Quaestio 10
Quaestio 10
[lec7 q10] Circa decimam questionem sic proceditur et queritur quo modo actus actiuorum sunt in patiente et disposito per hoc, ergo uult Aristoteles quod actus sit in patiente, sicut in subiecto disposito per ipsum. Set cum sit duplex actus, scilicet primus, et hic est forma, et secundus et hic est comparatio. Queritur enim de quo actu hoc intelligendum est et intelligimus hoc de actu secundo, qui est operatio, et queritur de illo actu in quo sit ut in subiecto utrum, scilicet in agente uel in patiente, et ostenditur quod sit in agente tanquam in subiecto et non in patiente, sicut dicitur in libro Phisicorum, actio et passio idem sunt. Set dicitur actio in comparatione ad agentem. Dicitur passio in comparatione ad patientem, ergo actio debet esse in agente ut in subiecto et non in patiente.
Secunda ratio hec est: sicut habetur in libro De generatione, proprium est forme agere et materie pati. Set in illo est actio ut in subiecto cuius est agere, ergo actio est in forma ut in subiecto. Set forma est agens et non patiens, ergo actio est in agente ut in subiecto et non in patiente.
Ad oppositum: dicit in libro secundo De anima hic quod omnis actus natus est fieri in propria potencia et in propria materia et etiam dicit quod actus actiuorum sunt in patiente et disposito et sic habetur per ipsum quod actio est in materia et in patiente ut in subiecto et disposito.
Secunda ratio hec est: actio est cum motu, ergo actio est in eo ut in subiecto in quo est motus ut in subiecto. Motus autem non est in agente sicut in subiecto set sicut in causa solum et in patiente sicut in subiecto, ergo similiter et actio.
Tercia ratio hec est: in eo est actio ut in subiecto quod est potencia ad actionem quia eiusdem est potencia et actus. Set patiens est potencia respectu actionis, ergo in patiente est actio ut in subiecto. Set agens est in potencia actiua respectu actionis, ergo in eo non est actio sicut in subiecto set solum sicut in causa.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod duplex est actus, scilicet primus et hic est forma, secundus et hic est operatio et utrumque est in propria materia sicut in subiecto. Vnde actus primus qui est forma respicit materiam primam quam perficit et que est potencia ad ipsum et que est patiens respectu agens introducentis formam in illa. Secundus actus respicit proprium subiectum quod est obiectum ipsius et proicit ad eius receptionem. Et sermonem illum intelligit Aristoteles de forma, cum ponit quod forma que est actus sit in propria materia et in propria potencia ordinata ad ipsum. Et sermo similiter uerus est de actu secundo. Vnde dicendum est quod omnis actus siue primus siue secundus est in propria materia uel in patiente est, quod est idem, ut in subiecto.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod actio est in duobus, in uno, sicut in causa a qua est et hoc modo est in agente, et est in alio sicut in subiecto in quo est et hoc modo est in patiente, quod est subiectum recipiens actum et quod est potencia ad ipsum. Vnde forma est in agente ut in causa a qua fluit et in materia patiente, sicut in subiecto quod complet et perficit.
On this page