Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus

[lec 10 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus, et ostenditur quod sit impermixtus, sicut dicit Algazel, et hoc ut sit cognitio tria requiruntur: primum est ut res que cognoscit sit inmunis a materia. Secundum est ut res que cognoscitur sit denudata a materia. Tercium est ut sit unio istorum ad inuicem. Et cum hec tria sunt simul, tunc est perfecta cognitio, ergo cum in primo maxime uigeat cognitio et sufficientia cognitionis necesse est quod omnino sit inmunis a materia et independens, ergo intellectus primi qui est motor uniuersalis omnium est independens a materia, set omnis talis est impermixtus, ergo intellectus qui est motor omnium uniuersalis est impermixtus.

Secunda ratio hec est: sicut dicit Aristoteles sub auctor Anaxagoras, bene posuit Anaxagoras intellectum esse impermixtum ut omnia cognosceret. Iterum in octauo dicit quod intellectus est causa omnis ordinationis et ille est impermixtus, ergo impermixtio est causa cognitionis intellectus sufficientis, et propter quam omnia cognoscit et comprehendit, set intellectum primo qui est motor uniuersalis omnium est perfectissima cognitio et uniuersalis omnium est perfectissima cognitio et uniuersalis rerum comprehensio, ergo intellectus qui est motor uniuersalis omnium est impermixtus.

Ad oppositum: omnis substantia que in omnibus existit uel essentia uel uirtute est permixta omnibus uel essentia uel uirtute uel utroque modo. Set motor uniuersalis omnium existit in omnibus uel essentia uel uirtute uel utroque modo, ergo est permixtus uel essentia uel uirtute. Set si uirtute est permixtus, tunc est permixtus essentia cum in ipso non differant uirtus et essentia, et necesse est ipsum esse permixtum uel essentia uel uirtute, ergo motor uniuersalis omnium est permixtus, ergo intellectus qui est motor uniuersalis omnium est permixtus.

Secunda ratio hec est: primum participatur a tribus generibus rerum secundum tres proprietates que sunt in ipso, quarum prima est esse, secunda est uiuere, tercia est intelligere. Vnde primum est ens uiuens et intelligens, et secundum istas proprietates participatur ab istis rebus, quia in quantum est ens participatur a rebus entibus, in quantum est uiuens participatur a rebus uiuentibus, in quantum est intelligens participatur a rebus intelligentibus, et sic primum participatur ab omnibus rerum generibus, set omne quod participatur ab omnibus est in omnibus uel uirtute uel essentia, ergo est per mixtum omnibus, ergo eius intellectus est permixtus, set eius intellectus est motor uniuersalis omnium est permixtus et non impermixtus.

Solutio. Dicendum est quod Anaxagoras posuit intellectum mouere et ordinare omnia et ipsum esse impermixtum, quia substantia quanto magis permixta est, tanto magis coartata est operatione et cognitione, et propter hoc intellectus uniuersalis quia ad omnia se extendit, et omnia mouet et omnia cognoscit et comprehendit operatione et cognitione, et omnino est impermixtus. Aliter enim non ad omnia se extenderet nec omnia cognosceret nec omnia sufficienter moueret, unde impermixtio est causa illius motus sufficientissimi quam exercet supra omnia. Et concedende sunt rationes ad istam partem inducte.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod intellectus mouens omnia, sicut primum in omnibus existit per essentiam et uirtutem. Set aliquid est in alio duobus modis: uno modo tanquam ab eo a quo dependet et tale quod sic est in alio contrahit labem et sordem ab eo in quo est, et permixtum est ei, et hoc modo intellectus humanus est in corpore humano, scilicet tanquam in eo ad quod dependet, et ideo est ei permixtus. Alio modo est aliquid in alio tanquam independens ab eo in quo est et sic est in alio non contrahit ab eo in corruptionem nec permixtionem, unde quod sic existit in alio non est permixtum ei. Hoc autem modo existit primum in omnibus et eius intellectus qui mouet omnia tanquam independens ab omnibus et ideo impermixtus est.

Ad secundam rationem dicendum quod aliquid participatur ab alio duobus modis: uno modo secundum solam influentiam, alio modo secundum participationem essentie, sicut ens quod positum est a philosophis esse principium omnium participatur ab omnibus per essentiam et participatione essentie et hoc est participatio dependente, unde quod sic participatur ab alio dependet ab ipso. Vnde ens dependet ab omnibus entibus a quibus participatur primum participatur ab omnibus non participante essentie, set participatione et influentie et exitus. Hoc enim modo participant res ipsum, quia participant influentiam eius, unde quedam entitatem participant cum ipso, quia eis influit esse, aliis uitam, aliis intellectum, sicut res omnes ab ipso exierunt ita participant ipsum secundum exitum et influentiam, set iste existus non est sicut radiis exit a lumine. Radiis enim ita exit a lumine quod lumen est in eo secundum essentiam et participat lumen secundum essentiam. Et propter hoc res non exeunt a primo sicut radius a lumine set exeunt ab ipso sicut donum exit a datore et a largiente. Donum enim non participat datorem per essentiam nec e contrario, nec similiter creature participant primum ule influentiem esse uel uite uel intellectus, et quod hoc modo participetur ab aliquo non est ei permixtum set quod primo modo participatur ab aliquo est eis permixtum, et ideo intellectus uniuersalis impermixtus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3