Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum hec conformitas quam habet anima cum rebus sit per similitudines rerum uel per participationem nature et esse rerum ita quod anima sit conformis rebus, quia in ipsa sint secundum ueritatem uel quia in ipsa sint per similitudinem

[lec 11 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum hec conformitas quam habet anima cum rebus sit per similitudines rerum uel per participationem nature et esse rerum ita quod anima sit conformis rebus, quia in ipsa sint secundum ueritatem uel quia in ipsa sint per similitudinem, et ostenditur quod hec conformitas solum sit secundum similitudines et quod res solum sint in anima per suas similitudines et non secundum ueritatem, quia, sicut Algazel ad hoc ut fiat cognitio, tria requiruntur: primum est ut substantia cognoscens sit inmunis a materia. Secundum est ut res que cognoscitur sit denudata a materia. Tercium est ut sit unio istorum ad inuicem, set anima est inmunis a materia, et ideo cognoscit. Ergo res que est in ea per cognitionem et denudata a materia, ergo in anima est illud de re quod denudatum est a materia. Hoc autem est solum species uel similitudo rei, ergo species uel similitudo rei est in anima et non res secundum ueritatem. Ergo anima habet conformitatem cum rebus secundum similitudinem solum et non per ipsas res nec per participationem nature et esse earum.

Secunda ratio hec est: sicut dicit Boethius in libro De consolatione philosophie, omne quod est in aliquo est secundum possibilitatem eius in quo est. Set res sunt in anima, ergo sunt in anima secundum possibilitatem anime. Set anima est spiritualis, ergo sunt in ea modo spirituali. Illud autem quod est spirituale in re est sola species uel similitudo, ergo res sunt in anima per solam speciem uel similitudinem, et hoc confirmatur in hunc modum, nam in substantiis spiritualibus uel corporalibus que aliquo modo habent naturam spiritualem representantur res non secundum substantiam suam set secundum suas similitudines solum, sicut patet in speculo et in luce in quibus apparent ydola rerum, ergo multo magis in anima, cum sit substantia spiritualis, sunt res secundum suas similitudines et non secundum suas substantias. Ergo habet anima conformitatem cum rebus per similituindes rerum et non per participationem essentie rerum.

Ad oppositum: omne illud quod operatur secundum proportionem et exigentiam elementorum habet naturam elementorum participatione. Set anima est huiusmodi, ergo habet naturam elementorum participatione, ergo habet conformitatem cum rebus secundum essentiam et participationem essentie et non secundum similitudinem solum. Maior patet quia uidemus corpora moueri secundum exigentiam elementorum que participant elementa. Minor patet ab Augustino in libro De anima, ubi dicit quod appropriantur elementa uirtutibus anime in suis operationibus.

Secunda ratio hec est: omne illud quod est forma et completio corporis compositi ex elementis habet naturam elementorum. Anima autem est huiusmodi, ergo habet in se naturas elementorum et secundum ueritatem et non per similitudines, rerum autem inferiores sunt elementa uel ex elementis, ergo habent conformitatem cum rebus per participationem rerum secundum ueritatem et non per similitudines earum. Minor patet, quia elementa sunt cause eorum que sunt ex elementis et eorum que in ipsis sunt, sicut completiones et forme. Ergo cum anima sit completio et forma que est in composito, anima resultabit ex formis elementorum secundum ueritatem, ergo habet naturas rerum in se secundum ueritatem et non secundum similitudines solum.

Solutio. Dicendum est quod anima habet conformitatem cum omnibus rebus. Hec autem conformitas est duplex: una enim est in cognoscendo secundum quam species omnium in ipsa representantur. Alia est in participando communiter omnis res. Participat enim esse cum entibus et uitam cum uiuentibus et intellectum cum intelligentibus. Prima autem conformitas est per similitudines et per species rerum per quas cognoscit res. Per similitudines enim rerum cognoscit res et non per earum ueritatem. Secunda autem conformitas est secundum ueritatem, set hec est secundum proportionem. Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima operatur secundum exigentiam elementorum non quia ex eis componatur, set propter proportionem organorum quibus anima operatur que sunt ex elementis que organa sequitur anima in operando et per que operatur.

Ad secundam rationem dicendum est quod in composito ex elementis est duplex forma: una est forma mixtionis, alia est forma addita mixtioni sicut anima, alia enim non est forma mixtionis set addita mixtioni. Prima autem forma que est forma mixtionis resultat ex elementis. Secunda autem que est anima non nisi sicut ex preparantibus et disponentibus, set hec est duplex, quia quedam habet radicem in materia et quedam non. Illa que non habet radicem in materia est ab extrinseco, sicut anima intellectiua, et non est ex elementis nisi sicut preparantibus ad sui existentiam in corpore. Illa autem que habet radicem in materia est per uirtutem nature ex elementis, non quia elementa sint partes eius, set quia potentia est in elementis ut per operationem nature ex ipsa materia elementari educantur ad actum.

Rationes autem alie due sunt concedente in uia illa qua procedit, quia ostendunt quod anima habet conformitatem cum rebus in materia communi non fixa, non determinata, non detractata et hoc est uerum. Set non ostendunt quod secundum ueritatem comformetur illi gerendo secundum ueritatem naturas illarum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2