Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 5
Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.[lec9 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus. Et ostenditur quod dicatur uniuoce de omnibus uiuentibus, quia omnia uiuentia consistunt in eodem genere. Illud autem est genus substantia uiuens. Set genera dant sua nomina et diffinitiones eis quorum sunt genera, sicut dicitur in libro Vegetabilium. Omne autem tale uniuoce dicitur de omnibus de quibus dicitur, ergo substantia uiuens uniuoce dicitur de omnibus uiuentibus. Hoc autem non est nisi per uitam. Ergo uita est uniuoce in omnibus uiuentibus.
Secunda ratio hec est: uita egreditur ab unione anime cum corpore secundum quod anima est perfectio corporis organici habentis uitam. Set anima existit uniuoce in quolibet corpore et dat esse uniuocum cuilibet corpori. Ergo uita est uniuoce in omnibus uiuentibus. Minor patet quia anima dat esse uiuens cuilibet corpori.
Tercia ratio hec est: uiuere uiuentibus est esse in genere substantie quod est esse substantie. Set esse eorum que sunt in genere eodem est dictum uniuoce, ergo uiuere in omnibus uiuentibus est dictum uniuoce et non equiuoce.
Quarta ratio hec est: homo communicat cum omnibus creaturis et cum entibus communicat in esse cum uiuentibus communicat uitam, cum sensibilibus communicat in sensu, cum intelligentibus communicat cum intellectu. Hec autem communicatio est uniuoca et non equiuoca, cum sit communicatio in genere substantie, ergo omnia entia uniuoce communicant cum homine in esse et omnia uiuentia communicant cum homine uniuoce in uita. Ergo uita dicitur uniuoce de omnibus uiuentibus et non equiuoce.
Ad oppositum: uita in uiuentibus est ab anima uegetabili que communiter est in omnibus uiuentibus. Set anima uegetabilis non est eiusdem speciei aut nature prout est in omnibus uiuentibus, ut ostensum est, ergo neque uita. Ergo uita non est uniuoce in omnibus uiuentibus.
Secunda ratio hec est: uiuere in plantis est ab anima uegetabili, in brutis est ab anima sensibili. In homine autem est ab anima intellectiua et ita secundum diuersas differentias anime est uiuere in omnibus uiuentibus. Set in istis differentiis anime est diuersa natura dandi uitam et uiuendi et diuersum regimen. Ergo et diuersa uita et non uniuoca, ergo uita non est uniuoce in omnibus uiuentibus.
Tercia ratio hec est: anima comparatur ad corpus duobus modis: uno modo secundum quod dat esse, alio modo secundum quod est principium operationis. Et primo modo ipsi anime a parte corporis respondet equalitas complexionis. Secundo modo diuersitas partium. Set neque est eadem complexio in omnibus uiuentibus nec unica nec eiusdem nec non eadem natura organis nec unica, set incomparabilis, nec idem regimen immo equiuocum, ergo neque eadem uita uniuoca immo equiuoca. Ergo uita non est uniuoce in omnibus uiuentibus.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod uita est duobus modis. Est enim quedam uita que est communis ad omnes actus primos que uita egreditur a differentiis anime communiter, et est alia uita que agreditur ab anima uegetabili in omnibus uiuentibus. Et prima uita est communis per predicationem. Secunda autem est communis per radicationem, quia radicatur in quodam principio quod communiter est in omni uiuente. Hoc autem est anima uegetabilis. Et a prima uita dicuntur omnia uiuentia et illa uita contrahitur per suas differentias ad uegetabilia, sensibilia, intellectibilia. Secunda autem uita non denominat in complendo nisi sola uiegetabilia. Hec autem secunda uita non est uniuoce in omnibus uiuentibus, similiter nec prima uita nisi uno modo uniuocationis, quia quot modis est communitas et idemptitas essentie tot modis est uniuocatio et equiuocatio. Idemptitas autem essentie est quatuor modis: uno modo secundum quod essentia nominat naturam fixam et determinatam, et hoc modo uita non est eadem per essentiam in omnibus uiuentibus nec prima nec secunda. Est autem alia idemptitas essentie que est idemptitas nature et hoc modo dicitur omnis aqua esse eadem per essentiam omni aque, quia sunt eiusdem nature. Et hoc modo esse uel uita non est eadem per essentiam in omni uiuente, et ita quantum ad istos duos modos non est uita uniuoce in omni uiuente nec prima uita nec secunda. Et hoc probant rationes ad oppositum. Est autem alia idemptitas essentie que est idemptitas intensionis. Et hoc modo uniuersale est idem per essentiam secundum quod est in pluribus singularibus et hoc etiam modo uita est eadem in omni uiuente et uniuoca, scilicet secundum intensionem solum, et quantum ad hoc procedunt rationes hoc probantes. Est enim quarta idemptitas essentie que est idemptitas modi accipiendi secundum quod dicitur quod omnia sunt in eodem nunc per essentiam. Hoc autem est uerum per modum accipiendi. Et de hac idemptitate per essentiam non curamus et etiam secundum istam uita est uniuoce in omnibus uiuentibus et loquor de prima et secunda uita. Et per hoc soluuuntur rationes ad utramque partem, quia quedam illarum procedunt secundum unam partem, alie autem secundum aliam partem, sicut uisum est.
On this page