Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 4
Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit in omnibus secundum essentiam uel secundum uirtutem[lec 10 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit in omnibus secundum essentiam uel secundum uirtutem, et hoc est querere utrum ille intellectus uel primum, quod idem est, sit ubique et in quolibet per essentiam, et ostenditur quod sic: cuiuslibet substantie uel coartationis coartatio in sua existentia causa est aut defectus simplicitatis aut dependentia a materia aut limitatio essentie et uirtutis et operationis. Hoc per inductionem comprobatur. Coartatur enim substantia propter defectum simplicitatis, sicut patet in substantiis corporalibus que non possunt extendi ultra terminos sue dimensionis et materie propter dependentiam a materia sicut patet in formis et substantiis materie alligatis, sicut patet in anime differentiis. Propter limitationem autem predictorum sicut patet in omnibus causatis tam simplicibus separatis quam compositis coniunctis consideratis sua uirtute et operatione et existentia ipsarum in rebus aliis, ergo illud a quo omnia predicta remouentur ad nichil coartatur sue essentie in existencia, set primum est huiusmodi, ergo ad nichil coartatur in sue essentie existentia, set primum est huiusmodi, ergo ad nichil coartatur in sue essentie existentia, ergo qua ratione est per essentiam alicui eadem et ubique et qua ratione in uno eadem et in pluribus. Primum igitur existit in omnibus et ubique per essentiam et ita intellectus uniuersalis mouens omnia existit in omnibus per essentiam.
Secunda ratio hec est: in omnibus conditionibus simplicitatis et inmunitatis a coartatione existentie creator infinitam habet excellentiam ad creaturas. Hoc patet sanam habentibus mentem, quia non solum in hiis creator excellit in infinitumcreaturas, set in omnibus conditionibus perfectionis et uirtutis et operationis, set intelligentia propter sui simplicitatem nata est esse ubique non tamen tota simul et celum secundum suarum partium reuolutionem et anima in qualibet parte corporis per essentiam propter sui simplicitatem et ydolum in qualibet parte medii et species abstracte in diuersis intellectibus. Ergo creator quantum ad hoc in infinitum excellit omnes creaturas, ergo necesse est ipsum esse ubique in omnibus per essentiam totum simul. Aliter enim non est predictas excellere creaturas in predicta existentia.
Ad oppositum: sicut dicit Aristoteles in octauo Physicorum,primus unus est solus inmobilis per se et per accidens separatus ab omnibus et existens extra omnia et separatus ab omnibus. Ergo no est in omnibus per essentiam.
Secunda ratio hec est: omnis motor coniunctus essentia et uirtute mobili mouetur secundum exigentiam mobilis, sicut patet de anima que est motor coniunctus essentia et uirtute corpori. Et ideo mouetur secundum exigentiam corporis, ergo si intellectus primus esset coniunctus omnibus rebus et esset in omnibus essentia et uirtute moueretur secundum motum omnium rerum. Hoc autem falsum est et contra Aristoteles in octauo, ergo intellectus primus uel causa prima, quod idem est, qui est motor uniuersalis omnibus, non est in omnibus et ubique per essentiam.
Solutio. Dicendum est quod intellectus qui est motor uniuersalis omnium, sicut intellectus prime cause uel prima causa, quod id est in essentia, est in omnibus essentia et uirtute, sicut ostendunt rationes, et non dependet ab ipsis. Immo in sui essentia fixum existens est nec est contrahens dependentiam nec coartationem ab eis in quibus est et quia ad nichil coartatur, ideo in omnibus est non recipiens ab eis diuersitatem nec contractionem, set est in omnibus manens unum per essentiam et fixum, et stans et independens ab eis tanquam mouens et regens et conseruans et dirigens omnia.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod cum Aristoteles posuit quod primus motor est extra omnia et separatus intellexit quod est extra omnia per independentiam, unde aliquid est extra alia duobus modis: uno modo quia nullo modo est in eis, et sic non est motor primus extra omnia. Alio modo quod quamuis in eis sit tamen nullo modo dependet ab ipsis et sic primus motor est extra omnia et est omnibus per essentiam non dependens ab eis.
Ad secundam rationem dicendum est quod duplex est motor: quidam est coniunctus, quidam est separatus. Dicitur autem motor coniunctus qui est in aliquo per dependentiam ab ipso, sicut anima in corpore, et talis mouetur secundum exigentiam sui mobilis in quo est. Dicitur autem motor separatus qui, licet existat in alio per essentiam, nullo tamen modo dependet ab eo, sicut motor primus, est ergo in omnibus per essentiam. Dicitur autem separatus, quia per essentiam nullo modo nec per uirtutem dependet a rebus, unde sicut radius solaris existit in aere et aqua et tamen illis motis non mouetur radius et hoc est quia non dependet ab illis, set ab alio principio fixo non moto, sicut a sole, similiter primus motor est in omnibus per essentiam independens ab eis, cum sit fixus de sua essentia, et ideo dicitur separatus et ideo non mouetur secundum motum uel exigentiam rerum.
On this page