Text List

Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.

Quaestio 2

Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.

[lec6 q2] Circa secundum sic proceditur et queritur habito quod anima intellectiua differat secundum substantiam ab anima uegetabili et sensibili prout sunt in eodem, queritur de opinione quorumdam qui ponunt quod anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem non differunt secundum substantiam et queritur utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam. Et ostenditur quod sic: anime sensibili debetur cognitio, unde uita eius est cognitio et esse eius est cognitio et perficit corpus in cognoscendo formas materiales. Anime uero uegetabili non debetur hec natura set solum perficit corpus quantum ad esse et uitam, ergo anima uegetabilis et sensibilis in eo differunt secundum substantiam, quia si eedem essent secundum substantiam haberent idemptitatem in naturis istis.

Secunda ratio hec est: genera et differentie fundantur in formis naturalibus, et hec differentia que est uiuens fundatur primo in anima uegetabili, que est primum principium uite. Hec autem differentia que est sensibile fundatur in anima sensibili et non fundantur differentie in istis a parte potenciarum set a parte substantiarum que differentie sunt in genere substantie, potentie uero non. Set iste differentie non sunt eedem per essentiam, ergo radices earum non sunt eedem per essentiam, ergo anima uegetabilis et sensibilis que sunt radices earum differunt per essentiam prout etiam sunt in eodem.

Tercia ratio hec est: maior simplicitas et minor in substantiis et potenciis a parte obiectorum et operationum diuersificat essentias. Per hoc enim debetur substantiis diuersis quod quedam cognoscunt et quedam non. Set anima uegetabilis et sensibilis differunt secundum maiorem simplicitatem uel minorem in substantiis et potenciis et operationibus in eodem, ergo differunt secundum substantiam prout sunt in eodem.

Ad hoc idem inducuntur rationes predicte que probant qud anima intellectiua differt secundum substantiam ab anima uegetabili et sensibili et hoc patet per auctoritatem Aristotelis in libro De animalibus dicentis quod anima uegetabilis precedit sensitiuam tempore et natura.

Ad oppositum: causa propter quam ponimus animam intellectiuam differe ab aliis secundum substantiam est quia intellectiua nullius partis corporis est actus et quia est separabilis. Alie autem sunt actus partium corporis et sunt separabiles. Item alie a natura producuntur et sunt impresse materie, intellectiua uero non, set anima uegetabilis et sensibilis participant easdem conditiones, ergo non facit eas differe per essentiam, set solum per potentias.

Secunda ratio hec est: sicut uult Aristoteles in libro De anima0, potencia intellectiua est alterum genus ab anima uegetabili et sensibili et separetur ab illis, sicut perpetuum a corruptibili. Set alie non sunt separabiles ad inuicem secundum Aristotelem et loquitur de separatione substantie et de distionctione ad inuicem, et dicit quod solum differunt ratione et quod non differunt anima uegetabilis et sensibilis nisi per obiecta sicut differt uirtus sensitiua ab opinatiua per diuersitatem obiectorum. Ergo per auctoritatem Aristotelis anima uegetabilis et sensibilis non differunt in eodem secundum substantiam set solum secundum potencias et rationem.

Tercia ratio hec est: anima uegetabilis et sensibilis ducuntur de potencia anime ad actum per operationem nature ex principiis nature. Set fiunt secundum maiorem et minorem puritatem complexionis et subtilitatem, set idem est principium in natura ex quo fit res magis subtilis et minus subtilis et eadem res facta differens secundum maiorem subtilitatem et minorem, sicut spiritus naturalis et sensibilis sunt in substantia idem, differentes solum secundum maiorem subtilitatem et minorem, quia spiritus sensibilis subtilior est quam spiritus naturalis, ergo eodem modo eadem erit substantia anime uegetabilis et sensibilis differens secundum maiorem subtilitatem et minorem, et ita anima uegetabilis et sensibilis in eodem sunt eedem secundum substantiam et differunt solum secundum potencias.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod quidam ponunt quod anima uegetabilis et sensibilis sunt eedem secundum substantiam et differunt solum secundum potencias differentes secundum maiorem subtilitatem et minorem. Intellectiua uero differt ab illis per essentiam et potencias et operationes, unde ponunt quod in homine sunt due anime differentes secundum substantiam quia uegetabilis et sensibilis non differunt secundum substantiam set solum secundum potencias. Dicendum est autem quod anima uegetabilis et sensibilis in eodem et in diuersis differunt secundum substantias et uirtutes et operationes tamen maior diuersitas est inter animam intellectiuam et ipsas quam inter ipsas ad inuicem.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod predicte conditiones non faciunt differe animam intellectiuam ab anima sensibili et uegetabili, set sequuntur ad differentias ipsius ad illas. Differentia autem ipsarum prouenit a parte ordinis nature ordinantis res et distinguentis essentias et potencias et operationes earum.

Ad secundam rationem dicendum est quod separatio est duplex, quedam que est anime a corpore, et secundum istam anima intellectiua dicitur separabilis. Alie dicuntur inseparabiles et de hac non loquitur Aristoteles. Alia est separabilitas substantie secundum diuersitatem essentie et hec est duplex, quedam que attenditur in naturalibus dispositionibus eiusdem differentie et talis separatio facit separationem solum in potenciis et obiectis et operationibus et non in substantia anime. Alia est in diuersis differentiis, sicut in uegetabili et sensibili, et hec est duplex, quedam in substantia quedam in essentia. Sunt ergo separabiles anima sensibilis et anima uegetabilis non in subiectis set in essentiis, unde sunt unum in subiecto et differunt per essentias. Vt autem breuius dicamus dicendum est quod ille due differentie anime habent duplicem rationem, unam per quam perficiunt corpus et sic reducuntur ad unitatem subiecti, aliam habent rationem que est secundum intensionem essentie sue et sic non reduncuntur ad unitatem substantie. Aristoteles enim exemplificat in potenciis eiusdem differentie sicut in opinatiua et sensitiua.

Ad terciam rationem dicendum quod forme corporales reducuntur de potentia materie ad actum et similiter iste due anime differentie non tamen fit reductio istarum differentiarum anime secundum maiorem subtilitatem et minorem, unde non est simile de istis et de spiritu, quia spiritus est corpus natum subtiliari et etiam ingrossari, et ideo potest secundum hoc diuersas habere naturas et diuersis uirtutibus adaptari, set differentie non possunt habere diuersas naturas secundum maiorem subtilitatem et minorem, cum non sint corpus, et ita non sunt possibiles ad maiorem subtilitatem et minorem, set sunt forme spirituales quamuis a corpore dependeant. Reducuntur autem de potencia materie ad actum non per hanc subtilitatem set per uirtutem agentis ipsas ad actum producentes. Subtiliatio autem maior et minor si sit in productione istarum est a parte corporis et per illam maiorem et minorem subtilitatem habile est corpus ad hoc ut nobiliori differentia anima perficiatur non tamen fit subtiliatio a parte substantie anime.

PrevBack to TopNext