Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis

[lec 11 q1] Circa primam questionem sic proceditur et queritur utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis, et ostenditur quod sic: sicut dicit in libro Fontis uite forme corporales colliguntur in substantiis spiritualibus quelibet substantia spiritualis gerit in se formas et exemplaria rerum, ergo cum anima sit substantia spiritualis anima gerit in se formas omnium rerum. Omne autem tale habet naturam omnium rerum et compositionem ex omnibus, et habet conformitatem cum omnibus, ergo anima habet naturam omnium rerum et compositionem ex omnibus habet conformitatem cum omnibus rebus.

Secunda ratio hec est: in quolibet genere est proportio naturalis recipientis ad receptum, set anima est receptiua omnium rerum, ergo habet proportionem cum omnibus rebus, sicut ergo occulus habet proportionem cum re quam recipit et cum medio in natura perspicui et conformitatem ita habet conformitatem et naturam cum omnibus rebus, cum omnis res recipiat in se, ergo bene posuerunt philosophi quam anima habet naturam omnium et conformitatem cum omnibus.

Ad oppositum sunt rationes, prima talis est: sicut dicit Algazel, proprium est substantiarum spiritualium ut imprimant supra corporales et non e conuerso. Ergo cum anima sit substantia spiritualis anima imprimet supra substantias corporales et non e conuerso, set illud quod non recipit impressionem ab aliis non gerit in se naturas aliarum rerum nec habet conformitatem cum aliis rebus nec gerit in se naturas aliarum.

Secunda ratio hec est: ponit enim Aristoteles hoc esse inconueniens et habet hoc pro incouenienti, scilicet quod anima habeat in se naturas omnium rerum. Ergo per locum ab auctoritate non habet anima in se naturas omnium rerum.

Solutio. Dicendum est quod anima ponitur a philosophis in se genere conformitates et similitudines omnium propter cognitionem, quia cum sit substantia cognoscitiua in se gerit similitudines omnium rerum sibi representatas et similitudines principiorum per que res cognoscuntur, et ideo posuerunt eam aggregari ex omni rerum similitudinibus non tamen posuerunt quod huiusmodi similitudines essent de substantia anime, set quod essent representande anime, et hanc representationem et aggregationem appelauerunt compositionem ex formis, et ita habet anima conformitatem cum rebus.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duplex est impressio, quedam est impressio corporalis et quedam spiritualis. Impressio autem corporalis est motus, spiritualis autem impressio est cognitio uel species. Substantie ergo corporales imprimunt spirituales operationes et impressiones supra substantias spirituales, quia recipiuntur in substantiis spiritualibus secundum exigentiam spiritualium substantiarum, scilicet modo spirituali et per suas species. Substantia autem spiritualis est duplex: quedam que cognoscit per impressionem extrinsecam, sicut anima, et hec recipit impressionem spiritualem a substantiis corporalibus, scilicet cognitionem uel speciem spiritualem eorum per quam eas cognoscit. Alia autem non cognoscit per impressionem extrinsecam et hoc modo non recipit impressionem a materia a substantiis corporalibus set post e conuerso. Substantie autem spirituales imprimunt impressiones corporales et operationes supra substantias corporales, sicut motum, et ideo patet quod substantie spirituales gerunt in se species uel similitudines substantiarum corporalium, et in hoc habent conformitatem cum principiis et habent naturas illarum.

Ad secundam rationem dicendum est quod receptiuum duplex est: quoddam omnino passiuum, sicut speculum. Aliud est quodam modo actiuum, quia etiam iuuat ad receptionem in se ipso, sicut est anima. Illud ergo quod est receptiuum primo modo denudatum est omnino a forma recepti. Illud autem quod est receptiuum secundo modo habet quodam modo illud quod debet recipere et habet conformitatem cum illo. Et quia anima est tale receptiuum, ideo quodam modo habet species quas debet recipere et habet aliquo modo conformitatem cum illis actu, completionem tamen illius conformitatis non habet actu set habitu, scilicet per acquisitionem formarum rerum habet illam. Aliter enim non iuuaret ad suam cognitionem et receptionem nisi haberet conformitatem cum rebus et ideo anima habet conformitatem cum rebus que conformitas completur per acquisitionem et receptionem similitudinum rerum in ipsa anima.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1