Quaestio 3
Quaestio 3
De uirtute illa anime quo modo procedat cum semine an per decisionem an per solam sui multiplicationem et influentiam.
[lec11 q3] Circa terciam questionem sic proceditur: supposito quod natura illa anime que est in semine sit uirtus anime. Queritur de uirtute illa anime quo modo procedat cum semine an per decisionem an per solam sui multiplicationem et influentiam. Et ostenditur quod procedit cum semine uirtus illa sine decisione. Set per solam sui multiplicationem et influentiam duplex est forma: quedam que est distensa secundum uel per materiam, quedam que non. Illa que est distensa diuiditur secundum diuisionem materie. Illa uero que non est distensa non diuiditur secundum diuisionem materie, ergo procedit cum semine in quo est sine decisione et diuisione et non decinditur sicut semen.
Secunda ratio hec est: diuisio omnis accipitur a parte materie, unde forma non diuiditur nisi per diuisionem materie. Set per suam naturam multiplicatur, unde in formis est multiplicatio sine diuisione. Virtus autem anime est habens naturam materie forme maxime, ergo de sui natura non diuiditur. Ergo cum ab anima fluat supra semen fluit in semine sine decisione, ergo per solam influentiam et multiplicationem exit cum semine et sine sui decisione et diuisione.
Ad oppositum: uirtus anime que fluit cum semine sequitur calorem naturalem et spiritum. Set spiritus et calor naturalis decinduntur et procedunt in semine per uiam decisionis, ergo uirtus illa procedit in semine secundum uiam decisionis.
Secunda ratio hec est: uirtus anime procedit cum semine deciso a superfluitate nutrimenti et a substantia membrorum et uirtus illa est insita membris et a membris fluit cum decisione seminis, ergo necesse est ut sequantur decisionem humiditatis membrorum et diuisionem. Ergo uirtus illa decinditur, ergo procedit secundum uiam decisionis.
Solutio. Ad quod dicendum est quod uirtus que est in semine fluens ab anima patris procedit cum ipso semine per uiam multiplicationis et influentie et non per uiam decisionis. Hoc enim proprium est uirtutis et maxime in uirtutibus substantiarum incorporearum, scilicet quod procedunt per uiam influentie non per uiam decisionis. Et concedende sunt rationes inducte ad hanc partem.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod uirtus anime procedens cum semine sequitur calorem naturalem et spiritum tanquam media differentia ipsam et quibus ipsa operatur in semine, non tamen ad decisionem eorum decinditur. Spiritus enim et calor naturalis cum suo subiecto quod est humor sunt res corporales et ideo diuiduntur et decinduntur. Virtus uero anime cum sit spiritualis res non decinditur set solum multiplicatur in semine et cum eo procedit per uiam influentie sine decisione.
Ad secundam rationem dicendum est quod sicut deciso membro non decinditur substantia anime cum eo nec uirtus eius, sicut ostensum est, similiter ad decisionem humiditatum membrorum nec ad decisionem substantie seminis sequitur decisio uirtutis anime que procedit cum semine, set sola multiplicatio et influentia cum non sit distensa.
On this page