Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum intellectus sit idem cum substantia anime ut dicatur quod intellectus sit ipsa anima, sicut posuit Democritus et Anaxagoras
[lec 10 q6] Circa sextam questionem sic proceditur, et queritur utrum intellectus sit idem cum substantia anime ut dicatur quod intellectus sit ipsa anima, sicut posuit Democritus et Anaxagoras, et ostenditur quod sic: perfectio substantialis hominis est intellectus et est forma perfectiua hominis. Set omnes potentie actiue que a parte forme radicantur in aliquo radicantur in forma illius, ergo omnes potentie anime que sunt in homine radicantur in forma perfectiua hominis. Hec autem est intellectus, ergo potentie omnis anime radicantur in intellectum. Illud autem in quo radicantur potentie anime est substantia anime, quia potentie anime radicantur in substantia, ergo intellectus est substantia anime.
Secunda ratio hec est: anima humana est separabilis secundum suam substantiam, ergo illud quod in ipsa est separabile est sua substantia, set separabile in ipsa non est nisi intellectus, ergo intellectus est substantia anime humane.
Tercia ratio hec est: omne illud quod operatur et est principium operationis in natura irradians supra alia est habens naturam substantie, quia solius substantie est operari et irradiare supra alia et influere in operatione, set intellectus agens irradiat supra potentias anime in operationibus illarum. Ergo habet intellectus naturam substantie et non habet naturam substantie nisi substantie anime, ergo intellectus agens habet naturam substantie anime, ergo intellectus agens est substantia anime.
Ad oppositum: omnis substantia in qua differt sua actio a sua substantia est habens aliquid sine quo non agit et est medium inter ipsam et suam operationem per quod ordinatur ad operationem. Set anima est substantia in qua differt sua actio a sua substantia, ergo est aliquid medium inter ipsam et suam operationem. Medium autem inter substantiam et suam operationem est potentia per quam substantia ad operationem ordinatur, ergo in anima sua potentia est medium inter substantiam et suam operationem, ergo potentia anime differt a sua substantia. Set intellectus est potentia anime, ergo differt a substantia anime, ergo intellectus non est substantia anime.
Secunda ratio hec est: si intellectus esset substantia anime eadem ratione sensus esset substantia anime, et uirtus uegetalis similiter, cum sese habeant ad substantiam anime sicut intellectus, set iste uirtutes sunt diuerse et coartate ad diuersa obiecta et organa, ergo sic unum et idem haberet diuersitatem essentie et coartationem a parte sensus et uirtutis uegetabilis et non coartationem a parte intellectus, hoc autem inconueniens, et sequitur ex hoc quod substantia anime sit intellectus, ergo hoc est falsum, ergo intellectus non est substantia anime et procedit bene ista ratio de anima simpliciter et non comprehendo ad materiam, quia faciendo nullam differentiam ponebant philosophi intellectum esse substantiam anime simpliciter.
Solutio: dicendum est quod antiqui philosophi posuerunt animam et intellectum esse eadem simpliciter ignorantes differentias anime non ponentes nisi differentiam que est intellectiua. Et propter hoc manifestat eius operationes, et ideo posuerunt in solo homine animam et intellectum posuerunt esse idem cum substantia anime et esse substantiam anima intellectum. Hoc autem est falsum. Dicendum tantum est quod intellectus potest nominare substantiam uel potentiam si nominet intellectus substantiam, sic est idem cum substantia anime, quia hoc modo intellectus est substantia intelligens. Hoc autem est anima. Si autem nominet potentiam sic non nominat substantiam anime. Set potentiam ab anima intellectiua fluentem et non est substantia ipsius anime, et quia tantum hee ostendunt rationes, scilicet quod intellectus sit simpliciter substantia anime, ideo ad illos respondendum est.
Ad primam ergo rationem in contrarium dicendum est quod perfectio hominis est anima intellectiua, set anima intellectiua prout nominat substantiam habet tres potentias, scilicet uegetalem, sensitiuam et intellectiuam. Dicit Dyonisus et Auicenna quod anima non est nomen substantie set officii, et ita anima intellectiua non debet dici intellectus nisi ab operatione et posteriori, unde intellectus non est substantia ipsius anime, quod autem dicatur anima intellectiua hoc non est, quia intellectus sit eius substantia. Set quia est eius potentia et intelligere eius operatio, et ita intellectus non est perfectio hominis set est potentia uel operatio eius, quod est perfectio hominis, hoc autem est anima.
Ad secundam rationem dicendum est quod anima humana est separabilis. Set in illa separatione sunt duo, scilicet illud quod separatur, et hoc est substantie anime humane, et illud quo separatur et hoc est intellectus agens, unde illud quod est in anima separabile tanquam illud quod separatur illud est substantia anime. Intellectus autem non est huiusmodi, set illud quo separatur.
Ad terciam rationem dicendum est quod principium operationis est duplex: unum est influens et hoc modo anima est principium operationis. Aliud autem est quo influit et hoc modo potentia anime est principium operationis, quia mediante ipsa influit anima operationem, sicut lux influit operationem mediante lumine, scilicet illuminando, et lumen est de genere lucis tamen non est lux set est de genere lucis tanquam illud quo influit lux operationem. Similiter potentia anime non est anima set de genere substantie anima tanquam illud quo influit anima operationem et est spiritualis illa potentia, sicut anima, et operans per naturam ipsius anime et exigentiam, et ita intellectus non est substantia anime set potentia anime, quia est illud quo influit anima operationem.
On this page