Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum intelligere sit uiuere
[lec5 q2] Circa secundam questionem sic proceditur, et queritur utrum intelligere sit uiuere. Et ostenditur quod sic: corpus humanum nobiliori uita uiuit quam omnia alia corpora, cum sit etiam complexionatum nobiliori complexione. Ergo nobilius principium dat ei uitam. Hoc autem inter differentias anime est anima intellectiua, ergo anima intellectiua dat ei uitam. Set anima intellectiua non dat ei nisi intelligere, ergo intelligere est uiuere.
Secunda ratio hec est: in homine sunt tres differentie anime. Set ab ultima recipit complementum, scilicet ab intellectiua. Ergo esse ultimum hominis est ab anima intellectiua. Set esse ultimum in homine est esse contractum in sua specie sicut in aliis uiuentibus, ergo uiuere contrahitur in homine per ultimam differentiam anime que est in ipso. Hec autem est intellectiua, ergo per animam intellectiuam contrahitur et specificatur uiuere in homine. Set non contrahit uitam nisi per actum intelligendi quem dat homini qui actus est intelligere. Ergo intelligere est uiuere.
Tercia ratio hec est: corpus humanum communicat cum substantiis spiritualibus in esse et communicat cum corporalibus et hoc dupliciter, quia communicat cum uiuentibus in uita, cum sentientibus in sensu. Substantie autem spirituales uiuunt et uiuunt uita intellectiua, unde uita ipsarum est uita intellectiua. Ergo et homo cum eis communicet in esse quod est uita communicabit uitam per intellectum. Hoc autem non est nisi per complementum quod ab anima intellectiua recipit. Ergo complementum quod recipit homo ab anima intellectiua est uita. Illud autem complementum est intelligere, ergo intelligere est uiuere.
Quarta ratio hec est: anima intellectiua consideratur a parte sue substantie et sic sua uita est suum intelligere. Alio modo consideratur per applicationem ad corpus. Set per illud per quod anima separata uiuit per illud coniuncta corpori dat corpori esse et uitam. Per intellectum autem separata uiuit, ergo per intellectum quando est coniuncta dat uitam corpori prout in corpore est. Ergo intelligere in homine est uiuere.
Quinta ratio hec est: res omnes habent communicantia in communi. Item habent complexionem in specifico quod contrahit illud commune, sicut patet in genere. Et differentias omnes enim res communicant in esse, et sic actus earum est esse. Item illud esse commune per multas differentias specificatur, nam in uiuentibus specificatur per uitam ut esse in illis, sic uita in sensibilibus per sensum specificatur in intelligentibus per intellectum. Ergo cum homo sit de genere intelligentium esse et uita ipsius intelligere in quantum est intelligens et homo et sentire est esse ipsius in quantum animal ipse et uiuere in quantum animatum. Set in omnibus uiuentibus est esse et est esse uiuere in illi. Ergo in homine intelligere est uiuere. Hoc autem confirmatur in hunc modum, quia differentie fundantur in rebus nature. Dicitur autem animal substantia animata et complementum eius est sensibile uel sensus, et dicitur homo substantia animata sensibilis intellectibilis, ergo intellectus complet hominem. Ergo esse quod est complementum hominis est natura intelligendi. Hoc autem est intelligere, ergo intelligere est complementum hominis. Set uiuere est esse hominis cum homo sit uiuens. Ergo intelligere in homine est uiuere.
Ad oppositum: in qualibet substantia creata differt sua actio et sua substantia et suum esse et sua operatio. Set operatio rei intelligentis est intelligere, ergo differt ab esse rei intelligentis. Set esse rei intelligentis, sicut hominis, est uiuere. Ergo intelligere non est uiuere.
Secunda ratio hec est: sicut superius declaratur, anima dat actum primum per suam substantiam. Dat autem actum secundum per suas po tencias, set nichil quod elicitur ab aliquo mediante sua potencia est idem cum esse ipsius, quia esse inmediante egreditur a sua substantia. Accidentia autem mediantibus suis potentiis, ergo actus intelligendi non est actus anime intellectiue uel hominis, set uiuere est esse in eis in quibus est, ergo intelligere non est uiuere.
Tercia ratio hec est: uiuere est actus primus, sicut dictum est supra. Intelligere autem est actus secundus, quia intelligere est operatio. Ergo intelligere non est uiuere.
Quarta ratio hec est: uita in uiuentibus non recipit. Immo solam unionem anime cum corpore. Prius enim est uita et esse alicuius in se quam per respectum ad alterum. Set intelligere respicit extra, intelligens diuersum a substantia intelligente uel recipiente illud obiectum. Ergo intelligere non est uiuere.
Quinta ratio hec est: uiuere semper est continue in uiuentibus ipsis durantibus. Esse enim rei non recipit inten s ione re permanente set semper manet unum, et ita cum uiuere sit esse uiuentis recipit intensionem. Set intelligere in homine aliquando est aliquando non est loquendo de intellectu qui est coniuncti, a quo homo dicitur intelligere. Set non semper est in suo actu. Immo homo quandoque est sine illo. Ergo intelligere non est uiuere.
Solutio: Ad hoc dicendum est quod intelligere est uiuere in intelligentibus. Intellectiua enim sunt entia et intelligentia in quantum sunt entia non dicuntur esse in sua completione specifica, set in quantum sunt intelligentia et in illa completione, intelligere est esse in eis et uita eorum, unde intelligentia dicitur uiuere uita intellectiua.
Ad primam rationem in contrarium dicendum quod in primo non differt sua substantia et suum esse et sua operatio. In substantiis autem creatis differunt predicta. Intelligere autem est esse intellectiuum et differt a substantia intelligente. Est enim actus primus ipsius et sic est uita et non est operatio hoc modo. Quod autem intelligere sit esse et operatio patebit per subsequens.
Ad secundam rationem dicendum quod sicut intellectus est nomem potencie et substan t ie, sic et intelligere est actus substantie et actus qui elicitur a potencia, prout intelligere est actus substantie sic est uiuere illius in mediante existens in ipsa, sicut actus primus ipsius et est actus ipsius, sicut habitus, prout autem egr editur a potentia sic est operatio, et sic differt ab esse substantie intelligentis et est actus secundus et est actus, sicut operatio et sic non est uiuere.
Ad terciam rationem dicendum est quod intelligere est dupliciter: est enim intelligere ut actus et est intelligere ut habitus. Intelligere autem ut habitus est, est actus primus qui resultat ex unione anime cum corpore. Intelligere autem ut actus est operatio uel est operari intellectu et hic est secundus actus. Et intelligere qui est ut habitus qui est actus primus fundatur in substantia anime intellectiue et hoc intelligere est uiuere. Intelligere autem qui est actus secundus et qui est operatio elicitur a potencia anime. Et talis non est uiuere, set operatio quedam ipsius anime uel intelligentis.
Ad quartam dicendum quod intelligere est duplex: quoddam quod est habitus et hoc est esse anime et corporis quod recipit ab anima, et tale non respicit obiectum extra. Aliud est intelligere quod oportet operari intellectu et hic est actus secundi et hoc intelligere respicit obiectum extra et hoc intelligere non est naturale. Et est simile de luce cuius primus actus est qui est lucem non respicit obiectum extra. Secundus autem actus eius, scilicet illuminare, respicit obiectum extra. Similiter autem est intelligere.
Ad quintam rationem dicendum quod intellectus consideratur dupliciter: uno modo in quantum dat uitam corpori intellectiuam, et sic semper continue influit. Alio modo consideratur intellectus prout respicit obiectum supra quod operatur et sic intellectus est operatio nec est semper in suo actu, qui est operari per intellectum, quia non semper habet obiectum extra supra quod possit operari. Et sic uita quam dat intellectus sicut est continuus. Operatio autem ipsius non est semper et continuus propter defectum obiecti sui.
On this page