Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

De modo imaginandi existentiam anime in corpore

[lec4 q10] Circa decimam questionem sic proceditur et queritur de modo ymaginandi existentiam anime in corpore. Modus autem iste hoc modo declaratur: anima enim habet tres differentias, scilicet animam uegetabilem, animam sensibilem, animam rationalem. Singule autem iste anime cognoscuntur per operationes proprias. Videmus enim in quibusdam corporibus esse uitam, augmentum, nutrimentum secundum omnem partem. Hoc autem non est a forma naturali neque a natura, quia natura non mouet nisi in unam partem, ergo hoc est ab alio principio. Hoc autem est anima uegetabilis, ergo necesse est eam ponere in corpore et ymaginari. Item uidemus quedam corpora cognoscere res in materia. Hoc autem non conuenit formis corporalibus naturalibus, ergo hoc competit forme spirituali. Hec autem anima sensibilis. Ergo hoc competit anime sensibili, ergo necesse est animam sensibilem ponere in corpore et ita ymaginatur esse in corpore per istas differentias. Similiter autem anima intellectiua cognoscit, et imaginatur esse in corpore per operationes et proprietates hominis que ab anima exeunt. Hee autem sunt cognitio rerum per ueras causas et cognitio quidditatis rei sine appendiciis corporalibus supra que non possunt sensibiles uirtutes nec etiam natura, cum igitur habeamus hanc substantiam in nobis et hec est anima intellectiua. Necesse est ergo animam intellectiuam esse et inmaginari in nobis.

Alia est ratio Auicenne per quam possumus animam intellectiuam ymaginari esse in nobis. Intelligamus quod aliquis sit subito creatus et perfectus ultima perfecctione habens in se animam intellectiuam et habeat omnia exteriora uelata et uisum exteriorem uelatum. Item non tangat ipsum spissitudo aeris ut moueat membra eius, nec aliquod extrinsecum moueat membra eius ut ipsum excitet ad operationem nec etiam sentiat aliquod membrum moueri, nec unum alterum moueat ut non concurrant membra ad inuicem nec se tangant nec faciant motum, tamen ille in tali statu affirmauit se esse, unde si sic interrogatur, interrogatione spirituali utrum sit respondebit responsione spirituali intrinseca quod est. Si autem queratur utrum ipse sit sua manus aut pes respondebit quod non et quod ignorat omnia illa esse partes suas cum illas non sentiat nec se credat eas habere, similiter si interrogatur utrum sit totum corpus quo uelatur respondebit quod non, quia non sentit corpus nec scit ipsum esse partem sui. Ergo aliquid aliud preter corpus et partes corporis est in ipso quod affirmat se esse. Hoc autem non est nisi substantia cognoscitiua que est anima intellectiua que est in corpore que confirmat se ipsam et que non eget corpore ad hoc ut affirmet se et sic necesse est eam ponere et ymaginari esse in corpore humano. Modus uero existentie secundum quem anima uegetabilis et sensibilis existunt in corpore dictus est et similiter modus secundum quem anima intellectiua est in corpore et sic patet quod anima ymaginatur esse in corpore per operationes suas et iste est modus ymaginandi eam qui dictus est.

Contra hoc autem sic obicitur: omnes iste cognitiones sunt per effectus et per posteriora. Tales uero non sunt demonstratiue, ergo iste cognitiones non sunt ille quas querit Aristoteles in parte ista, ergo non est illa uia quam querit Aristoteles.

Solutio: Ad hoc dicendum est quod anima intellectiua cognoscitur quantum ad suam existentiam per operationes suas, sicut ostensum est.

Ad rationem dicendum est quod anima, et precipue anima intellectiua, respicit corpus quod perficit et cuius est forma et a parte ista cognoscitur sua existentia in corpore per proprietates et operationes, quas corporis attribuit. A parte uero sue substantie cognitio eius reducitur ad causam superiorem a qua exit que ordinat omnes res et est dans diuersas causas et fines omnibus secundum quod exigit genus cuiuslibet rei. Ratio autem soluitur per predicta. Demonstratio enim per effectum est potissima in rebus que occulte sunt sensui que non potest cognosci nisi per suos effectus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10