Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura

[lec 10 q5] Circa quintam sic proceditur et queritur utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura. In uiuentibus autem sit anima uel uita, in intelligentibus autem sit intellectus, ut dicatur quod res nichil aliud sint quam primum multiplicatum et ut dicatur quod uniuersitas rerum sit substantia creatoris multiplicata. Et ostenditur quod sic: omne illud quod ab aliquibus participatur rebus secundum differentias essentiales illarum rerum per quas sunt res id quod sunt est principium essentiale constitutiuum omnium que sunt in illo genere. Set primum est huiusmodi respectu uniuersitatis rerum, ergo primum est principium constitutiuum omnium rerum essentiale. Maior patet. Animal enim quod participatur ab omni animali per differentias constitutiuas eius est principium essentiale cuiuslibet animalis et idem cum quolibet in quolibet. Minor patet, quia triplex est genus rerum: sunt enim quedam res entes, quedam uiuentes, quedam intelligentes et secundum ista tria participatur creator a creaturis. Est enim ens et uiuens et intelligens et per rationem entis participatur ab omnibus entibus. Per uitam autem a uiuentibus, per intellectum ab intelligentibus. Cum ergo ista recipiantur in creatura per que creator participatur ab illis, necesse est quod primum sit in entibus principium entis et ita naturalis forma in uiuentibus sit principium uite et ita anima et intelligentibus sit principium intellectus, cum igitur non sint plura genera rerum patet quod primum est omnia in omnibus, nichil aliud ergo est uniuersitas rerum quam substantia primi multiplicata.

Secunda ratio hec est: sicut scribitur in libro De causis, prima rerum creaturarum est esse, quia ens latius est omni re et communius. Est enim supra animam et supra sensum et supra intellectum et dicit etiam commentator ibi quod ens est adherentie, quia cum omnibus adheret et hoc est quia pluribus adheret et communius. Set primum quod est motor omnium est supra omne ens et communius est omni ente creato, ergo est uehementis adherentie quam aliquod ens. Set omne principium quod maxime est adherentie maxime est idem cum omnibus, quia illa adherentia est propter idemptitatem, ergo primum maxime est idem cum omnibus, sicut ergo ens est idem cum omni ente per essentiam et est anima in omnibus creatis, quia ens in homine idem quod homo et in ligno idem quod lignum, et sicut uniuersale est idem cum quolibet singulari, unde homo in Sorte idem est quam Socrates, eodem modo primum principium in quolibet est idem cum quolibet, ergo est in homine homo et in bruto brutum uel eius principium, et sic de aliis. Ergo primum est omnia in omnibus est, ergo unitas rerum ipsum primum multiplicatum.

Tercia ratio hec est: omne illud propter cuius esse est esse cuiuslibet et cuius esse est esse omnium et propter cuius uitam est uita omnium et propter cuius motor est motus omnium, et propter cuius intellectum est intellectus omnium uniuersaliter est principium esse in entibus et uite in uiuentibus et intellectus in intelligentibus. Set causa prima est huiusmodi, ergo est essentiale principium omnium istorum in creatis. Set omne tale principium est cum omnibus in quibus est, ergo primum est idem cum omnibus creatis cum sit eorum essentiale principium, ergo est omnia in omnibus. Minor escribitur in libro De causis que talis est: omnis essentia est propter ens primum et omnes res uiue sunt mote per uitam primam, et res sunt habentes scientiam propter intelligentiam primam, et dicit commentator quod hoc est quia causa omnis dat suo causato conditiones quas recipit et dat uitam causa prima suis causatis et motum et uita est et cessio ex ente primo quieto, sempiterno. Et propter hoc datur scientia rebus scientibus quia primum est sciens influens scientiam super omnes res. Set in hac triplici differentia complectuntur omnes res, scilicet in ente uiuente et intelligente. Ergo cum sit principium esse in entibus est forma uel natura in illis, et cum sit principium uite in uiuentibus est anima in illis, et cum sit principium scientie in scientibus est intellectus in illis et non sunt plura genera rerum, ergo cum anima in omnibus resultat ergo opinio eorum qui posuerunt quod primum in entibus et mobilibus sit forma uel natura in uiuentibus anima, in intelligentibus intellectus.

Quarta ratio hec est: duplex est agens: quoddam est agens quod agit ex suppositione alicuius, quoddam autem quod agit ex nichilo. Agens autem ex suppositione alicuius multiplicat res per multitudinem rei sibi suppositione per quam agit, sicut si multiplicetur domus uel aliquid tale, hoc erit per multiplicationem materie ex qua est. Agens autem ex nichilo non potest multiplicare res hec modo, quia non agit ex suppositione alicuius, et propter hoc per aliquid sibi suppositioni non potest res intelligere, ergo si multiplicat eas hec erit per multitudinem sui ipsius. Set primum est agens non ex suppositione alicuius, set ex nichilo, ergo multiplicat res per multiplicationem sui ipsius, quia non potest eas multiplicare cum ei non supponatur aliquid in sua operatione, ergo multiplicatio creaturarum nichil aliud est quam primum multiplicatur, ergo primum est omnia in omnibus, quia illa uia idem est omnibus.

Ad oppositum, omne illud quod est quod est principium intrinsecum in omnibus recipit diuersitatem secundum eorum diuersitatem, quia diuersorum diuersa sunt principia, sicut dicit Aristoteles. Set primo non accidit diuersitas, ergo non est principium intrinsecum et essentiale omnium, ergo non est natura in entibus nec anima in uiuentibus nec intellectus in intelligentibus, ergo non est omnia in omnibus.

Secunda ratio hec est: omne principium intrinsecum rerum dependet quodam modo a materia et a re composita. Set primum nullo modo ab illo dependet, quia omne quod est independens est incompletum. Nullum autem tale est primum simpliciter, ergo primum non esset primum simlicter. Hoc autem falsum, ergo primum nullo modo dependet a rebus. Primum ergo non est omnia in omnibus.

Ad hoc dicendum est quod intellectus uniuersalis mouens omnia est principium omnium in omnibus, unde est principium esse in entibus et est principium uite in uiuentibus et intellectus in intelligentibus, nec tamen est omnia in omnibus, unde ipse non est esse in entibus set est principium esse in entibus et sic de aliis, unde multiplicatio principiorum rerum non facit multiplicationem in creatore a quo exierunt, set ipso existente uno et indiuisibili exierunt ab ipso multa. Iterum influit omnibus esse et uiuentibus uitam et motum et intelligentibus intellectum sine aliqua idemptitate et dependentia cum eis et sine commixtione aliqua et ita non est omnia in omnibus, set est principium omnium que sunt in omnibus. Et concedende sunt rationes que ostendunt quod non sunt omnia in omnibus creaturis.

Ad primam rationem in contrarium dicendum quod participatio est duplex: quedam enim est participatio secundum communitatem essentie et hoc modo omnia que sunt in genere substantie participant substantiam et hoc etiam modo participatur forma ab omnibus formis sub ipsa contentis et hec participatio non est participatio creaturis respectu creaturarum, set est illa participatio secundum quam ratio intellectus participatur ab intelligentibus, et ratio esse ab entibus et ratio uite a uiuentibus loquendo de istis protu sunt in creatis. Est alia participatio que est secundum influentiam, et hec est participatio in creaturis respectu creatoris, sicut enim omnes res entes assimilantur creatori in esse et uiuentes assimilantur ei in uita et intelligentes assimilantur ei in intellectu. Similiter creator entibus influit esse in uiuentibus uitam et intelligentibus intellectum et una est influentia istorum. Receptio autem influentie diuersa, unde in entibus influit motum mediante natura in uiuentibus uitam mediante anima, in intelligentibus intellectum mediante intellectu uel scientiam, et sic creature participant creatorem solum secundum influentiam, quia influit eis quod habent non tamen participant ipsum participatione que est secundum essentiam, prima uero participatio, scilicet illa que est participatio essentie, ponit idemptitatem inter participantia et participatum, unde omnes substantie participantes substantiam sunt eedem cum substantia.

Secunda autem participatio que est influentie non ponit idemptitatem inter participantia et participatum, set ponit diuersitatem inter ea cum alia proportione similitudinis, et hoc modo participant creature creatorem. Assimilantur enim ei omnes creature, set hoc non est assimilatio participationis in esse, set influentia solum, et hec assimilatio est cause ad effectum, sicut pater assimilatur filio sicut causa ad effectum, non tamen esse patris applicatur filio, sic est de creaturis respectu creatoris. Nec tamen omnino est simile de patre respectu filii et de creatore respectu creaturarum, quia pater per decisionem a se factam generat et producit filios, creator autem sine ulla sui decisione producit creatas uel creatum, set sic primum licet participetur a creaturis participatione influentie tamen est idem in essentia cum illis nec est omnia in omnibus nec principium horum intra, quia solum influit in illis quod habent et intelligendum quod hec omnia influit et operatur per intellectum. Vnde per intellectum influit uitam in omnibus uiuentibus et per intellectum influit motum et esse omnibus et per intellectum influit intellectum et scientiam intelligentibus, et ita per eandem operationem hec omnia influit et operatur. posuerunt tamen quidem quod Deus in quantum natura est influit esse et motum entibus, in quantum autem est uiuens influit uitam uiuentibus, in quantum autem intelligens influit intellectum intelligentibus. Hoc autem ponere est erroneum et dico quod omnia influit et operatur per intellectum et per intellectum principium est omnium in omnibus, unde per eandem operationem que est intelligere operatur, sicut anima influendo uitam et sicut natura influendo motum, et sic intellectus influendo intellectum.

Ad secundam rationem dicendum quod non est simile de ente et de primo. Duplex enim est communitas et prioritas: quedam est communitas et prioritas participationis et hoc modo ens prius est et communius omni re, quia participatur ab omnibus rebus creatis, et hec communitas et prioritas uniuersalitatis secundum participationem quam habet ens facit quod ens sit omnia in omnibus et quod contrahatur secundum diuersas differentias rerum, sicut in entibus contrahitur per differentias entium, in uiuentibus per differentias uiuentium, in intelligentibus per intelligentium differentias. Vnde uiuens nichil aliud est quam ens contractum per differentiam uite, quia uiuens est habens uitam et ita est omnia in omnibus creatis. Est autem alia communitas et prioritas que est secundum causalitatem et non secundum participationem essentie, et hoc modo dicitur primum esse communius et prius, scilicet secundum causalitatem, et uniuersalius, quia est causa communis et uniuersalis omnium non tamen est communis in uia altera, et hec communitas causalitatem idem est quam communitas secundum participationem influentie, quia causa influit supra causatum suum. Hec autem communitas et uniuersalitas non ponit idemptitatem in essentia illius cuius est cum eis a quibus participatur, set prima et ideo licet ens sit idem cum omnibus entibus contractum per differentias entium non tamen primum est idem cum omnibus causantis nec est omnia in omnibus. Ad hoc etiam quod dicit Commentator quod ens est uehementissime adherentie dicendum quod aliquid dicitur esse uehementis adherentie duobus modis: uno modo quantum ad participationem omnium rerum, quia, scilicet omnes res participant ipsum, et ideo ipsis uehementer adheret, et hoc modo ens dicitur esse uehementis adherentie, quia hoc modo inmediatius inheret omni rei. Alio modo dicitur aliquid uehementis adherentie quantum ad influentiam et quantum ad conseruationem et non quantum ad participationem essentie, et hoc modo primum dicitur esse uehementis adherentie, quia super omnia influit conseruando ipsa. Vnde scribitur in libro Fontis uite quod uoluntas primi est ligans formam cum materia. Prima autem uehementia adherentie ponit idemptitatem in esse eius quod adheret omnibus quibus adheret et ponit illud esse omnia in illis omnibus, secunda autem uehementia non. Prima autem conuenit enti, secunda prime cause, et ideo causa prima que es motor uniuersalis omnium non est omnia in omnibus.

Ad terciam rationem dicendum quod principium uite et esse et intellectus in entibus uiuentibus et intelligentibus est duplex, quia quiddam est particulare intrinsecum sicut anima est particulare principium intrinsecum uite in uiuentibus et intellectus in intelligentibus et natura principium est et motus in entibus, et tale diuersificat secundum diuersitatem rerum differentium numero et specie, et tale non est unum set plura. Est aliud principium illorum quod est uniuersale principium uite et esse intellectus quod etiam est principium particularium principiorum et tale est principium esse et uite et intellectus in omnibus manens unum et idem fixum per essentiam non dependens ab illis, set separatum, et tale non est idem cum omnibus et tale est principium unde non influit uitam, quia sit anima illius in quo influit uitam nec intellectum, quia sit illius intellectum cui influit nec esse, quia sit natura illius cui influit esse set influit supra animam que dat uitam. Et influit supra naturam que dat esse et motum, et influit etiam super intellectum, et ita non contrahitur secundum contractionem et diuersitatem rerum nec multiplicatur. Et ideo non est omnia in omnibus.

Ad quartam rationem dicendum quod multiplex est agens ex suppositione alicuius, quoddam est agens ex nichilo. Agens uero ex suppositione diuersificat suam actionem secundum diuersitatem materie que supponitur eis, sicut agens quod est natura. Agens autem ex nichilo sicut primum non diuersificat actionem suam nec effectus suos secundum diuersitatem materie sibi suppponit cum nichil ei supponatur, set secundum exigentiam uirtutis sue, nam agens multiplicans est duplex, quia quedam est multiplicatio per diffinitionem, et hoc modo pater multiplicat per filios. Tercia uero est multiplicatio per effectus extrinsecos, sicut multiplo datoris per dona. In prima autem multiplicationem que est per dffinitionem sit multiplo essentie rei, unde lumen dispergit et diffundit et multiplicat suam substantiam in aere nec tamen decindit eam nec deperdit. In secunda enim producendo filium et multiplicando se per filios pederdit et decindit suam substantiam. In multiplicatione autem que est datoris per dona uel per effectus extrinsecos, quod idem est, non multiplicat agens quodam modo suam substantiam nece deperdit nec diffundit, quia illa multiplicatio est per effectus extrinsecos. Vnde agens in illa multiplicat dona, scilicet dator et non suam substantiam, et causa huius est multiplicatio per extrinseca quam facit. Principium ergo hoc tercio modo multiplicauit creaturas et non primo nec secundo modo set tercio modo scilicet largitudo, sicut dator multiplicat dona sua, scilicet largitudo sua. Vnde dicit Raby Moysis bene dicens in hoc quod creature exeunt a creatore non sicut radius a lumine uel sole nec sicut filius a patre, set sicut donum a datore et a largietate. Vnde dicit Algazel quod factor primus excelsus et gerens largissimus est a quo emanant omne bonum et dicit quod bonum emanat ab aliquo uno modo propter retributionem a materia, alio modo non per retributionem a materia. Largitus autem natura est conferre beneficium operationum unicuique sine spe recompensationis. Hoc autem modo dicit Algazel quod Deus largus est, et ideo ab eo exeunt multa, sicut a largitate, et ideo non multiplicat se multiplicando ea.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5