Quaestio 9
Quaestio 9
In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
[lec7 q9] Circa nonam questionem sic proceditur et queritur in quo genere cause comparetur anima ad corpus. Et ostenditur primo quod comparetur ad corpus in genere cause efficientis. Omne enim illud quod est artifex corporis mouens ad eius productionem et generationem est causa efficiens ipsius. Set anima est huiusmodi respectu corporis, sicut patet in spermate, in quo anima mouet ad formationem corporis sicut artifex. Ergo anima comparatur ad corpus in ratione cause efficientis.
Secunda ratio hec est: omne illud quod influit motum et regimen corpori est causa efficiens illius, quia causa efficiens est, unde motus. Set anima est huiusmodi respectu corporis, ergo anima comparatur ad corpus in ratione cause efficientis. Quod autem anima comparetur ad corpus sicut causa finalis, sic ostenditur: omnia instrumenta sunt propter finem, quia finis eis imponit necessitatem et omnibus que sunt ad finem, set partes corporis sunt instrumenta anime et totum corpus est sicut instrumentum anime, quia, sicut habetur ab Aristotele, anima operatur per corpus et per partes eius tanquam per instrumenta, ergo anima est causa finalis ipsius corporis.
Quod autem anima sit causa formalis corporis sic ostenditur: dicit enim Aristoteles in capitulo ‘de uegetabili’ quod anima est causa formalis corporis quia dat ei esse, scilicet uiuere. Item est causa efficiens quia est principium, unde motus, in corpore. Item est causa finalis ipsius quia omnia corpora et partes eorum sunt instrumenta anime et fiunt propter ipsam.
Ad oppositum: dicit Aristoteles in loco illo in quo determinat in quo genere cause anima comparetur ad corpus quod anima comparatur ad corpus sicut causa formalis ipsius corporis et non dicit quod comparetur ad ipsum in alio genere cause.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima comparatur ad corpus secundum triplex genus cause. Comparetur enim ad ipsum sicut efficiens causa, secundum quod est principium in ipso, unde motus, et secundum quod est principium ortus corporis. Item comparatur ad ipsum sicut causa finalis secundum quod corpus et partes eius sunt propter animam. Item comparatur ad ipsum sicut causa formalis secundum quod perficit corpus et dat esse ipsi corpori.
On this page