Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime

[lec9 q6] Circa sextam questionem sic proceditur et queritur per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime. Et ostenditur quod per operationes et obiecta: per illa que manifesta sunt in scientia est deuenire ad minus manifesta, quia, sicut uult Aristoteles, innata est nobis uia a prioribus et certioribus et ignotiora et in certiora. Set operationes et obiecta sunt manifestiora quam potencie, sicut uult Aristoteles, ergo per operationes et obicta est deuenire in cognitione potenciarum.

Secunda ratio hec est: sicut uult Aristoteles, actus et obiecta precedunt potencias secundum uiam rationis et diffinitionis et cognitionis set ab illis est incipiendum in substantia, que sunt priora in uia cognitionis, ergo ad habendum cognitionem potenciarum est incipiendum ab operationibus et obiectis.

Ad oppositum scientia procedit per priora secundum naturam, set potencie sunt principia et radices a quibus elicitur actus, ergo potencie secundum naturam precedunt operationes et actus, ergo incipiendum est a potenciis ad cognitionem actuum et operationum et non e conuerso.

Tercia ratio hec est: omnis substantia est causa suarum operationum et operationes sunt accidentia ipsius substantie. Set substantia precedit accidens, ergo substantia precedit suas operationes. Potencia uero media est inter ipsam substantiam et suas operationes, ergo potencie precedunt operationes, ergo a potenciis incipiendum est et non ab operationibus.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod in scientia de anima incipit Aristoteles ab obiectis et operationibus ad potencias anime. Substantia enim anime cognoscitur per suas potencias et potencie cognoscuntur per operationes. Operationes autem cognoscuntur per obiecta, et ideo ab obiectis ad operationes procedendum est, et ab operationibus ad potencias.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod prius est duobus modis. Est enim prius tempore et prius natura. Item est prius simpliciter et quo ad nos de prioritate temporis non curamus. De prioritate autem quo ad nos actus sunt priores potenciis, et obiecta actibus cum nobis sint manifesta. Prioritas autem simpliciter et quo ad naturam est dupliciter aut enim in uia generationis aut incompletionis et finitate nature et sic potencie precedunt actus aut est prius natura in uia completionis et cognitionis. Et hoc modo obiecta precedunt actus et actus uel operationes potencias et secundum hec priora precedit scientia, et ideo in scientia incipiendum est ab obiectis ad operationes et ab operationibus ad potencias.

Ad secundam rationem dicendum est quod quamuis substantia precedat potencias per naturam et potencie operationes, tamen in uia cognitionis potencie precedunt substantiam et operationes potencias. substantie namque manifestantur per potentias et potentie per operationes et operationes et obiecta. Sermo de uirtute uniuersali quantum ad uitam et generationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6