Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum nutrire et augere sunt differentie uite

[lec5 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum nutrire et augere sunt differentie uite. Et ostenditur quod sic: sicut uult Aristoteles augere et nutrire sunt differentie uite computans eas inter alias differentias uite. Ergo patet per Aristoteles quod sunt differentie uite.

Secunda ratio hec est: illud per quod differt animatum ab innanimato in rebus animatis est uita, quia per uitam differt animatum ab inanimato. Set per motum augmenti et nutrimenti, qui motus est ab anima et non a formis naturalibus, sicut uult Aristoteles, differt animatum ab inanimato. Ergo nutrire et augere sunt differentie uite.

Tercia ratio hec est: per illud per quod est res conseruatur in esse, unde idem est causa uite et conseruationis uite. Set animalia per animam et per actus eius conseruantur. Ergo animalia per actus anime uiuunt et habent esse. Per illos ergo actus anime per quos conseruantur uiuentia sunt actus uiuendi in uiuentibus secundum augmentum et nutrimentum sunt actus anime per quos conseruantur uiuentia. Ergo augere et nutrire sunt actus uiuendi, ergo sunt differentie uite.

Quarta ratio hec est: uiuere est perfici ab actu anime. Set actus anime sunt mul tiplices, inter quos comnumerantur augere et nutrire, ergo corpora actus istos participantia per actus illos in genere illo uiuunt. Ergo augere et nutrire sunt differentie uite.

Ad oppositum: nutrire et augere sunt motus et operationes et sic sunt actus secundi. Vita uero est actus primus, ergo augere et nutrire non sunt differentie uite.

Secunda ratio hec est: uiuere est actus continuus sine intercisione. Set nutrire et augere sunt actus intercissi, ergo augere et nutrire non sunt differentie uite. Non enim semper nutrimur nec sempre augemur, quia non sempre accipimus alimentum.

Solutio: Ad hoc dicendum est quod nutrire et augere sunt differentie uite. Corpus enim dupliciter consideratur aut in quantum habet esse quod in ipso est uiuere, et hoc modo actus resultans ex unione anime cum corpore in ipso est uita. Alio modo consideratur corpus prout comparatur ad animam quantum ad operationes per quas conseruatur corpus in esse, que sunt nutrimentum et augmentum. Et quia per illas operationes anima uiuificat corpus et conseruat, ideo nutrire et augere dicuntur differentie uite. Tamen uita non dicitur de hiis et de predictis nomine eodem, set nomine analogo.

Ad primam rationem in contrarium dicendum quod augmentum et nutrimentum non sunt uita primo modo dicta, sicut patet in solutione istius questionis, set sunt uita que est actus secundo modo dictus, unde sunt uita corporis in quantum est augmentabile et nutribile.

Ad secundam rationem dicendum est quod duplex est nutrimentum, scilicet interius et exterius. Loquendo de nutrimento interiori semper nutriuntur animalia et uiuentia, non autem secundo modo, quia non semper recipiunt cibum uel alimentum. Augmentum uero cessat non propter naturam illam qua est uita, set cessat propter finem nature, scilicet propter complemementum etatis. Et sic augmentum potest dici uita, cum non sit intercisum, dum debet esse in corpore, scilicet usque ad completionem corporis et etatis.

Questio uero illa qua querit quibus corporibus debetur uita determinanda est post, et propter hoc ad presens dimittatur. Alie autem questiones que remanent inferius in suis locis determinabuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5