Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Praeambulum
Distinctio tercia de questionibus et actibus circa potencias anime et differentias anime. Continuatio intensionis.
Vtrum autem horum unumquodque anima aut pars anime, quia in superiori parte fecit Philosophus mentionem de operationibus et actionibus anime et de differentiis ipsius a quibus procedunt actus et operationes et in fine dixit quod anima omnium predictarum operationum est principium mediante triplici differentia, scilicet uegetabili, sensibili et intellectiua. Questiones autem oriuntur circa diuisionem et diuersitatem et distinctionem partium anime. Ideo in hac parte questiones illas inquirit et hec pars spectat ad presentem speculationem.
Recipit autem hec pars diuisionem in tres partes, in quarum prima mouet questiones circa diuisionem partium anime secundum diuisionem partium subiecti. In secunda, scilicet in hac, de intellectu autem et perpetua potentia et cetera, tangit inquisitionem circa distinctionem differentiarum anime secundum quam una, scilicet intellectiua, ab aliis separatur. In tercia, scilicet in hac, quod autem in quibusdam quidem animalium omnia insunt hec et cetera, tangit separationem earum ad inuicem prout una in quibusdam uiuentibus reperitur et due sine tercia et prout omnis in uno reperiuntur.
Prima autem pars diuiditur in duas in quarum prima mouet questionem quasdam. In secunda, scilicet in hac, de quibusdam autem horum non difficile est uidere et cetera, prosequitur de quadam questione que querit de diuisione partium anime per partes corporis de qua est difficultas. Et sic sunt in presenti lectione partes quatuor, quarum uniuersalis intensio manifesta est.
Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo dicens: primo mouet questiones incidentes circa diuersitatem partium anime dicens quod dubitatio est utrum predicte differentie anime sint ipsa anima ut dicantur singule earum anima an singule solum sint partes anime et hec est prima questio. Secunda est supposito quod sint partes anime utrum singule sint distincte ad inuicem diffinitione solum et non subiecto an diffinitione et etiam subiecto. Et hec questio duas inuoluit, quarum prima est utrum partes anime sint diuerse an non. Secunda est supposito quod sint diuerse utrum differant diffinione solum an diffinitione et subiecto.
Sentencia secunde partis in qua exequitur quasdam predictarum questionum. Secundo autem ostendit quod in quibusdam anime differentiis hoc est manifestum et in quibusdam est maxime dubitabile. Dicit igitur quod in quibusdam non est difficultas cognoscere differentiam, sicut in intellectiua ad alias differentias cum ab ipsis separetur et etiam in animalibus in quibus partes decise non uiuunt. Et hoc tangit cum dicit, de quibusdam autem horum et cetera, deinde tangit ea in quibus est hoc o c ultum et dubitabile dicens, quod quedam habent dubitationem et cetera, et intendit quod in quibusdam uiuentibus est dubitatio de diuisione partium anime. Et diuersitate ipsarum ad inuicem secundum diffinitionem et subiectum, sicut in plantis in quibus quedam partes decise uiuunt et quelibet habet animam. Et hoc est quia anima uidetur existere una actu in una planta quecumque sit et pote nc ia plures et actu efficitur plures per diuisionem partium ut quot sunt partes actu tot uideantur anime partes actu distincte. Post hec autem tangit hanc eandem naturam esse in aliis uiuentibus sicut in animalibus anulosis dicens quod hoc etiam accidit in aliis differentiis anime, scilicet in sensibili et appetitiua et motiua secundum locum. Animalia enim quedam decisa uidentur uiuere, sicut anguille, colubri et similia que similitudinem habent in partibus et in toto. Et ostendit quod in illis est anima sensibilis per quam uiuunt dicens quod partes illorum animalium singule habent sensum et motum secundum locum, habent phantasiam et appetitum, et causa huius est, quia in eis in quibus est sensus in eis est tristi c ia et delectatio, et in quibus hec sunt in eis est appetitus, quia appetitus est rei delectabilis, set in illis animalibus est sensus et motus et in partibus decisis, ergo in ipsis et in partibus decisis est phantasia et appetitus, et sic patet quod in ipsis sunt omnes uirtutes anime sensibilis.
Sent enci a tercie partis de separatione differentiaum anime inquirenda secundum quam intellectiua ab aliis separatur. Consequenter agreditur partem illam in qua inquirit distinctionem differentiarum anime secundum quam una, scilicet intellectiua, ab aliis separatur, et hec est illa que non uidetur habere naturam anime, sicut alie et in qua manifesta est distinctio ab aliis. Dicit igitur quod de intellectiua differentia que est in corporalis nondum est manifestum nec de diuisione nec de natura ipsius nec quo modo comparatur ad corpus et ad alias anime differentias. Set uidetur esse anima alterius generis ab aliis anime duabus differentiis, et tangit quo modo est aliud genus dicens quod contingit ipsam separari ab aliis ipsis in corpore pereuntibus sicut perpetuum a corruptibili separatur et non solum hanc habet separationem immo etiam distinctionem substantie ab ipsis, set alie partes anime non sunt separabiles, sicut quibusdam placet nec distincte secundum substantiam, set sunt alie secundum diffinitionem, et hec diuersitas conuenit eis ex parte suorum obiectorum et actuum quod patet. Eo enim quod obiectum separabile est diuersum ab obiecto opinabili, et actus sentiendi est diuersus ab actu opinandi, et quia hec sunt diuersa opinatiua uirtus est diuersa a uirtute sensibili et eodem modo est intelligendum de diuersitate aliarum uirtutum.
Sentencia quarte partis de separatione differentiarum anime ad inuicem secundum quod in qui busdam uiuentibus omnes et in quibusdam non reperiuntur. Consequenter accedit ad illam partem in qua ostendit separationem differentiarum anime ad inuicem eo quod omnes differentie sunt in quibusdam uiuentibus et in quibusdam non, dicens quod in quibusdam uiuentibus sunt omnes differentie anime, sicut in hominibus, et in quibusdam due sicut in brutis et in quibusdam una, sicut in plantis, et hoc facit differentiam in uiuentibus, set huius causa postea determinabitur. Set quia hec etiam diuersitas reperitur in uirtutibus anime sensibilis, ideo tangit eam in ipsis dicens quod hec eadem differentia est in uirtutibus sensibilibus, quia in quibusdam animalibus sunt sensus omnes sicut in homine et in animalibus perfectis in quibusdam quidam sicut in talpa que uisu caret et in multis que quibusdam carent sensibilibus et in quibusdam est unus solus sensus, scilicet tactus, et hoc sensu in animalibus facit differentiam, et sic declaratur intensio huius partis.
Circa partem istam quinque incidunt questiones. Prima [lec6 q1] est utrum anima uegetabilis, sensibilis et intellectiua secundum quod sunt in homine sint una substantia differentes habens potencias an sint tres substantie differentes habentes etiam potencias. Secunda [lec6 q2] est utrum uegetabilis et sensibilis in eodem sint una substantia an diuerse intellectiua differente ab hiis, sicut quidam dicunt. Tercia [lec6 q3] est utrum anima intellectiua sit alicuius partis corporis actus. Quarta [lec6 q4] est utrum sit separabilis a corpore. Quinta [lec6 q5] est utrum operetur ad corpus sicut nauta ad nauem. Questiones autem de diuisione et multiplicatione anime per diuisionem partium corporis in fine primi tractatus sunt discurse.
On this page