Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
[lec11 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre. Et secundum quem modum est in ipso. Ostenditur autem quod sit in ipso: sicut habetur in septimo Methaphisice, semen facit sicut illa que fiunt ex artificio, quia in eo est forma in potencia et illud ex quo est semen conueniens est in semine quoquo modo et intendit dicere quod anima que est forma seminum est in ipsis sicut artis et principium est in artifice, ergo secundum Aristotelem, anima secundum suam substantiam que est futura perfectio et forma seminis est aliquo modo in semine.
Secunda ratio hec est: sicut habetur in septimo Methaphisice, omne quod fit quoquo modo fit a conuenienti nomine et specie et intendit quod generans et generatum sint similia nomine et specie. Ergo in eo quod generans est principium speciei per quod assimulatur generanti, ergo cum semen sit illud quod debet generari et ex quo debet fieri fetus, necesse est ut in ipso semine sit aliquo modo substantia forme per quam naturam est perfici et per quam est simile de generanti in potencia et completum est simile est eidem actu. Set anima est huiusmodi forma seminis, ergo necesse est ut in semine sit aliquo modo substantia anime que est futura perfectio ipsius.
Ad oppositum: sunt duo in anima, scilicet substantia anime et potencia eius. A parte substantie dat anima esse; a parte potencie dat anima operationem. Si igitur substantia anime est perfectio in semine, ergo semen habet esse et uitam rei anime. Set omne tale est perfectum ab anima de sui natura, ergo semen esset perfectum ab anima de sui natura. Hoc autem est falsum, ergo in semine non est aliquo modo substantia anime.
Secunda ratio hec est: sicut habetur in secundo De anima, "anima est perfectio corporis organici potencia uitam habentis", et dicit Aristoteles quod corpus quod est potencia ad uitam est corpus sicut perfectum et non sicut semen uel fructus, ergo cum semen secundum Aristotelem non habet potenciam ad uitam que potencia datur ab unione substantie anime, patet quod anima secundum sui substantiam non est aliquo modo in semine cuius est futura perfectio.
Ad hoc dicimus quod anima secundum substantiam aliquo modo est in semine sicut testatur Aristoteles in libro De animalibus. Est enim in semine secundum potenciam et per operationem uirtutum et naturalis organizatio, ergo corpus perfecte et tunc anima que est ibi potencia perfectio fit actu.
Ad primam rationem in contrarium dicendum quod anima est in corpore duobus modis: uno modo est in corpore sicut actu existens in ipso et actu complens ipsum, et hoc modo solum est anima in corpore animato complete organizato. Et hoc modo non est in semine. Alio modo est anima in aliquo, sicut potencia existens in illo et potencia complens et sic est in semine ante completam eius organizationem. Non ergo dat anima esse uitam semini secundum actum set solum secundum potenciam, et ideo non sequitur quod semen sit animal. Vnde eo modo quo est in ipso dat ei uitam et esse.
Ad secunda rationem dicendum quod aliter loquitur de anima in secundo De anima, secundum quod est perfectio corporis organici uitam que est completam habentis et loquitur de potencia ipsius prout est ad uitam complete participatam et ideo excludit semen, nichilominus tamen sequitur quod anima sit in semine secundum potenciam.
On this page