Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis

[lec6 q3] Circa tercium sic proceditur et queritur utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis. Et ostenditur quod sic: omnis forma perficiens materiam totam perficit ipsam secundum quamlibet partem sui. Set anima est huiusmodi respectu corpori, ergo anima intellectiua perficit ipsum corpus secundum quamlibet sui partem. Set anima est huiusmodi respectu corporis, ergo anima intellectiua perficit ipsum corpus secundum quamlibet sui partem et ita saltim secundum se totam erit alicuius corporis actus.

Secunda ratio hec est: sicut se habet tota anima ad totum corpus ita se habent partes anime ad partes corporis. Set tota anima est actus totius corporis, ergo partes anime erunt actus partium corporis et ita anima rationalis secundum sui partes partium corporis erit actus.

Tercia ratio hec est: omne organum deputatum ad alia artificialia mouetur a potencia anime, que est principium artis. Set manus et consimile membrum si aliquid sit tale deputatum est ad artificialia, ergo mouetur a potencia anime, que est principium artis. Set talis est potencia intellectiua, ergo huius membrum mouetur a potencia intellectiua, quia dicit Aristoteles in Metaphisica quod idem est ars et uoluntas, et si uerum est ista duo esse in homine in potencia intellectiua sunt.

Quarta ratio hec est: omnis potencia que mouetur a bono actuali et motu progressiuo adquirendo mouens organa procedendi contradicente anima sensibili per se non operante. Anima sensibili mouet organa procedendi, set uirtus siue potencia intellectiua sic se habet, ergo per se non operante anima sensibili mouet organa procedendi. Maior patet per se, minor patet in multis, quia, secundum Aristotelem, multociens sensus contradicit intellectui, sicut habetur in tercio De anima. Et anima intellectiua ab appetibili extra mouetur ad quod consequendum dirigit corpus. Set anima intellectiua est actus eius quod mouet, ergo anima intellectiua est actus partium corporis.

Ad oppositum: omnis potencia anime que alicuius partis corporis est actus contrahitur secundum suam operationem ratione illius ad quedam obiecta et aliorum non est apprehensiua. Set anima intellectiua non ita se habet, ergo anima intellectiua non est alicuius partis corporis actus. Maior patet in uisu et in aliis sensibus que secundum naturam organi ad obiecta propria determinantur propter proportionem organi ad obiecta, quia secundum Aristotelem eadem est natura medii organi et obiecti. Minor patet in tercio De anima, ut dicit Aristoteles quod anima intellectiua quodam modo est omnia, et hoc per cognitionem.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima intellectiua sicut distinctum est superius non est actus alicuius partis corporis. Vnde dicendum est quod anima rationalis ita est perfectio totius quod non partis, cum nullo modo habeat contractionem a situ in corpore nec in partibus eius.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima intellectiua est perfectio totius corporis. Set ita perficit totum corpus quod nullam eius partem et ita non est actus partium set totius.

Ad secundam rationem dicendum est quod predicta proportio est solum intelligenda per se de anima sensibili et uegetabili, de intellectiua per accidens que non se habet ad corpus ut partes corporis nisi secundum uegetabilem et sensibilem que secundum eius imperium mouetur et corpus et partes corporis mouent et hoc planum est, supposito quod iste tres sint una substantia in homine et tunc secundum predictas potencias perficit corporis partes.

Ad terciam dicendum est quod principium artis secundum se est potencia intellectiua et artis mechanice de qua obicit principium est potencia practica. Set est primum principium secundum se, primo dirigens et regulans regulata prius a speculatiua et non tamen mouet organum inmediate set mediate potencia sensibili, que per eius imperium mouetur et mouet organum, unde speculatiua cognoscit opus. Ars est exemplar quo dirigitur practica extra in opus que eadem est cum speculatiua et mouet sensibilem, que mota mouet organum et operatur mouendo forte organum extra, sicut securim uel aliquid tale. Finis autem primo mouet, qui perficit ea que ad ipsam sunt necessitatem.

Ad quartam rationem dicendum est quod anima intellectiua mouetur ab actuali bono sensibili et mouet organa procedendi ad illud acquirendum non tamen sine sensibili uirtute. Et si obiciat aliquis quod illa contradicit, scilicet, uirtus sensitiua, dicendum quod uerum est et quando non substabit non mouet organa ad illum bonum, set quando preualet, licet ita sit contra inclinationem sensibilis tamen ipsa sensibilis eius imperio cui obedire tenetur nobilitatis et excellentie natura mouet organa, et est simile de seruo qui contra uoluntatem suam domini sui imperio cogitur o be dire.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3