Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum moueri secundum locum sit uiuere rerum mobilium et loquamur de corporibus celestibus, et queritur utrum motus eorum secundum locum sit uita et esse eorum
[lec5 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum moueri secundum locum sit uiuere rerum mobilium et loquamur de corporibus celestibus, et queritur utrum motus eorum secundum locum sit uita et esse eorum. Et ostenditur quod non: omnis operatio in rebus causatis differt ab esse rerum quarum est operatio. Set motus secundum locum est operatio corporis celestis, ergo differt ab esse corporis celestis. Set uita non est esse uiuentis, ergo motus secundum locum non est uita corporis celestis.
Secunda ratio hec est: nullus actus qui existit in aliquo subiecto completo in suo genere ab aliquo principio extrinseco est primus actus illius nec esse illius. Set motus est huiusmodi respectu corporis celestis quia fluit supra ipsum a principio extrinseco, sicut a suo creatore. Esse autem corporis celestis est intra ipsum creatum a suis principiis que sunt materia sua et forma sua. Ergo motus corporis celestis non est esse nec uita ipsius.
Tercia ratio hec est: esse resultat ex unione forme cum materia. Set corpus celeste habet propriam materiam et propriam formam et appellemus illam formam lucem, ergo ex unione forme eius cum sua materia resultat primum actus ipsius. Primus autem actus ipsius est uita, ergo uita est in corpore celesti et resultat per unionem sue forme cum sua materia. Ergo motus corporis celestis non est esse nec uita ipsius. Item forma ipsius corporis celestis est principium proprie operationis in ipso. Hec autem operatio dicitur lucere, ergo necesse est quod habeat primum actum qui est esse eius uel uita et secundum actum primum qui est lucere et tercium qui est moueri secundum locum. Ergo moueri secundum locum est ultimus actus in corpore celesti. Nullus autem actus ultimus est uita, cum uita sit actus primus. Ergo moueri secundum locum non est uita corporum celestium.
Quarta ratio hec est: omnis actus qui est ad alterum ordinatus et per quem substantia supra alterum operatur, et quem ab altero recipit est actus posterior. Motus autem secundum locum respectu corporis celestis est huiusmodi, ergo motus secundum locum est posterior actus corporis celestis. Ergo non est actus primus illius, set uiuere est actus primus uiuentis. Ergo motus secundum locum non est esse nec uita corporis celestis. Minor patet, quia corpus celeste recipit motum a motore extra et per illum operatur in hec inferiora.
Quinta ratio hec est: si causa moueri secundum locum esse uiuere in mobilibus secundum locum ergo grauia et leuia moueantur secundum locum grauia et leuia haberent uita. Hoc autem est falsum et impossibile, quia sic mouentur se ipsis quod falsum est cum uiuere st ipso moueri. Item si moueri esset locum esset uita inmobilis secundum locum que sunt animata, tunc esset uiuere in rebus animatis moueri secundum locum. Set hoc est falsum, quia uiuere est actus continuus et primus. Moueri autem non est actus continuus nec primus in animatis, ergo non est uita animatorum, ergo moueri secundum locum non est uita in mobilibus secundum locum.
Ad oppositum: sicut uult Aristoteles differentie uite sunt quatuor et moueri secundum locum est quedam illarum. Ergo moueri secundum locum est uita in mouentibus secundum locum.
Secunda ratio hec est: eorum que mouentur, quedam mouentur a principio insufficienti, sicut grauia et leuia. Alia a principio sufficienti, sicut animata et omne quod mouetur a principio sufficienti mouetur a substantia que est anima uel similis anime ergo cum corpora celestia mouentur a principio sufficienti extra mouetur ab anima uel a simili anime. Set illud quod influit anima supra corpus est uita. Ergo cum motum influat in corporibus superioribus substantia que est similis anime, motus eorum est uita.
Tercia ratio hec est: corpora superiora considerantur uno modo: a parte sue substantie et sic sunt ex materia et forma et sic habent esse in genere corporis non participantis uitam. Alio modo consideratur corpus celeste prout recipit influentiam motoris et illud quod motor influit supra est ipsum est uita ipsius, quia aliter non dicitur uiuens ab Aristotele, nisi quia motor influit supra ipsum. Set influit motum localem supra ipsum. Ergo motus secundum locum est uita corporis celestis.
;Quarta ratio hec est: substantia spiritualis constitutur dupliciter: uno modo a parte sue operationis et hec est cognoscere. Alio modo a parte influentie quam facit in corpore per unionem sui cum eo, et hoc est uiuificare, ergo cum substantia simplex spiritualis mouens corpus celeste influatur supra illud quod influit supra ipsum erit uita set influit supra ipsum motum, ergo motus est uita ipsius corporis celestis.
Quinta ratio hec est: corpus celeste motu operatur et regulat inferiora. Set per motum illum est causa uite et maxime per motum obliqui circuli, ergo motus habet in se naturam uite, ergo motus corporis est uita eius et aliorum prout per illum motum alia regulat et uiuificat.
Solutio: ad hoc dicendum est quod duobus modis est loqui de corpore celesti: uno modo a parte sue substantie et sui esse in genere corporum et sic motus non est uita ipsius nec esse ipsius. Immo esse eius est actus primus resultans ex unione sue forme cum sua materia. Alio modo est loqui de corpore celesti secundum quod perficitur ab influentia sui motoris continue ipsum mouentis, et hoc modo cum recipiat ab influentia sui motoris motum continuum, ille motus dicitur esse uita continua ipsius. Et sic dicitur uiuere per motum, et sic soluuntur rationes probantes corpus celeste non uiuere per motum.
On this page