Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

[lec9 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur quo modo uirtus differt uitalis qui reducitur ad animam uegetabilem ab illa que radicatur in corde, quia uirtus uitalis est que est ab anima uegetabili est in omni uirtute uiuente, sicut et anima uegetabilis. Virtus autem uitalis que radicatur in corde solum est in animalibus, ergo hec uirtus fundatur in anima sensibili et illa in uegetabili, ergo differunt iste uirtutes uitales.

Ad oppositum: ponit Aristoteles radicem et primum principium uite esse animam uegetabilem, ergo omnis uirtus uitalis ad animam uegetabilem reducitur, ergo non differt illa que radicatur in anima uegetabili ab illa que in corde radicatur, quia illa etiam que in corde radicatur ad animam uegetabilem reducitur et non differt ab alia uirtus uitalis radicatur in anima uegetabili.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod duplex est uirtus uitalis, quedam est unibilis que conuenit cuilibet differentie anime et hec predicatur de omnibus uirtutibus uitalibus et non diuiditur ex opposito contra aliquam uirtutem uitalem. Est autem que est propria et diuersa contra alias et hec est duplex: una que fundatur in anima uegetabili in qua communicant omnia uiuentia et hec est in plantis et in animalibus. Alia autem est que mouet cor et arterias secundum dilatationem et contrictionem et infundit spiritum et calorem naturalem et uitam toti corpori. Et secundum istam diuisionem medicus ponit tres uirtutes, scilicet uirtutem naturalem, et hec fundatur in anima uegetabili et operatur sicut natura in nutriendo, augendo, generando. Alia est que mouet cor et arterias quam appellant uitalem uel spiritualem. Terciam enim apellant animalem uel sensibilem et una radicatur in anima uegetabili. Alie due in sensibili. Set tercia radicatur in ipsa propter cognitionem, scilicet sensibilis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3