpora simplicia et tunc mouentur ad situm determinatum sursum sicut leuia aut ad situm determinatum deorsum sicut grauia aut sunt corpora mixta et sic sicut habetur in libro Celi et mundi mouentur secundum predominium elementi in ipsis incentis aut secundum dominium leuis sursum aut secundum dominium grauis seorsum, ergo illi motus sunt in plantis ab aliqua substantia que est preter formas elementares. Hec autem non est nisi anima eis unita, ergo participant uitam et actus et motus predictos per existentiam anime in ipsis, et deinde dicit quod omnia uiuentia partipant predictos motus, unde dicit uniuersaliter quod omnia uiuentia participant augmentum et nutrimentum usque in finem uite sue.
Sentencia tercie partis de ordine naturali differentie uegetabilis ad alias differentias consequenter tangit ordinem naturalem uegetabilis ad alias differentias prout sunt in uiuentibus. Dicit igitur quod differentia uegetabilis que est principium uite potest separari ab aliis differentiis ut sit sine ipsis. Alie autem non possunt esse sine ipsa in rebus mortalibus et hoc dicit propter uitam corporum superiorum. Deinde probat hoc dicens quod non declaratur in uegetabilibus que uiuunt uita que est ab anima uegetabili et nullam aliam differentiam anime nec potenciam participant, et est ratio sic formanda: omnis differentia que est in aliquibus ubi non sunt alie et in quibus omnibus sunt alie. ipsa necessario potest ab aliis separari et non e conuerso, set differentia uegetabilis se habet hoc modo respectu aliarum. Ergo potest ab ipsis separari et non e conuerso. Deinde dicit quod anima uegetabilis se habet hoc modo respectu aliarum, ergo potest ab ipsis separari et non e conuerso. Deinde dicit quod anima uegetabilis que est omnibus uiuentibus communis est principium uite in omnibus.
Sentencia quarte partis de ordine primi sensus, scilicet tactus ad alios ad quos sic se habet, sicut differentia uegetabilis ad alias differentias. Consequenter determinat ordinem primi sensus quo uiuunt omnia animalia ad alias anime differentias qua uiuunt animalia et in illa parte multa proponit: primum est quo omnia animalia uiuunt per primum sensum, scilicet per tactum. Secundum est de manifestatione huius. Dicit igitur quod hoc manifestum est in animalibus que non mouentur motu locali, sicut et in conchibus maris et in consimilibus. Talia autem animalia non mouentur secundum locum neque alios sensus apprehendentes a longe habent. Cum igitur uiuant per animam sensibilem, cum sint animalia, necesse est ipsa uiuere per sensum primum qui sine omnibus aliis esse potest. Tercium est quis est iste sensus, et dicit quod iste sensus est tactus, qui omnibus uniuersaliter animalibus inest. Quartum est de ordine naturali huius sensus ad alias differentias anime, et hunc ordinem declarat hac ratione: sicut se habet uegetabilis differentia ad alias differentias que sunt cause motus uite et sensus sic se habet tactus ad alias differentias naturali ordine consequentes. Set uegetalis differentia sine aliis potest esse et non e conuerso, ergo tactus sine aliis differentiis naturali ordine consequentibus potest esse et non e conuerso. Quintum est de manifestatione differentie uegetalis de qua dicit quod illa est pars anime quam uegetabilia participant et per quam uiuunt. Sextum est quod sicut uegetabili sola differentia uegetabili uiuunt sic animalia solo sensu tactu uiuunt que est omnibus communis. Et deinde dicit quod causa horum postea determinabitur. Septimum est uniuersalis epylogus predictorum. Dicit igitur quod nunc sufficiat dicere quod anima principium omnium predictorum actuum et motuum, et hoc per differentiam anime uegetabilem, sensibilem et intellectiuam. Et sic patet manifestatio huius partis.
Questiones. Circa partem istam queruntur decem questiones. Prima [lec5 q1] est utrum anima quantum ad omnem sui differentiam det uitam. Secunda [lec5 q2] est utrum intelligere sit uiuere. Tercia [lec5 q3] est utrum moueri secundum locum sit uita rerum mobilium secundum locum. Quarta [lec5 q4] est utrum sentire sit uiuere sensibilium. Quinta [lec5 q5] est utrum nutrire et augere sint differentie uite. Sexta [lec5 q6] est in quibus corporibus competit uita. Septima [lec5 q7] est utrum elementa nutriantur et augeantur. Octaua [lec5 q8] est utrum plante nutriantur secundum omnem partem, et utrum huius motus secundum omnem partem sit ab anima. Nona [lec5 q9] est quo modo anima uegetabilis sit prior aliis potenciis anime et utrum alie possint esse in corpore sine ipsa. Decima [lec5 q10] est utrum aliqua animalia solo tactu uiuant et quo modo tactus est prior aliis sensibus.
On this page