Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Cui substantie competit, utrum materie uel forme

[lec7 q3] Circa terciam questionem sic proceditur. Supposito quod uitam competat dare substantie, tunc queritur cui substantie competit, utrum materie uel forme, et quod forme competat hoc sic ostenditur: proprium est forme ut influat supra materiam esse et conseruationem et perfectionem et non e conuerso. Set illud quod dat uitam confert ista uiuentibus, ergo dare uitam competit substantie que est forma.

Ad oppositum: uita est actus resultans ex unione forme cum materia, ergo uita est actus compositi. Set actus compositi non magis datur forme quam materie, ergo dare uitam non magis competit forme quam materie.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod dare uitam non competit materie set forme, quia forma dat esse rei et perficit ipsam et conseruat et quia uiuere uiuentis est esse et perfectio, ideo forme est dare uitam et non materie.

Ad rationem in contrarium dicendum est quod uita competit materie et forme. Set competit forme tanquam ei a quo fluit. Materie autem competit tanquam recipienti et exhibitione forme et receptione materie causatur uita que est actus compositi, et sic patet quod forme est dare et exhibere uitam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3