Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum anima intellectiua possit esse in corpore sine aliis differentiis anime que sunt anima uegetabilis et sensibilis
[lec9 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum anima intellectiua possit esse in corpore sine aliis differentiis anime que sunt anima uegetabilis et sensibilis. Et ostenditur quod sic: proprium est substantiarum spiritualium ut inprimant supra substantias corporales et non e conuerso et sine medio. Ergo anima intellectiua cum sit substantia spiritualis potest imprimere supra corpus absque uirtutibus intermediis que sunt uirtus sensitiua et uegetabilis. Ergo non indiget illis ad hoc ut regat corpus. Ergo anima intellectiua potest esse in corpore absque aliis differentiis anime.
Secunda ratio hec est: in corpore celesti est motus ab intellectu secundum auctores et hoc sine aliis differentiis anime, scilicet uegetabili et sensibili. Ergo sicut intellectus mouet et perficit corpora superiora sine aliis differentiis anime, similiter et intellectiua anima potest mouere et perficere corpus humanum sine aliis differentiis anime, scilicet sine uegetabili anima et sensibili.
Ad oppositum: corpus cuius anima intellectiua est perfectio est natum dissolui, ergo necesse est quod habeat uirtutem per quam restauretur ad hoc ut conseruetur. Hec autem uirtus est anima uegetabilis, ergo corpus quod perficitur ab anima intellectiua necesse est habere animam uegetabilem. Item per illam conseruatur in suo simili per uirtutem generatiuam. Item intellectus perficitur in accipiendo formas corporales prout ut corpori applicatur. Forme autem corporales in sensu representantur, ergo ubi est intellectus necesse est audire sensum a quo accipiat intellectus formas, ergo anima intellectiua non potest esse in corpore sine anima uegetabili et sensibili.
Secunda ratio hec est: anima intellectiua est simplex; corpus uero compositum et inter simplex et compositum est medium uniens ipsa. Ergo inter animam intellectiuam et corpus sunt uirtutes medie ad uniendum animam intellectiuam cum corpore, et hee sunt uirtutes uegetabiles et sensibiles et medium uniendi animam sensibilem cum corpore est spiritus. Medium autem uniendi uegetabilem cum corpore est calor naturalis, et ita anima intellectiua non potest esse in corpore sine anima uegetabili et sensibili.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima intellectiua non potest esse in corpore sine anima uegetabili et sensibili que famulantur ei et faciunt corpus esse habile ad receptionem anime intellectiue.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod substantia spiritualis est duplex: quedam est perfectio corporis et hec non potest perficere nec imprimere supra sine aliis uirtutibus mediantibus. Et est alia que non est perfectio corporis et hec potest mouere corpus et imprimere aliquid supra ipsum sine intermedio et maxime sine aliis substantiis spiritualibus intermediis.
Ad secundam rationem dicendum est quod non est simile de intelligentia que mouet corpus celeste et de illo qui est perfectio corporis humani, quia corpus celeste non eget uirtute uegetabili quia in se bene conseruatur cum sit perpetuum nec eget uirtute sensibili, cum non sit necesse ei apprehendere formas corporales. Item magis habile est ad recipiendum influentiam sui motoris sine mediis quam corpus humanum ad recipiendum influentiam ab anima intellectiua. Et ideo corpus celeste non indiget uirtutibus mediis ad hoc ut perficiatur ab influentia sui motoris sicut corpus animatum, ad hoc ut ab anima intellectiua perficiatur. Et ideo non potest anima intellectiua esse in corpore humano sine anima uegetabili et sensibili, et sic patet solutio.
On this page