Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Cui rei competit dare uitam.

[lec7 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur cui rei competit dare uitam. Et ostenditur quod substantie competat dare uitam, quia proprium est accidentis ut ab aliqua substantia egrediatur et sit illud quo mediante substantia in aliam operetur, ut calidum egreditur ab igne et per calidum operatur ignis in aliam substantiam. Si ergo illud quod dat uitam est accidens egredietur ab aliqua substantia que est intra ipsum uel extra, et sic non operaretur nec daret uitam se ipso, set res que dat uitam se ipsa uitam dat. Ergo res que dat uitam est substantia, ergo dare uitam competit substantie et non accidenti.

Ad oppositum: calor in corpore dicitur esse calor uiuificus. Omnis uero talis dispositio dat uitam, ergo calor naturalis dat uitam. Set calor naturalis est accidens, ergo accidens dat uitam.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod illud quod dat uitam est substantia et illud quod dat uitam complet illud cui dat uitam in esse specifico et ei exhibet operationes sue speciei conuenientes. Hoc autem non potest facere accidens set solum substantia, et propter hoc illud quod dat uitam est substantia et non accidens.

Ad rationem in contrarium dicendum est quod aliquid est principium uite dupliciter: uno modo, sicut dans uitam, alio modo sicut dispositio ad uitam. Primo modo est anima principium uite. Principium autem uite sicut dispositio est dupliciter, quia uel est sicut illud quo influit uita toti corpori, et hoc modo calor est principium uite, et non est dans uitam, uel est sicut illud quod est dispositio a parte corporis ad hoc ut ipsum sit habile ad uitam recipiendam et mereatur uitam suscipere, et hoc modo equalitas complexionis est principium uite et ita non est dans uitam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2